List of exempla
OS = [Osvaldus de Lasko]: Sermones de sanctis Biga salutis intitulati. Hagenau 1499. (CIH1 2485, HC *9055) Bibl. nat. Inc. 1030.
OS002_E01 -
Tertio hoc idem probemus revelatione, legitur enim in Vitas
Patrum, quod quidam patrum vidit in spiritu, quod religiosi
viri eandem gratiam consequantur, sicut baptizati.
Keywords: in spiritu videre,
religiosi viri,
baptizati
Reference: legitur in Vitas
Patrum
Location: 002. c. 10.
OS003_E01 -
Unde Diogenes, de quo refert Hieronymus et
Seneca, quod fuit maximus mundi contemptor
ita, quod tantum baculum et ciphum seu picarium habuit, cum quo ad fontem bibebat.
Cum autem semel vidisset hominem manibus bibentem, ciphum suum fregit dicens:
"Nesciebam, quia natura mihi hoc praestitisset isto carere adminiculo".
Keywords: mundi contemptor,
baculus,
picarium,
ciphum,
manibus bibere,
natura,
Diogenes
Reference: Hieronymus et
Seneca
Location: 003. c. 07-08.
OS003_E02 -
Is [Diagones] enim nolebat in civitatibus habitare, nec domum habere, sed in deserto,
in quodam morabatur dolio ita, quod in aestate umbram et in hieme solem habebat,
quia in aestare fundum soli opponebat, in hieme vero os dolii ad solem volvebat.
Cum autem Alexander in venando ad eum veniens et consistens ante eum umbram sibi
faceret, dixit ei: "Vellem, ut mihi non auferres, quod mihi dare non potes." Quod
imperator intelligens ad aliam partem divertit dicens se mirari, quod non
videbatur potestatem eius timere. Cui ille respondit: "Potentiam tuam non timeo,
quia aut est praeterita, aut praesens, aut futura. Illa, quae est praeterita,
praeteriit et non est. Futuram potentiam non timeo, quia incerta est, nec
praesentem, quia modica est et cito transitoria." Cum autem qui astabant in eum,
vellent irruere, praecipit, ne quis eum tangeret dicens: "Homo dei est, qui
propter potentiae timorem veritatem non tacet."
Keywords: desertum,
umbra,
aestas,
potentia praesens,
praeterita, futura
Diogenes,
Alexander imperator
Reference: Hieronymus et Seneca
Location: 003. c. 07-08.
OS003_E03 -
[De Socrate:] Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et
tamen loquitur confidenter: "Dimissimus omnia." Et quia non sufficit tantum
relinquere, adiungit, quod perfectum est: "Et secuti sumus te, fecimus, quod
iussisti, quid ergo dabis nobis praemii?" Iesus autem dixit illis:
"Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me in regeneratione,
cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos
super sedes XII iudicantes, XII tribus Israel."
(Mt 19,28)
Non dixit tantum: qui reliquistis omnia, hoc enim et Socrates
philosophus fecit, qui dum Athenas philosophandum pergeret, magnum pondus
auri proiecit in mare dicens: "Mergam te, ne mergar a te." Haec tamen mersio
nihil profuit ad aeternam beatitudinem.
Keywords: piscator,
omnia dimittere,
XII tribus Israel,
Petrus,
Socrates,
aurum,
mergere
Reference: Hieronymus in
homelia
Location: 003. c. 08
OS004_E01 -
Socrates, dum Athenas pergeret magnum pondus auri proiecit in mare
dicens: „Mergam te, ne mergear a te.”
Keywords: mergere,
aurum,
Socrates
Reference:
Location: 004.
c. 04-05
OS004_E02 -
Diogenes reliquit omnia bona sua, et ut virtuosus esse possit, nihil praeter
craterem secum in heremum portans ad bibendum aquam, et dum is videret
quendam manu lambentem aquam, confregit vas dicens: „Nescivi, quod
natura huic necessitati subvenisset.”
Keywords: crater,
natura,
manibus bibere,
Diogenes
Reference:
Location: 004. c. 05.
OS004_E03 -
Marianum episcopum verbis, quibus vales excita, quia eum obdormivisse
suspicor. Die ergo illi, ut cum loco et mentem mutet, nec tibi credat solam
lectionem et orationem sufficere, sed largam manum habeat. Necessitatem
patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si hoc non habet,
vacuum nomen episcopi tenet.
Keywords: obdormire,
larga manus,
necessitas,
inopia,
Marianus episcopus
Reference: Gregorius et habetur
LXXXVI.dist. c.
„Fratrem nostrum”
Location: 004. c. 11.
OS004_E04 -
Et propterea beatus Nicolaus in statu
pontificali in hoc opere misericordiae totaliter se exercebat, sicut patet,
tempore famis quid fecereat, dum triticum de navibus petiterat, quaere in
legenda!
Keywords: status pontificalis,
fames,
triticum,
beatus Nicolaus
Reference: Legenda aurea
Location: 004. c. 11.
OS004_E05 -
Beatus Nicolaus est magnus in misericordia in statu supernali, id est in
caelo, quia ipse inde multis supplicantibus impetrat misericordiam. Cuidam
ex misericordia filium impetravit, cuiusdam filium a diabolo necatum
resuscitavit, quibusdam sanitatem obtinuit, ut patet in legenda.
Keywords: misericordiam
impetrare,
supplicantes,
filius,
sanitas,
beatus Nicolaus
Reference: Legenda aurea
Location: 004.
c. 11-12.
OS005_E01 -
Aliquis pauper, qui aliquem offendit, tempus observat, quo magis
dispositum ad placandum inveniat.
Keywords: pauper,
aliquem offendere,
tempus observare
Reference:
Location: 005.
c. 02.
OS005_E02 -
Nam apud quamlibet nationem unum peccatum magis abominabile videtur,
etiam si sit minoris culpae. Sicut apud milites maximum peccatum est
torneamentum, apud negociatores defraudatio socii, apud cives adulterium.
Cur hoc? Quia sic consueverunt.
Keywords: quaelibet natio,
abominale,
miles,
torneamentum,
negatiator,
defraudatio,
conuescere,
adulterium
Reference:
Location: 005.
c. 08
OS005_E03 -
Hieronymus
in
Epistola ad Laetam
ponit exempla
de lana intincta et testa recente. Lana enim semel intincta retinet
colorem et testa saporem, unde dicit:
Nulla alia causa difficultatem bene faciendi facit, quam sola consuetudo
vitiorum.
Keywords: lana intincta,
testa recens,
color,
sapor
Reference: Hieronymus in
Epistola ad Laetam
Location: 005.
c. 10.
OS005_E04 -
Unde legitur de ipso [beato Nicolao], quod natus ex patre Epiphano et matre
Iohanna, quem cum sancti parentes in primaevo iuventutis flore genuissent,
deinceps continentur viventes coelibem vitam duxerunt. Hic prima die, dum
balneretur, erectus stetit in pelvi. Insuper quarta et sexta feria tantum semel
ubera sugebat. Sanctus autem iuvenis aliorum iuvenum devitans lascivias
ecclesiarum potius terebat limina, et quidquid ibidem de Sacris Scripturis
intelligere poterat, memoriter retinebat.
Keywords: [beatus Nicolaus],
Epiphanus,
Iohanna,
coelebs vita,
balnare,
erectus stare,
ubera sugere
Reference:
Location: 005.
c. 11.
OS005_E05 -
Ista omnia praedicta bene considerabat et ita faciebat beatus Nicolaus seminando
opera iustitiae. Unde legitur de eo, quod parentibus suis defunctis
cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam ad laudem Dei erogaret. Tunc
quidam convicaneus suus satis nobilis tres filias suas virgines ob inopiam
prostituere cogitur, ut earum infami commertio aleretur. Quod perpendens sanctus
Nicolaus scelus abhorruit et massam auri per fenestram nocte proiecit clam, clamque
recessit. Mane surgens homo et inveniens massam auri Deo gratias agens primogenitae
nuptias celebravit. Non multo post famulus Dei simile peregit opus misericordiae, et
ille iterum secundae filiae nuptias celebravit.
Post paucos vero dies duplicatam auri massam in donum proiecit hominis. At ille ad
sonitum excitatur e Nicolaum fugientem insequitur dicens: "Siste gradum, teque meo ne
subtrahas aspectui!" Sicque accurrens Nicolaum hunc esse recognovit Mox humi prostratus volebat osculari pedes eius, quod ille refugiens ab eo exegit, ne
eum de hoc publicaret in vita.
Keywords: beatus Nicolaus,
seminando,
tres virgines,
inopia,
massa auri,
per fenestram
proiacere,
nuptiae,
opus misericordiae,
pedes osculare
Reference:
Location: 005.
c. 13.
OS006_E01 -
Hieronymus
in
sermone de asspumptione
ait:
Ante sane uterus Virginis quamvis mundus, quamvis inpollutus et alienus
a contagione peccati, quamvis sanctus, tamen adhuc utilitate humanitatis
inducitur.
Ac si lana candidissima a suo colore dealbata, ad quam sane cum accessisset
Spiritus Sanctus, quasi ipsa eademque lana cum inficitur sanguine conchilii vel
muricis, utitur in purpuram.
Keywords: uterus Virginis,
lana dealbata,
color,
conchillus,
muri,
purpura
Reference: Hieronymus in
sermone de
asspumptione
Location: 006.
c. 02.
OS006_E02 -
Tertio Virginis Mariae immaculatam conceptionem probemus exemplis.
Refert enim
Henricus de Hassia, quod anno Domini MCCCLXX quidam
doctor ordinis praedicatorum, Paulus nomine cum in ecclesia Craccoviensi
praedicaret contra immaculatam Virginis conceptionem, in medio sermonis cecidit et
obmutescens diem clausit extremum.
Item in regno Arragoniae quidam frater ordinis praedicatorum reperiens unum
daemoniacum adiuravit, ut declararet sibi unum bonum dubium, scilicet si Beata
Virgo fuit in originali peccato concepta. Qui fortiter exclamans dixit: "Vae, vae,
vae illis, qui festum Beatae Virginis non celebrant et malum de Virgine
dicunt."
In provincia Aequitaniae quidam religiosus praedicabat in festo conceptionis,
afferens etiam in omni praedicatione, quod Beata Virgo fuit in originali peccato
concepta, sed peracta praedicatione venit quidam lupus et coram omnibus suffocavit
eum. In eadem provincia in conventu fratrum minorum quidam frater praedicabat
contra praefatam conceptionem, sed ipso descedente et volente celebrare super
altare, in quo erat imago Beatae Virginis sculpta de marmore, quae statim [os 006.
c. 08.] vultum retroverit a fratre, et sic imago permanet usque hodie. Frater autem
statim factus est caecus et exclamans dixit: "O Virgo Benedicta, redde mihi visum
et praedicabo oppositum!" Factoque voto sanus factus est.
Keywords: Paulus doctor
praedicatorum,
ecclesia
Craccoviensis,
immaculata Virginis
conceptio,
obmutescere,
regnum Arragoniae,
maalum de Virgine
dicere,
provincia Aquitaniae,
festum conceptionis,
lupus,
imago Beatae
Virginis,
sufocare,
vultum retrovertere,
caecus
Reference: Henricus de Hassia
Location: 006.
c. 08-09.
OS006_E03 -
Quarto immaculatam Virginis conceptionem probemus revelationibus. Nam
legitur in legenda de Helsino abbate, quod Beata Virgo eidem apparuit et de
periculo maris liberavit sic, quod festum eiusdem conceptionis semper
celebret, ut patet in Legenda.
Keywords: immaculata Virginis
conceptio,
Helsinus abbo,
periculum maris
Reference: Legenda Aurea
Location: 006.
c. 09.
OS006_E04 -
Item frater Matheus de ordine praedicatorum interrogavit Beatam Brigidam dicens:
"Interroga filia Beatam Virginem et dic mihi, si in originali peccato fuit
concepta!" Cui sancta Brigida respondit: "Semel" - inquit - "interrogavi ipsam et
dixit mihi: Concepta - ait - sum ex Ioachim et Anna sine originali peccato."
Keywords: frater Matheus,
beata Brigida,
peccata originalis,
Ioachim,
Anna
Reference:
Location: 006. c. 09.
OS006_E05 -
Ad idem legitur, quod tempore Karoli regis Francorum clericus quidam,
ordine levita Germanus regis Hungariae devotus Beatae Virgini, cuius horas
singulis diebus dicere consueverat, qui parentum consilio nubere volens, et
accepta a presbitero nuptiali benedictione celebrata etiam missa recordatus, quia
Beatae Virginis horas non persolvisset, sponsam domum mittens et omnes alios
licentians iuxta altare solus remansit. Cumque in horis hanc antiphonam diceret:
Pulchra es et decora, subito apparuit ei Beata Virgo, cui duobus angelis dexteram
et laevam tenentibus dicit ei: "Si ego pulchra sum, quid me dimittis et alia
accipis? Numquid ego sum pulchrior illa? Vidisti umquam tam pulchram?" Cui ille:
"Domina mi, pulchritudo tua omnem pulchritudinem [os 006. c. 09.] excellit. Quid
ergo vis, ut faciam?" At illa: "Si sponsam carnalem amore mei dimiseris, me
sponsam in caelo habebis, et si festum conceptionis meae sexto idus Decembris
celebraveris, in regno Filii mei laureatus eris." His dictis Domina disparuit.
Clecicus vero domum redire nolens habitum monachi in quadam abbatia suscepit, inde
post exiguum tempus Aquiliae episcopus patriarcha est ordinatus. Diem praedictum
quousque vixit, solemniter celebravit.
Keywords: tempus Karoli regis,
Rex Hungariae,
Beatae Virginis hora,
antiphona,
pulchritudo,
sponsa carnalis,
sponsa in caelo,
idus Decembris,
visio Beatae Virginis
Reference:
Location: 006.
c. 09-10.
OS008_E01 -
Iudicum XVI.:
Dum Dalida abrasit septem crines Samsonis et fecit eruere oculos
eius,
(Idc 16,19)
id est carnis amor aufert dona Spiritus Sancti ab anima et insuper
excaecat.
Keywords: Samson,
Dalida,
crinis,
oculus
Reference: Iudicum XVI., Idc 16,19
Location: 008. c. 03.
OS008_E02 -
Exemplum ponit Augustinus
de cithara, lyra et manu tangente, et tamen solum lyra facit sonum.
Keywords: cithara,
lyra,
manus tangens,
sonum facere
Reference: Exemplum ponit
Augustinus
Location: 008.
c. 09.
OS009_E01 -
Unde cum Abraam rogaret angelum, ne subverteret Sodomam,
Gen. XVIII., angelus dixit ei:
Si invenero in Sodomitis quinquaginta iustos, Sodomam non subvertam,
etiam si decem iustos inveniam, non subvertam.
(Cf Gn 18,26-32)
Ecce quanta est utilitas bonae societatis.
Keywords: Abraam,
angelus,
Sodoma,
iusti,
iustos invenire
Reference: Gen. XVIII.,
Cf Gn 18,26-32
Location: 009.
c. 04.
OS009_E02 -
Omnibus igitur consulendum
est sicut angelus consuluit Loth,
Gen. XVIII.:
Surge, ne pereas in scelere civitatis [os 009. c. 04.] huius,
(Cf Gn 19,15)
id est mundi.
Keywords: Loth,
angelus,
scelus civitatis
Reference: Gen. XVIII.,
Cf Gn 19,15
Location: 009.
c. 04-05.
OS009_E03 -
Sic legitur de quodam rustico Pichuldo nomine, quod
dum in ecclesia eligerentur apostoli sorte, quis quem eorum veneraretur specialius
iuxta doctrinam Caelestini papae, qui dicit in sermone, quod unusquisque fidelium
aliquem apostolorum sorte eligat, cuius laudibus iugiter deserviat. Et huic
advenit nomen sancti Thomae, qui proiecit cartam cum indignatione dicens: Nolo
hunc dubitantem habere, sed unum de dignioribus. Cumque carta secundo et tertio
eadem ei evenisset, dixit: Si alium habere non possum, nec huic servire volo.
Plebanus autem propter laici simplicitatem dixit: Vadi Hierusalem et ibi potiorem
invenies, quod et rusticus promist. Cumque cives de parochia illuc ire
disponerent, ille quoque licentiatus ab uxore profectus est cum illis. Cum in mari
laborarent navigando ventum validum, contrarium habuerunt ita, ut iam paene de
vita desperarent. Invocant divinum auxilium, sortem mittunt pro cuius culpa tanta
tempestas est suborta, et sors cecidit super ipsum rusticum, quem ligaverunt super
asserem et in mare proiecerunt et statim tranquillitas est secuta. Nocte igitur
venit sanctus Thomas ad ipsum dicens: Velles illum venerari, qui te liberaret et
perduceret in Hierusalem? Cui ille: O, quam libenter. Et accepta manu duxit ad
quandam villam dicens: Vade et mane in civitate pervenies et invenies, quod
desideras. Recedensque ab eo, non ei indicavit, quis esset. Ipse vero ingressus
civitatem omnia loca sancta perlustrabat, et elapsis duabus hebdomadis venerunt
socii, et invenientes eum gavisi sunt, eiusque liberationis causam cum
didicissent, Deum glorificaverunt. In vigilia autem paschae sociis recedentibus
ipse propter festum remansit. Cumque postea currendo festinaret, ut ad eos
perveniret, vidit a tergo unum in albis equitantem, qui eum salutavit pie et quo
tenderet, requisivit. Et ille cum enarrasset, dixit ei equites: Longe - inquit [os
009. c. 06.] - sunt, sed veni, ducam te ad tuos. Et ille sedit in equo retro
equitantem, cui dixit: Domine mi, vellem libenter nomen vestrum scire, ut de
benefitiis scirem grates referre. Cui ille: Exspecta, quousque veniemus ad notos
tuos, quia sero est, et postea scies, quis ego sum. Cui tandem dixit: Descende et
vade ad villam et invenies notos tuos, et accipe iam caedulam illam et in illa
nomen meum invenies. Laicus vero ire cepit ad pueros pascentes porcos, qui
videntes eum agnoscunt et ei occurrunt. Ille autem admirans ait: O, boni pueri,
quis vos ultra mare duxit, credebat se ultra mare fore. Cui pueri: Nos non ivimus
ultra mare, sed sumus in villa, et currunt pueri et nunciant uxori eius adventum.
Sed illa indignata nec ei occurrit credens, quod non fuisset Hierosolymis. Alii
sibi occurrunt requirentes, ubi socios dimiserit, quibus omnia secum facta refert,
sed non est, qui credat. Caedulam dat plebano, qui cognovit illam fore, quam
tribus vicibus proiecerat et ait: Ecce quem tu honorare noluisti, ipse tecum
misericordiam fecit. Quod audiens dixit: Sanctus Thomas dignissimus est omnium
sanctorum, en limina ipsius visitabo. Quo peracto interim socii reversi sunt, qui
testimonium perhibeant de omnibus ipsius gestis, et quo din vigilia paschae
Hierosolymis ipsum dimisissent. Et dum sic referent, venit ille laicus, et ab
omnibus reverenter suscipitur, et exinde celebritas sancti Thomae per totam illam
provinciam in magna reverentia habebatur et colebatur.
Keywords: rusticus,
Pichuldus,
laicus,
honorare Sanctum
Thomam,
plebanus,
Hierusalem,
pascha,
mare,
auxilium Sanctae
Thomae,
nomen Sanctae
Thomae,
caedula,
reverentia Sanctae
Thomae
Reference: legitur
Location: 009.
c. 06.
OS009_E04 -
Nam dicitur
Lu. ultimo, quod duo discipuli euntes in Emmaus cognito Domino in fractione panis,
redierunt in Hierusalem [os 009. c. 07.] et invenerunt congregatos
undecim,
(Lc 24,13-33)
inter quos oportet, quod numeretur Thomas, quia Iudas iam perierat.
Keywords: discipuli,
Emmaus,
Iesus,
Hiarusalem,
fractio panis
Reference: Lu. ultimo
Lc 24,18
Location: 009.
c. 07.
OS009_E05 -
Sed hoc dictum est contra textum evangelicae veritatis, ubi legitur,
Ioha. XX., quod Mariae Magdalenae apparuit in forma hortulani,
(Ioh 20,15)
Keywords: Maria Magdalena,
apparitio Domini,
informa hortulani
Reference: Ioha. XX.
Ioh 20,15
Location: 009.
c. 10.
OS009_E06 -
et
Lu. ultimo: Discipulis euntibus in Emmaus in forma peregrini, quem aestimabant esse
peregrinum ex forma vestium.
Keywords: discipuli,
Emmaus,
peregrinus,
forma vestitum
Reference: Lu. ultimo,
Lc 24,18
Location: 009.
c. 10
OS011_E01 -
Homo autem de honore naturaliter gauder sic
legitur de Tito, quod cum audisset fratrem suum
Vespasianum in obsidione Hierusalem electum in imperatorem, incidit prae gaudio in
infirmitatem. Sic nos quoque debemus gaudere, quia non in imperatorem terrenum
sumus per hanc Christi nativitatem electi, sed in filios Dei.
Keywords:
Reference:
Location:
OS012_E01 -
Haec verba, carissimi dicebat strenuus Christi miles, beatus videlicet Stephanus,
dum perfidi Iudaei in concilio ei calumniarentur per falsos testes eum occidere
volentes, ut patet in Actibus Apostolorum.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
Iudaei,
perfidi,
testes falsi
Reference: ut patet in Actibus
Apostolorum,
Act 7,56
Location: 012.
c. 02.
OS012_E02 -
Unde compatiens
miseriis Iudaeorum dicebat:
Domine, ne statuas illis hoc peccatum!
(Act 7,60)
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
Iudaei,
oratio pro Iudaeis
Reference: Act 7,60
Location: 012.
c. 02.
OS012_E03 -
Primi sunt fortes, qui resistunt fortiter inimicis, non tamen vincunt. Sicut Iudas
Machabeus fortiter inimicis restitit, non tamen vincere valuit, sic illi
spiritualiter fortes sunt, qui resistunt passionibus suis, non tamen omnes
expugnare possunt.
Keywords: Iudas Machabeus,
fortis,
inimici,
corporaliter fortis,
fortitudo
Reference:
Location: 012.
c. 03.
OS012_E04 -
Secundi sunt fortes, qui non solum resistunt inimicis, sed etiam superant, sicut
Gedeon.
Keywords: Gedeon,
corporaliter fortis,
inimici,
fortitudo,
vincere
Reference:
Location: 012.
c. 03
OS012_E05 -
Tertii sunt fortes, qui non solum superant, sed etiam invadunt eorum regnum, sicut
David Philisteorum.
Keywords: David,
Philistei,
regnum Philisteorum,
fortitudo,
spiritualiter fortis
Reference:
Location: 012.
c. 02.
OS012_E06 -
Quarti sunt fortes, qui impavidi sunt circa bonam mortem, ut dicit
Aristoteles
libro
Ethicorum. Sicut Samson elegit mortem, ut moriantur Dei
inimici,
Iudicum XVI.
Keywords: Samson,
inimici,
spiritualiter fortis,
fortitudo
Reference: Iudicum XVI.
Location: 012.
c. 03.
OS012_E07 -
Tertio beatus Stephanus commendatur a miraculorum multitudine, quia multa faciebat
prodigia et signa non solum in terra, sed etiam in caelis eius sanctitas
declarabatur, cum dicebat: Ecce video caelos etc.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
miracula,
prodigia,
signa,
caelum,
sanctitas
Reference: Act 7,56
Location: 012.
c. 03.
OS012_E08 -
In huius signum baptizato Domino in Iordane aperti sunt caeli.
Keywords: Christus,
caelum apertum,
Iordan,
baptismus
Reference:
Location: 012.
c. 04.
OS012_E09 -
Sed diceres: ubi fuit beatus Stephanus baptizatus? Respondet
Lyra
Super primum capitulum Actus Apostolorum: Quidam dicunt,
quod apostoli et Christi discipuli fuerunt baptizati in ultima cena, scilicet in
pedum lotione.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
baptismus,
apostoli,
discupuli
Reference: Lyra Super primum
capitulum Actus
Apostolorum
Location: 012.
c. 05.
OS012_E10 -
Alii vero dicunt, quod usque ad missionem Spiritus Sancti non
fuerunt baptizati, sed in die Pentecostes in missione Spiritus Sancti. Iuxta illud
Act. I.:
Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
(Act 1,5)
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
baptismus,
Pentecostes,
Spiritus Sanctus
Reference: Act.I.: Vos autem
baptizabimini Spiritu
Sancto.,
Act 1.5
Location: 012.
c. 05.
OS012_E11 -
In signum huius Iohanni in insula Pathmos apertum
fuit regnum caeleste.
Keywords: Iohannes,
apostolus,
Pathmos,
caelum apertum
Reference:
Location: 012.
c. 06.
OS012_E12 -
In statu legis scriptae fuit Ur, vir Mariae, sororis Moysi et Aaron, quem cum
Moyses cum Aaron dimississet inter filios Israel, dum ipse ascenderat in montem
Synai ieiunare XI diebus, ut legem acciperet dicens populo, quod si quid interim
difficultatis ortum fuerit, ferrent ad eos. Qui insurrexerunt contra Ur et Aaron
dicentes: Nescimus, quid contigit Moysi; date nobis deos, quos
colamus. Pro quo dum argueret eos Ur, ceperunt in eum spuere, et sic sputo suffocaverunt. Propter hoc Aaron timens conflavit inaures, et fecit vitulum.
Keywords: Ur,
soror Moysi,
soror Aaron,
filii Israel,
Aaron,
mons Synai,
lex,
vitulumsuffocare,
martyrium
Reference:
Location: 012.
c. 08.
OS012_E13 -
Ideo dicunt quidam, quod primus martyr [os 012. c. 08.] fuit Achimelech,
sacerdos summus, quem occidit Saul rex eo, quod consuluit Dominum propter
David.
I. Reg. XXII.
(Cf I Rg 22,16)
Keywords: Achimelech,
martyr,
sacerdo,
Saul,
David
Reference: I. Reg.XXII.,
Cf I Rg 22,16
Location: 012.
c. 08-09.
OS012_E14 -
In statu prophetarum primus martyr fuit Zacharias, filius Ioiadae sacerdotis, quem
occidit rex Ioas inter templum et altare, prout patet in hodierno
evangelio.
Keywords: propheta,
martyr,
Zacharias,
filius Ioiadae,
Ioas,
rex,
templum,
altar
Reference: prout patet in
hodierno evangelio
Location: 012.
c. 09.
OS012_E15 -
sic beatus
Stephanus innocenter est lapidatus, quia in Lege Veteri lapidabantur festa non
colentes, ut patet de illo, qui lignum colligebat in sabbatho adulteri, sacrilegi,
sicut
Achor
Iosue VII.
(Cf Ios 7,24-25)
blasphemi, divini et parentibus non oboedientes.
Keywords: Achor,
sacrilegium
Reference: Iosue VII.,
Cf Ios 7,24-25
Location: 012.
c. 09.
OS012_E16 -
Sic permutavit Zachaeus
Luc. XIX.
dicens:
Domine, ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus.
Keywords: Zacheus,
permutatio,
pauperes,
dimidium bonorum
Reference: Luc. XIX.,
Lc 19,8
Location: 012.
c. 10.
OS012_E17 -
Habetur enim
Ioh. I.:
Salvator vocavit Petrum et Andream, Iacobum et Iohannem de piscatione, et
demum Philippum ad discipulatum.
Philippus autem invenit Nathanael sub ficu, et dixit illi: Quem scripsit
Moyses in lege et prophetae, invenimus Iesum a Nazareth filium Ioseph. Cui
Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dixit ei Philippus: Veni et
vide!
(Ioh 1,45-46)
Licet Christus natus fuerit in Betlehem, tamen fuit nutritus in Nazareth,
ideo Nazarenus vocabatur, ut patet
Iohannis I.:
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dixit: Ecce vere Israelita, [os
012. c. 10.] in quo non est dolus, quia veniebat bona intentione, ut
veritatem cognosceret. Qui dixit: Unde me nosti? Et Christus
respondit ei: Priusquam Philippus te vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.
Respondit: Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Respondit Iesus: Amen,
amen, dico vobis, videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et
descendentes super Filium hominis.
(Ioh 1,47-51)
Secundum enim quosdam iste Nathanael fuit beatus Stephanus.
Keywords: Iesus,
Andreas,
Iacobus,
Iohannes,
Philippus,
Nathanael,
ficus,
Nazareth,
veritas,
caelum apertum
Reference: Ioh.I.,
Ioh 1,45-46;
Iohannis I,
Ioh 1,47-51
Location: 012.
c. 10-11.
OS012_E18 -
Sic acquisivit ille latro, qui supplicabat dicens:
Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Cui
Salvator: Amen dico tibi hodie mecum eris in Paradiso.
(Lc 23,42-43)
Keywords: latro,
Christus,
crux,
meminisse,
Paradisum
Reference: Lc 23,42-43
Location: 012.
c. 11.
OS012_E19 -
Taliter etiam beatus Stephanus acquisivit, qui non solum pro se, sed
etiam pro inimicis supplicabat dicens pro se: Domine Iesu, accipe spiritum
meum. Et flexis genibus pro inimicis dicens: Domine ne statuas
illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino intrando
in apertum caelum.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
orare pro inimicis,
genuflexio,
apertum caelum
Reference:
Location: 012.
c. 11.
OS012_E20 -
Sicut
Esa. ca. VI.
vidit Deum in similitudine quadam dicens:
Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum etc,
non autem in essentia.
Keywords: Esaias, videre Deum,
solium excelsum
(caelum apertum)
Reference: Esa. ca. VI.,
Is 6,1
Location: 012.
c. 14
OS012_E21 -
Sic beatus Sephanus videns Christum a dextris, qui fuit hic a
sinistris. Ubi Glossa: Ne homo lapidandus dubitet in terra, Deus homo crucifixus
apparet in gloria. Secundo quando habent grande spectaculum. Sic beatus Stephanus
vidit caelos apertos, et totam caelestem curiam. Tertio quando habent grande
praemium. Nam in tribus proeliis fortis fuit beatus Stephanus, scilicet in
disputatione, in testium accusatione, in lapidatione, et super speciale adiutorium
habuit etc., ut patet in legenda.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
(caelum apertum)
videre Christum,
spectaculum,
praemium,
lapidatio,
accusatio
Reference: ut patet in legenda
Location: 012.
c. 15.
OS013_E01 -
Et talem plenitudinem non habuit Beata Virgo Maria, ad quam
dixit angelus:
Ave gratia plena!
(Lc 1,28)
Keywords: Virgo Maria,
angelus,
gratia
Reference: Lc 1,28
Location: 013.
c. 02
OS013_E02 -
nec apostoli in die Penthecostes, de quibus dicitur
Actuum II.:
Repleti sunt Spiritu Sancto.
(Act 2,4; Act
4,31)
Keywords: apostoli,
Penthecostes,
Spiritus Sanctus
Reference: Act 2,4; Act 4,31
Location: 013.
c. 02.
OS013_E03 -
Ista quoque gratia fuit plenus beatus Stephanus.
Act. VII.:
Iudaei non poterant resistere Spiritui et sapientiae, qui loquebatur
in eo.
(Act 6,10)
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
Iudaei,
sapientia,
loquere,
Spiritus Sanctus
Reference: Act 6,10
Location: 013.
c. 02.
OS013_E04 -
Et sic
Zacharias impletus est Spiritu Sancto, et prophetavit dicens:
Benedictus Dominus Deus Israel.
Lu. I.
(Lc 1,68)
Keywords: Zacharias,
prophetare,
Spiritus Sanctus
Reference: Lc 1,68
Location: 013.
c. 03.
OS013_E05 -
Similiter Elisabeth repleta est Spiritu Sancto, et
exclamavit dicens:
Benedicta tu in mulieribus et benedictus etc.
(Lc 1,28)
Keywords: Elisabeth,
Spiritus Sanctus,
axclamare
Reference: Lc 1,28
Location: 013.
c. 03.
OS013_E06 -
Melius siquidem
fuisset Lucifero appetere gratiam, quam Dei aequalitatem.
Keywords: Lucifer,
Deus,
aequitas
Reference:
Location: 013.
c. 04
OS013_E07 -
Unde legitur
Act. VI. et VII. ca.
eius fortitudo sic:
Crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus
Hebraeos eo, quod viduae eorum despiciebantur in ministerio
quotidiano.
(Act 6,1) Quod dupliciter intelligitur: aut quia non admittebantur ad ministerium,
aut nimis gravabantur.
Quod audientes apostoli congregaverunt multitudinem discipulorum, et
dixerunt: Non est aequum nos relinquere verbum Dei, et ministrare
mensis.
(Act 6,2)
Glossa:
Quia meliora sunt fercula mentis, quam dapes corporis. Considerate
ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem, plenos sapientia et
Spiritu Sancto, quos constituamus super hoc opus.
(Act 6,3)
Glossa:
Ut ministrent et ministrantibus praesint, nos vero orationi et
praedicationi inflantes erimus.
Et placuit sermo omni multitudini, et elegerunt septem, quorum primus
fuit beatus Stephanus. [os 013. c. 09.] Et adduxerunt apostolos, et imposuerunt super eos manus.
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et
signa magna in populo.
(Act 6,8)
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
fortitudo,
discipuli,
Graeci,
Hebraei,
murmur
Reference: legitur Act. VI. et
VII. ca.,
Act 6,1-8
Location: 013.
c. 09.
OS013_E08 -
Cum igitur beatus Stephanus multa signa faceret, et populo
praedicaret, Iudaei primum bellum cum eo inierunt, ut eum per disputationem
converterent.
Surrexerunt quidam de synagoga libertinorum et Cyrenensium a Cyrene
civitate, et Alexandrinorum, et eorum, qui erant a Cilicia et Asia
disputantes cum Stephano.
(Act 6,9) Ecce primum bellum. Deinde subiungit triumphum.
Et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, qui
loquebatur.
(Act 6,10)
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
signa facere,
Iudaei,
praedicare,
disputatio
Reference: Act 6,9-10
Location: 013.
c. 10.
OS013_E09 -
Videntes per hunc modum non posse ipsum superare ad secundum modum se callide
converterunt, ut per falsos testes superarent. Submiserunt enim duos falsos
testes, qui eundem de quadruplici blasphemia accusarent in concilio, scilicet de
blasphemia in Deum, in Moysen, in legem et in templum. Ecce secundum proelium. Et
intuentes in eum omnes, qui sedebant in concilio, videbant faciem eius tamquam
faciem angeli. (Cf Act 6,11-15)
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
testes falsi,
blasphemia,
concilium
Reference: Cf Act 6,11-15
Location: 013.
c. 10.
OS013_E10 -
Et cum excusaret se de obiectis rationabiliter, ut patet in Actibus
apostolorum, deinde assumunt tertiam pugnam contra eum, ut
saltem tormentis superarent. Quod cum vidisset, beatus Stephanus, tripliciter
voluit eos corrigendo revocare, scilicet pudore, timore et amore.
Primo ipsos corrigebat pudore dicens:
"Dura cervice et incircumcisis cordibus vos semper Spiritui Sancto
restitistis, sicut et patres vestri ita et vos, quem prophetarum patres
vestri non sunt persecuti, et occiderunt eos, qui annunciabant de adventu
Iusti. Audientes haec dissecabantur cordibus suis, et stridebant [os 013. c.10.] dentibus in
eum.
(Cf Act 7,51-54)
Secundo ipsos corrigere voluit timore, quia dicitur:
Cum esset Stephanus plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit
gloriam Dei et ait: Ecce video caelos apertos et Iesum stantem a dextris
virtutis Dei,
(Cf Act 7,55) quasi paratus eos perdere. Ideo continuerunt aures suas et impetum fecerunt
in eum.
Tertio correxerit eos amore, dum pro eis flexis genibus oravit dicens:
Domine, ne statuas illis hoc peccatum.
(Act 7,59) O fortissime Christi miles, o innocentissime tiro, quem nec instantia, nec
saevitia, nec mortis tolerantia a veritate avertere potuit! Hic est exemplum
omnium Christum sequentium, qui primus per mortem secutus est Christum
Dominum.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
martyrium,
pudor,
timor,
amor
Reference: ut patet in Actibus
apostolorum,
Cf Act 7,51-59
Location: 013.
c. 10-11.
OS013_E11 -
Faciebat prodigia et signa magna in populo.
(Act 6,8) Quae autem fuerunt illa signa, scriptura in speciali non explicat, sed in
generali. Credendum tamen, quod mundabat leprosos, illuminabat caecos, curabat
infirmos, et suscitabat mortuos.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
signa,
mundare leprosos,
illuminare caecos,
curare infirmos,
suscitare mortuos
Reference: Act 6,8
Location: 013.
c. 11
OS013_E12 -
Sic fuit in
visione beati Stephani, qui vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris virtutis
Dei.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
visiso,
caelum apertum,
Iesus,
signa
Reference:
Location: 013.
c. 12.
OS013_E13 -
Sicut et
Paulo apostolo, de quo dicit
Augustinus:
Ad paulam de videndo Deum, quod Paulo fuit concessum videre divinam
essentiam eo, quod erat doctor gentium, et Moysi, qui fuit doctor
Iudaeorum.
Et hoc videtur dicere quaedam
glossa super locum istum, quae talis est:
Quidam electorum adhuc in hac vita detenti mundato cordis oculo videre
meruerunt gloriam Dei, ut hic Stephanus et Paulus ad tertium caelum raptus.
Keywords: Paulus apostolus,
videre Deum,
tertium caelum
Reference: de quo dicit
Augustinus
Location: 013.
c. 12.
OS013_E14 -
sicut loquitur de
Esa. c. VI., quod vidit Dominum sedentem super solium excelsum,
(Cf Is 6,1) et mente cognovit significatum illius.
Keywords: Paulus apostolus,
videre Deum,
tertium caelum
Reference: de quo dicit
Augustinus
Location: 013.
c. 12.
OS013_E15 -
Unde Iudaei audientes
dicentem, quod Iesum videret stare ad dextram Dei, impetum fecerunt in eum, et
proicientes eum extra civitatem lapidabant, quasi secundum legem agere
arbitrantes, quae blasphemum extra castra mandabat lapidari. Et illi duo falsi
testes, qui in eum primo lapidem debebant mittere secundum legem deposuerunt
vestimenta sua, ne illius tactu inquinarentur. Et ut expeditio res essent ad
lapidandum, secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus, postea vocatus est
Paulus, qui etiam sententiam capitalem portaverat super ipsum, ut ipse dicit in
Actibus apostolorum. Cum autem eos nec pudore,
nec timore posset beatus Stephanus revocare, coepit eos amore revocare.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
lapidare,
blasphemis,
falsi testes,
vestimentum,
Saulus,
martyrium
Reference: ut ipse dicit in
Actibus apostolorum
Location: 013.
c. 14.
OS013_E16 -
Facta est autem lapidatio beati Stephani eodem anno, quo Dominus ascendit in
caelum, tertia die proximi mensis Augusti. Sanctus Gamaliel et Nicodemus, qui
erant pro Christianis in omnibus conciliis Iudaeorum, sepelierunt eum in agro
Gamalielis, et fecerunt planctum magnum super eum. Et facta est magna persecutio
in Hierusalem intantum, quod omnes Christiani praeter apostolos, qui erant
fortiores per totam Iudeam dispersi sunt. Iuxta quod Dominus praeceperat eis
dicens:
Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.
(Mt 10,23) Post cuius mortem (ut refert Augustinus),
meritis ipsius septem mortui sunt resuscitati, et alii a diversis infirmatibus
curati.
Keywords: sanctus Stephanus
protomartyr,
mors,
Gamaliel,
Nicodemus,
sepultura,
signa,
moruos resuscitare,
infirmos curare
Reference: ut refert Augustinus
Location: 013.
c. 15.
OS014_E01 -
Nam etiam sanctus senex prope mortem ad hoc docebat discipulos suos dicens:
"Filii, diligite alterutrum." Et cum quaererent, quare hoc saepius diceret,
respondit, quia hoc solum sufficit.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
senex,
discipuli,
docere,
diligentia
Reference:
Location: 014.
c. 02.
OS014_E02 -
Sic fecit beatus Iohannes, quia
recedentibus apostolis et Christi discipulis solus iuxta crucem Domini matrem
associavit.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
Christus,
crux,
diligentia,
mater Domini
Reference:
Location: 014.
c. 02.
OS014_E03 -
sic beatus Iohannes cognovit Salvatorem, dum post resurrectionem cum Petro esset
in piscatione, stantem in litore, dicens:
"Dominus est."
Ioh. XXI.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
Petrus apostolus,
piscatio,
cognoscere
Salvatorem,
post resurrectionem
Reference: Ioh. XXI.
Location: 014.
c. 03.
OS014_E04 -
Tertia dilectio est, quae consistit in familiaritatis
ostensione, et sic magis dilexit Iohannem, quam Petrum, quia maiora ei
familiaritatis signa ostendit, nam sibi proditorem revelavit, ac supra pectus eius
recubuit. Insuper matrem suam ei commendavit.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
Christus,
diligentia,
proditor,
recumbo,
pectus,
matrem commendare,
mater Dei
Reference:
Location: 014.
c. 04.
OS014_E05 -
sic magis dilexit Petrum Christus, quam Iohannem, quia maiora dona
sibi concessit, nam principem [os 014. c. 04.] apostolorum fecit ipsum, vicarium
suum in terra constituit, ac oves pretio sanguinis sui redemptas ei recommisit,
dicens:
Pasce oves meas.
(Ioh 21,17)
Keywords: Christus,
diligentia,
Petrus apostolus,
princeps apostolorum,
vicarius,
pascere oves
Reference: Ioh 21,17
Location: 014.
c. 04-05.
OS014_E06 -
Secundo fuit virgo purissimus, ut dicit
Gregorius, quod specialis praerogativa
castitatis ampliori fecerat dilectione dignum, quia virgo est electus ab eo, et
virgo in aevum permansit, ideo diligebat ipsum Christus Dominus, virgo virginum
sponsus.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
virginitas,
diligentia,
Christus
Reference: ut dicit Gregorius
Location: 014.
c. 05.
OS014_E07 -
Postremo cunctis videntibus volavit in
caelum supra choros angelorum.
Keywords: Christus,
ascensio in caelum,
angeli,
videntes
Reference:
Location: 014.
c. 05.
OS014_E08 -
Secundum volatile fuit Beata Virgo, quae
tamquam apis [os 014. c. 05.] mellificans et dulciter canens dum Dei Filium nobis
genuit et cantico ipsum laudavit, de qua
Eccli. XI.:
Brevis apis in volatilibus,
(Sir 11,3)
quia Beata Virgo modicum volavit, scilicet de corpore, et statim brachiis
Christi, filii sui innixa conquievit.
Keywords: Virgo Maria,
canere,
genetrix,
canticum
Reference:
Location: 014.
c. 05-06.
OS014_E09 -
Convenerunt, inquam, in die Parasceue, dum primum volatile in arido crucis ligno
residebat. Haec duo volatilia, scilicet Beata Virgo et beatus Iohannes de terra
contemplabantur, quomodo tamquam pelicanus de sanguine suo vivificabat filios
suos, cor maternum eius passio scindebat, dilectum discipulum amaricabat, sed
consolator tribulatorum Christus consolatus est matrem et discipulum. Matrem, quia
discipulum dereliquit sibi in solatium, in obsequium et in consortium, dicens:
Mulier, ecce filius tuus.
(Ioh 19,26)
Keywords: Virgo Maria,
sanctus Iohannes
apostolus,
crux,
mater,
Christus,
passio,
Parasceve,
solatium
Reference: Ioh 19,26
Location: 014.
c. 06.
OS014_E10 -
quia dicis in tuo Evangelio [os 014. c. 06.]
cap. XIX.:
Et accepit eam discipulus in suam.
(Ioh 19,27)
Keywords: Iohannes evangelista,
apostolus,
Mater Dei,
Maria,
discipulus,
accipere Maria min
suam
Reference: Ioh 19,27
Location: 014.
c. 06-07.
OS014_E11 -
Aquila nostra, scilicet beatus Iohannes ad praeceptum Domini Iesu celeriter
volavit omnibus relictis et patre sequendo ipsum. Et in isto sancto ostendit
Salvator, quam gratum sit servitium iuvenum, quia familiarius conversatus est cum
eo, quam cum aliis.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
Iesus,
iuvenis,
diligentia,
familiaritas
Reference:
Location: 014.
c. 07.
OS014_E12 -
ideo Salvator eum
plus ceteris dilexit, quia ad omnia consilia sua eum admisit, ut patet in puellae
resuscitatione, et transfiguratione. Unde Christus Dominus si volebat honorem
facere duodecim, ipse erat unus, si tribus, ipse erat unus, ut patet in
transfiguratione. Si duobus, ipse erat unus, quia de apostolis tantum duo sunt
evangelistae, scilicet Iohannes et Matthaeus. Si uni gratiam volebat facere, ipse
erat ille, cui proditorem suum manifestavit, in suum pectus reclinavit, ac
dilectam matrem ei commendavit.
Keywords: Iesus,
sanctus Iohannes
apostolus,
dilectio,
puellae resuscitatio,
transfiguratio,
evangelista,
matrem commendare
Reference:
Location: 014.
c. 08.
OS014_E13 -
dum supra pectus Domini in cena recubuit, dum Petrus innuit,
ut interrogaret Dominum, quid eum esset traditurus.
Cui (Iesus inquit) buccellam panis porrexero, hic me
traditurus est.
(Cf Ioh 13,26)
Et intinctum panem dedit Iudae. Quem volens Iohannes revelare Petro,
benignus Iesus noluit, ut revelaret, sed attraxit convivam et praedictum
discipulum ad pectus suum, et ibi statim obdormivit.
Keywords: Iesus,
sanctus Iohannes
apostolus,
dilectio,
pectus,
somnus,
Iudas,
Petrus apostolus,
cena Domini
Reference: Cf Ioh 13,26
Location: 014.
c. 09.
OS014_E14 -
Sic valde longe prospexit beatus Iohannes, quia exsistenti in terra ei sunt
revelata caelestia mysteria, ideo subtilius, quam alii evangelistae scripsit suum
evangelium.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
evangelium,
longe prospere/vivere,
caelestia mysteria
Reference:
Location: 014.
c. 09.
OS014_E15 -
Primo quia ob ipsius amorem omnia dereliquit, scilicet patrem, res et
uxorem.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
amor,
diligentia,
omnia derelinquere
Reference:
Location: 014.
c. 11.
OS014_E16 -
Secundum signum
dilectionis eius ad Christum, quia tempore passionis recedentibus aliis discipulis
solus contemplabatur oculis pendentem in cruce Dominum, videbat vulnera, recentem
sanguinem, ora pallida, et sic cum patiente patiebatur.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
amor,
diligentia,
discipuli,
Dominus pendens in
cruce,
crux,
compassio
Reference:
Location: 014.
c. 11.
OS014_E17 -
Tertium signum dilectionis
eius ad Christum, quia post Christi resurrectionem prior inter apostolos ad
monumentum cucurrit.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
resurrectio,
ad monumentum
currere
Reference:
Location: 014.
c. 11.
OS014_E18 -
Primo propter suam patientiam, qua tormenta et exilium
toleravit. Secundo propter Christi praesentiam, qua ad convivii delectamenta
properavit. Tertio propter meritorum sufficientiam, qua diabolica tentamenta
refrenavit. Haec sole clarius patent sua in legenda veridica.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
tormenta,
exilium,
diabolica tentamenta,
convivium
Reference: in legenda veridica
Location: 014.
c. 13.
OS014_E19 -
Refert enim
Isidorus
in libro de ortu vita et obitu sanctorum patrum:
Mutavit Iohannes in aurum silvestres frondium virgas, litoreaque saxa in
gemmas, gemmarum fragmina in propriam reformavit naturam, viduam praecepto
populi suscitavit, et redivivum corpus iuvenis remeante anima reparavit,
bibens letiferum haustum evasit periculum, et eodem poculo prostratos in
vitae reparavit statum.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
aurum virgae
silvestres,
gemmae,
litorae saxa,
viduam suscitare,
corpus iuvenis,
letiferum haustum,
periculum evadere
Reference: Refert enim Isidorus
in libro de ortu vita
et obitu sanctorum
patrum
Location: 014.
c. 13.
OS015_E01 -
Primum documentum ad gloriam beati Iohannis dixi, quod insinuatur dolorosa
invitatio Petri. Nam dicitur ibidem, quod post Domini resurrectionem discipulis
piscantibus et non capientibus Iesus stans in litore dixit:
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis.
(Ioh 21,6)
Sicque facientes concluserunt multitudinem piscium, quibus ad terram
tractis invitavit eos ad prandium, et inter prandium ter interrogavit Petrum, quia
ter ipsum negaverat. Et tertio amorem confitenti commisit oves pascendas, deinde
quod pro ovibus esset moriturus Petrus, eidem Christus praedixit dicens:
Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi volebas. Cum autem
senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non
vis.
(Ioh 21,18)
Scilicet voluntate sensualitatis, licet velis voluntate intellectus. Hoc
autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. Et protinus subiunxit:
Sequere me.
(Ioh 21,19)
Scilicet patiendo pro me martyrium crucis. Et haec dicens surrexit Iesus et
coepit ire, ut non solum verbo, sed etiam sensibili signo innotesceret ei officium
pastorale et passionem martyrii.
Keywords: apostoli,
Iohannes,
petrus,
post ressurectionem
Christi,
discipuli piscantes,
piscatura,
ter negare,
negatio,
oves pascere,
mors,
Christum sequere,
martyrium,
passio
Reference: Ioh 21,6;
Ioh 21,18;
Ioh 21,19
Location: 015.
c. 02.
OS015_E02 -
Diligebat enim Petrus Iohannem magna charitate, ideo frequenter leguntur
combinati, ut ante passionem ad parandum Pascha.
Lucae XXII.
(Cf Lc 21,1 sqq)
Item tempore passionis duo simul sequebantur Christum a longe, et simul
introierunt in atrium principis.
Iohannis XVIII.
(Cf Ioh 18,15
sqq)
Item simul currebant in die resurrectionis ad monumentum.
Iohannis XX.
(Cf Ioh 20,3): Item bini ibant ad horam orationis nonam in Hierusalem.
Actuum III.
(Act 3,1)
Propter quae Petrus volebat Iohannem secum habere in praelationis officio
et martyrio.
Keywords: Petrus apostolus,
Iohannes apostolus,
socius,
magna charitas,
diligentia,
Pascha,
Christum sequere,
passio,
atrium principis,
monumentum Christi,
Hierusalem
Reference: Cf Lc 21,1 sqq;
Cf Ioh 18,15 sqq;
Cf Ioh 20,3;
Act 3,1
Location: 015.
c. 03
OS015_E03 -
Dixit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam.
(Ioh 21,22)
Keywords: Iohannes apostolus,
mors
Reference: Ioh 21,22
Location: 015.
c. 03.
OS015_E04 -
quidam dixerunt, quod Iohannes non est
mortuus, sed cum Enoch et Helia translatus in Paradisum.
Keywords: Iohannes apostolus,
mors,
translatus in
Paradisum
Reference:
Location: 015.
c. 03.
OS015_E05 -
Alii autem
dicunt, quod in sepulchro suo iacet dormiens ex hoc accipientes signum,
quod in sepulchro eius videtur quaedam scaturitio mannae per modum ebullitionis,
et dicunt, quod hoc causatur ex anhelitu eius.
Keywords: Iohannes apostolus,
mors,
sepulchrum,
dormire,
manna,
ebullitio,
anhelitus
Reference:
Location: 015.
c. 03.
OS015_E06 -
in fine vitae suae apparuit ei Christus vocans eum ad
gloriam, quem Petrus voluit habere collegam.
Keywords: Iohannes apostolus,
finis vitae,
mors,
gloria,
Christus
Reference:
Location: 015.
c. 04.
OS015_E07 -
Nam protinus ad Christi vocantis verbum relictis omnibus et patre
Zebedeo secutus est Salvatorem ita stabiliter, ut de cetero illa et etiam alia
mundalia habere noluit praeter vitae necessaria.
Keywords: Iohannes apostolus,
Zebedeus,
omnia relinquere,
Christum sequere
Reference:
Location: 015.
c. 05.
OS015_E08 -
Math. XVI.:
Dicente Christo quod passurus esset Hierosolymis, tunc Petrus
dixit:
Nequaquam, sed propicius esto tibi. Pro quo Dominus redarguit
ipsum dicens: Non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum.
Et subdidit: Si quis vult venire post me, abneget
semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
(Mt 16,21 sqq)
Keywords: Petrus apostolus,
passio,
Christus,
Hierosolyma,
redarguere,
sequere Christum
Reference: Mt 16,21
Location: 015.
c. 06.
OS015_E09 -
Primum, quia in dolium ferventis olei missus. Secundum, quia in
insulam relegatus. Tertium veneno mortifero potatus pro Christi amore, sed in
omnibus stabilis permansit.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
oleum fervens,
insula,
venenum
Reference:
Location: 015.
c. 07.
OS015_E10 -
sicut testatur
Augustinus
super Iohannem
dicens:
Transcedit Iohannes omnia cacumina montium, omnes campos aeris, omnes
altitudines siderum, omnes choros angelorum.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
mors,
caelum,
transcedere in caelum
Reference: Augustinus super
Iohannem
Location: 015.
c. 08.
OS015_E11 -
Propter quae
Origenes
homelia I. super Ioh.
praefert ipsum Paulo dicens:
Paulus raptus est in tertium caelum, Iohannes super omne caelum, Paulus
in Paradisum, Iohannes vero in Paradisum Paradisorum. Paulus audivit verba,
quae non licet homini loqui, Iohannes audivit unum verbum, per quod facta
sunt omnia, et licuit ei illud dicere hominibus et praedicare.
Keywords: sanctus Iohannes
apostolus,
mors,
caelum,
transcedere in caelum,
Paradisum,
Paulus
Reference: Origenes homelia I.
super Ioh.
Location: 015.
c. 09.
OS015_E12 -
nam mater Christi et mater Iohannis sorores
erant
Keywords: Iohannes apostolus,
Christus,
mater,
soror
Reference:
Location: 015.
c. 10.
OS015_E13 -
Unde nec Christus Petrum examinavit de maiori
dilectione omnium [os 015. c. 14.]
Ioh. XXI.
dicens:
Simon diligis me plus his? Ipse non praesumpsit se omnibus
praeferre, sed simpliciter respondit: Domine scis, quia amo
te.
(Ioh 21,15)
Keywords: Petrus apostolus,
Christus, Simon,
diligentia, quaerere
Reference: Ioh. XXI.,
Ioh 21,15
Location: 015.
c. 14-15.
OS015_E14 -
Recubuit in cena super pectus Iesu.
(Ioh 21,20)
Keywords: Iohannes apostolus,
Iesus,
pectus, cena Domini,
recumbere,
diligentia
Reference: Ioh 21,20
Location: 015.
c. 15.
OS015_E15 -
Nam Iohannes
Baptista, quo maior inter natos mulierum non surrexit, verticem Christi eo etiam
iubente tangere trepidavit.
Keywords: Iohannes Baptista,
Christus,
vertex Christi,
tanegere,
indignitas
Reference:
Location: 015.
c. 15.
OS015_E16 -
Maria etiam Magdalena pedes Domini osculandos se
indignam esse putavit, ideo retro accessit.
Keywords: Maria Magdalena,
osculare,
inignitas,
Dominus
Reference:
Location: 015.
c. 15.
OS015_E17 -
Thomas etiam tangendo latus prae
stupore
Deus meus et Dominus meus
exclamavit.
(Ioh 20,28)
Keywords: Thomas,
apostolus,
latus Christi,
tangere
Reference: Ioh 20,28
Location: 015.
c. 15.
OS015_E18 -
Moyses faciem Domini videre desideravit, cui tantum posteriora et non
facies promittebatur.
Keywords: Moyses,
facies Domini,
videre Dominum
Reference:
Location: 015.
c. 15.
OS015_E19 -
cui Christus
in cruce Matrem Virginem virgini commendavit.
Keywords: Iohannes evangelista,
apostolus,
Maria,
Virgo
Mater,
commendatio
Reference:
Location: 015.
c. 16.
OS015_E20 -
post
perfectae vitae ipsius plenitudinem visitavit ipsum solus Christus, rex angelorum
invitans eum ad aeternum suum [os 015. c. 16.] convivium, ut patet in legenda.
Keywords: Iohannes evangelista,
apostolus,
mors,
caelum,
convivium
Reference: patet in legenda
Location: 015.
c. 16-17.
OS016_E01 -
Mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus
eius a bimatu et infra.
Math. II.
(Mt 2,16)
Keywords: Herodes,
bimatus,
pueri,
Betlehem,
occidere,
innocentes
Reference: Math. II.,
Mt 2,16
Location: 016.
c. 01.
OS016_E02 -
Mater Virgo corona humanitatis ostendere
voluit suam maiestatem per angelos, qui cantaverunt: Gloria in
excelsis suam charitatem, qui est
candor lucis aeternae.
Sapien. VII.
(Sap 7,26)
per radiantem stellam, suam potestatem per magos prostratos coram eo, suam
humilitatem per pastores simplices, et suam innocentiam per pueros innocentes.
Keywords: Mater,
Virgo,
angeli,
cantare,
magi,
pastores,
innocentes
Reference:
Location: 016.
c. 01.
OS016_E03 -
De quibus
dicebatur, quod mittens Herodes rex occcidit
omnes pueros, qui erant in Bethlehem.
Keywords: Herodes,
rex,
pueri,
innocentes,
Betlehem,
occidere
Reference: dicebatur
Location: 016.
c. 02.
OS016_E04 -
quia volens crudelis rex Herodes perdere Christum [os 016. c. 02.] natum, ne
auferret sibi regnum, qui fuit alienigena, cum didicisset a magis, qui adorare eum
venerant, quod regem Iudaeorum vocarent. Et quia intelligens, quod deceptus
fuisset a magis eo, quod non redierunt ad eum ex divina revelatione, sed per aliam
viam redierunt, item audiens, quod in Hierusalem sanctus Symeon adorasset et
laudasset, sancta Anna applavisset sibi, et quod redissent iterum inde, ob hoc
mittens servos suos occidi mandavit omnes pueros duorum annorum et infra. Qui
sanctos innocentes coram patribus et matribus iugulabant, confodiebant gladiis,
amputabant capita, truncabant parvulas eorum manus, proiiciebant corpora. Ipsi
vero fulgenti gladio potius arridebant, quam timebant.
Keywords: Herodes,
rex,
Betlehem,
innocentes,
magi,
regnum auferre,
rex Iudaeorum,
Symeon,
Anna,
pueri duorum
annorum et infra
Reference:
Location: 016.
c. 02-03.
OS016_E05 -
sed tempore iuventutis servata castitas est grata Deo, ut dicit
Bernardus, hoc modo fuit martyr Ioseph.
Keywords: Ioseph,
pater Iesu,
castitas,
castitatem servare
Reference: Bernardus
Location: 016.
c. 05.
OS016_E06 -
Quinto martyres fieri possumus, si fervidam voluntatem pro Christo patiendi
habuerimus, sicut patet de sancto Francisco, qui
tribus vicibus ierat versus partes infidelium pro morte sustinenda, pro amore
crucifixi, sed fuit reservatus ad Christi vulnera baiulandum.
Keywords: sanctus Franciscus,
vulnera Christi,
mortem sustinere,
patior
Reference: patet
Location: 016.
c. 05
OS016_E07 -
Primo requiritur causa iusta, ut scilicet moriatur pro iustitia divina, non pro
culpa propria, sicut beatus Stephanus.
Keywords: moriri,
sanctus Stephanus
protomartyr
Reference:
Location: 016.
c. 05.
OS016_E08 -
Unde Saul non est martyr, qui ad evasionem illusionis Philistiim irruit in
suum gladium.
Keywords: Saul,
mors,
irruere suum gladium,
Philistei
Reference:
Location: 016.
c. 06.
OS016_E09 -
Nam
et Iohannes Baptista martyr dicitur, qui mortem sustinuit
Keywords: Iohannes Baptista,
mors,
martyrium
Reference:
Location: 016.
c. 06.
OS016_E10 -
Unde Iudas Machabeus non
dicitur martyr, qui propter humanam verecundiam nolens divertere de bello ait:
Absit, ut inferamus crimen gloriae nostrae.
I. Machab. IX.
(I Mcc 9,10)
Keywords: Iudas Machabeus,
mors,
humana verecundia,
fortitudo
Reference: Machab. IX.,
I Mcc 9,10
Location: 016.
c. 07.
OS016_E11 -
Unde latro a dextris Salvatoris non dicitur martyr, quia coacte subiit
poenam, et causam habuit latrocinii.
Keywords: latro,
Salvator,
dexter,
mors
Reference:
Location: 016.
c. 06.
OS016_E12 -
Propter hoc non est martyr Eleazarus, qui seipsum praecipitavit in
persequentes legem, dicitur
II. Mach. XIV.
Keywords: Eleazarus,
lex,
mors
Reference: II. Mach. XIV.
Location: 016.
c. 07.
OS016_E13 -
Nam et Samson licet connumeretur inter sanctos ad
Heb. XI.
Keywords: Samson,
occidere,
mors
Reference: ad Heb. XI.
Location: 016.
c. 07.
OS016_E14 -
Similiter quaedam mulieres ex instinctu
Spiritus Sancti, ut dicit Augustinus
De civitate Dei seipsas occiderunt, ne castitatem
amitterent.
Keywords: mulieri,
castitas,
castitatem amittere,
semetipsum occidere
Reference: Augustinus De
civitate Dei
Location: 016.
c. 07.
OS016_E15 -
quia Christus Dominus monitu angelico fuit in Aegyptum per
Virginem Mariam et Ioseph delatus, et inde demum iterum deportatus.
Keywords: Christus,
Virgo Maria,
Ioseph,
Aegyptum,
angelus,
monitus
Reference:
Location: 016.
c. 08.
OS016_E16 -
Primo inquam consideremus occasionem occisionis innocentium, cuius quidem fuit
occasio crudelis Herodis malignitas orta ex Christi regis caelestis nativitate,
quia nascente Domino caeli stella protinus apparuit [os 016. c. 08.] magis in
parte orientali, declarans ipsis regem caeli iam natum. Qui continuo venerunt in
Iudeam duce stella, et in Hierusalem civitate regia quaerentes in deauratis
palatiis. Sed certe boni reges sciatis, quod Dei Filius non tali loco quiescit,
sed in praesepio, aut in Virginis gremio. Dicebant igitur dicti reges Herodi:
Ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? Quo audito turbatus est
valde, timens ne regnum Iudaeorum amitteret, in quo ipse verus heres non erat.
Unde sciscitatus a legisperitis, ubi nasceretur Christus, qui in libris legis
invenerunt, quod in Bethlehem deberet nasci. Herodes autem dolose cogitavit statim
interficere Dei filium et reges cum eo.
O malignitas humana! O perversitas cupida! Non arripit terrenum regnum, qui venit,
ut det caeleste, et coronet corona gloriae. Et dolose ait regibus: Ite et
scrutemini, et iterum revertimini ad me, et ego ibo et adorabo eum.
Profecti igitur reges et invento Salvatore adoraverunt, et ei munera obtulerunt.
Et tandem post piam conversationem cum Virgine Matre, praemoniti in somnis ne
diverterent ad Herodem, per aliam viam, scilicet Tharsim reversi sunt in regionem
suam. Et cum reges nil sibi nuntiassent, putavit eos per illam stellam illusos, et
ad eum erubuisse redire, et ideo tunc cessavit a pueri inquisitione. Sed dum
postea audisset, quod oblatus fuisset in templum, et a sancto Symeone amplexatus
et laudatus, et quod Anna de eo prophetasset, iratus est valde, et cogitavit omnes
pueros in Bethlehem perdere, ut cum illis occideretur et Christus. O infelix et
insipiens consilium! Nesciens, quia non est consilium, non est sapientia, non est
prudentia contra Dominum.
Dum autem de puerorum nece tractaret, a Caesare per epistolam Romanam est vocatus.
Qui cum iter faceret per Ciliciam, audiens naves Tharsensium magos transvexisse,
iratus fecit omnes eorum naves comburi, et hoc est, quod dicitur in
Psalmo:
In spiritu [os 016. c. 09.] vehementi, id est ira conteres
naves Tharsis.
(Ps 47,8)
De Roma autem reversus Hierosolymam misit spiculatores: iussit occidi omnes
pueros, qui erant in Bethlehem, et circumquaque infra duos annos, quia sic edoctus
fuerat a regibus, quod tunc stella apparuit eis. Ipse autem Herodes Romae
pausaverat. Unde illi spiculatores crudelissimi coeperunt mactare infantes,
vulnerare, capita amputare, confodere rapientes de matrum ubere, alios trahentes
de cunis. Et sic sanguine innocentium foedaverunt civitatem Behlehem, quam
Christus sua nativitate sanctificavit. O quantus planctus matrum! O quantus horror
omnium ex inaudita puerorum occisione.
Keywords: Herodes,
rex,
innocentes,
malignitas,
nativitas Christi,
magi,
Iudea,
stella,
dux,
Hierusalem,
timere,
regnum amittere,
interficere,
monitus,
somnia,
Tharsis,
Symeon,
Anna,
pueri,
pueros ocidere,
caesar,
Roma,
speculatores,
pueri infra duos annos
Reference:
Location: 016.
c. 08
-10
OS016_E17 -
Nam magna fuit persecutio David, dum Saul eius Dominus
persequebatur, sed maior dum servus Semei. Certe maior, dum filius eius Absalon
reppulit eum de Hierusalem, quod fuit figura persecutionis dulcis Iesu.
Keywords: David,
Saul,
Absalon,
servus Semei,
Hierusalem,
persecutio
Reference:
Location: 016.
c. 10.
OS016_E18 -
Nam in somnis Ioseph per angelum fuit monitus, ut
tolleret puerum et matrem, et portaret in Aegyptum, ut habetur
Matth. II.:
Qui in nocte consurgentes propter timorem Herodis fugerunt, quia dixerat
angelus, quod Herodes vellet perdere puerum.
(Mt 2,14-15)
Et sic ibant per viam ignotam et in regionem alienam et longinquam.
Caelestem thesaurum aliquando portabat Ioseph, aliquando beata Virgo, interdum
inponebant super asinum, et sic per multos dies cum multis fatigationibus
portaverunt. Pie credi potest, quod Virgo Mater blande alloquebatur eum dicens: "O
caeli heres, nate mi, cui nocuisti? Tamen omnia bene ordinasti, et ad salvandum
venisti. Ecce sumus inquam oves occisionis, et propter te mortificamur tota die in
multis laboribus: exulatione, fame et siti et aestu et frigore." Et interim
amplexabatur natum suum, et omnis labor nihil videbatur sibi prae amore. Puer vero
aspiciebat matrem, et pulchritudine oculorum attrahebat eam.
Keywords: Maria,
mater,
Ioseph,
Iesus,
puer,
angelus,
monitus,
somnium,
Aegyptum,
asinus
Reference: ut habetur Matth. II.,
Mt 2,14-15
Location: 016.
c. 11.
OS016_E19 -
Secundo reges persequuntur eos, qui contra eorum voluntatem eliguntur ad
regiam dignitatem, sic Saul persequebatur David
Keywords: Saul,
David,
persecutio,
regia dignitas
Reference:
Location: 016.
c. 12.
OS017_E01 -
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens:
Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum, ut patet in
evangelio.
Keywords: Ioseph,
angelus,
monitus,
innocentes,
somnium,
in Aegyptum fugere
Reference: in evangelio
Location: 017.
c. 03
OS017_E02 -
cur angelus apparuit Ioseph in
somnis et non in vigilia, respondet
Chrysostomus
in homilia
dicens:
Ideo non apparuit manifeste sicut pastoribus, quia valde fidelis erat.
Pastores autem indigebant quasi rudes, Virgo indiguit quasi de maximis
instruenda.
Keywords: angelus,
pastores,
rudes,
angelus apparuit,
fides
Reference: Chrysostomus in
homilia
Location: 017.
c. 03.
OS017_E03 -
Similiter Zacharias indiguit ante prolis conceptionem visione mirabili.
Keywords: Zacharias,
proles,
visio,
indigere
Reference:
Location: 017.
c. 03.
OS017_E04 -
qualis fuit visio uxoris Pilati
Math. XXVII.:
Multa passa sum per visum propter illum; nihil tibi et iusto
illi,
(Cf Mt 27,19)
Keywords: uxor Pilati,
somnium,
visio
Reference: Math. XXVII.,
Cf Mt 27,19
Location: 017.
c. 04.
OS017_E05 -
ut Ioseph
Gen. XLI., qui exposuit somnium Pharaoni, propter quod constitutus fuit
praepositus totius Aegypti.
Keywords: Ioseph,
Pharao,
somnium,
somnium exponere,
Aegyptum
Reference: Gen. XLI.
Location: 017.
c. 04
OS017_E06 -
Ioseph vero
certitudinaliter cognovit illum angelum fore, qui prius sibi apparuit ante Christi
nativitatem, quando voluit dimittere Mariam occulte. Cui angelus dixit:
Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem. Quod enim in
ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen
eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
(Mt 1,20-21)
Beatus enim Ioseph retulit forte a somno excitatus gloriosae Virgini
dicens: O gloriosa Mater et Virgo, fugiamus hinc cum Christo, salvatore mundi,
quia primo cum me disposuissem ante somnium ad serviendum tibi et Domino nostro,
et cum lacrimis peterem, ut dignus servus esse merear, ecce nunc Dei angelus mihi
apparuit mirabiliter, et, ut fugiamus, [os 017. c. 05.] indicavit, quia Herodes
quaerit hunc Dei filium, ut perdat. Cui Beata Virgo dicere poterat pavido corde:
Festinemus carissime adhuc hac nocte, quia angelus Dei apparuit tribus regibus.
Ideo eos non permisit ire ad Herodem, ne hunc carissimum notum meum, Dei filium et
ipsos perderet. Hoc etiam est scriptum
Osee. XI.:
Ex Aegypto vocavi filium meum.
(Os 11,1)
Necesse est enim, ut omnia scripta de eo impleantur. Qui consurgens eadem
nocte.
O cum quanto pavore Beata Mater filium in brachiis gestabat in noctis tenebris! O
cum quantis lacrimis portabat et dicebat: "O fili mi unice! Cui nocuisti? Quid
Herodi abstulisti? Nonne omnes salvare venisti? Si tam tenera aetate te
persequuntur, quid tunc erit in aetate adulta? Contemplare nunc anima, quot noctes
duxerunt insomnes, quot vicibus sitim et famem patiebantur, tamen semper cum
patientia." Unde
Chrysostomus:
Potuisset Ioseph dicere: O angele Dei, nonne tu praedixisti mihi: Quia
quod nascetur ex ea, de Spiritu Sancto est. Et quomodo iubes nunc fugere?
Quomodo filius dei ante hominem fugit? Aut quis liberet de inimicis, si et
ipse inimicos suos timet? Haec non dixit, quia iam tot testimoniis fuit
certificatus, quod firmiter credebat omnia circa ipsum ex divina
dispositione fieri.
Keywords: Maria,
mater,
Ioseph,
Iesus,
puer,
angelus,
monitus,
somnium,
Herodes,
Aegyptum
Reference: Chrysostomus
Location: 017.
c. 05-06.
OS017_E07 -
quia dicit
Mattheus de Cracoviense?, quod eadem nocte
Dominus Aegyptum intravit, quam populus Israel inde exivit. Et sicut tunc non fuit
domus, in qua non iacebat primogenitum mortuum, ita tunc non fuit templum, in quo
non corruisset idolum
Keywords: nox,
Aegyptum,
populus Israel,
exodus,
primogeniti,
templum,
idolum corruere,
idol
Reference: Mattheus de
Cracoviense?
Location: 017.
c. 06.
OS017_E08 -
Et erat ibi usque ad obitum
Herodis. Dicit enim
Symon de Cassia:
Iam incipiebat cudi gladius doloris, cum tenera proles cogeretur regum
timore Aegyptias provincias incolere. Vadit peregre angelorum domina
originali relicta patria.
Et subdit:
Ecce regina mundi Aegyptiacas ingreditur civitates. Nulla iuvencula,
nulla pedisequa, nec famulorum copia legitur concomitata. Non curribus aut
equis [os 017. c. 07.] subvecta, sed ut paupercula incedebat. Conducit
carpentarius hospitium, introducit matrem cum prole, congregat modicam
supellectilem ad fovendam et prolem. Artis carpentariae instrumenta
producit, incipit inquirere, si ex illa modicam posset captare stipam.
Denunciat se in arte peritum. Explorat, si quis conveniat pro mercede, ut
sustentare Virginem Matrem et posset alere prolem. Necnon ob id etiam
insinuat se huius artis magistrum, ne otiosus videretur ad illam provinciam
accessisse. Mater et Virgo Maria laboribus insistit, et quaerit sic
stipendia. Sic nota omnibus magis quam ingrederetur limina vicinorum.
Admirantur omnes, quod in Aegypto similis mulier nunquam fuit. Trahit omnes
in sui considerationem propter suam honestatem, velut magnes ad se ferrum
secreto tractu naturae. Nam talem gratiam in Virgine Matre Deus posuit, ut
nullus eam intueatur, quin eam diligeret; nec ita diligeret, quod aliqua
concupiscentia mala insurgeret. Nec meditabatur de amoenitate patriae, nec
stimulabat Ioseph, si tempus repatriandi adesset. Non attaediabatur
peregrinationis sufferre incommoda. Non conturbat virum multa reficientia,
sed in paucis contenta et supernis intenta, et quid pater aeternus decernat,
expectat, ut iussionibus divinis oboediat.
Keywords: Maria,
Virgo Maria,
Aegyptum,
carpentarius,
Ioseph,
simplicitas,
proles,
in paucis contenta,
oboedientia,
septem anni
Reference: Symon de Cassia
Location: 017.
c. 07-08.
OS017_E09 -
supervenit aliqua
plaga impediens ex Dei misericordia, sicut Paulo
Act. IX., qui intendebat fideles vinctos perducere in Hierusalem.
Keywords: Paulus,
fideles vincti,
Christiani,
Hierusalem
Reference: Act. IX.
Location: 017.
c. 09.
OS017_E10 -
Isti namque sunt septem anni Aegyptiis pie exhibiti, qui, ut dictum est,
dantur peccatoribus quasi Aegyptiis.
Keywords: septem anni,
Maria,
Ioseph,
Aegyptum,
Christus
Reference:
Location: 017.
c. 11.
OS017_E11 -
Tunc videns Herodes, quia illusus esset a magis, iratus est valde, et
mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethleem et in omnibus finibus
eius, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
(Mt 2,16)
Iratus itaque erat valde propter zelum regni, quod timebat, ne amitteret.
Unde
Chrysostomus:
Reges et principes, si ex aliqua causa irascuntur, faciliter
placantur.
Illa autem ira inextinguibilis est, quam regni zelus accendit, quia propter
regnum reges non parcunt patri, fratri, amico et etiam filio. Unde Herodes, licet
audita nativitate Christi a magis statim cogitavit occidere, tamen distulit
propter tria. Primo quia putavit magos falsa apparitione fuisse illusos, ex quo ad
ipsum non redierunt. Secundo ideo distulit, ut sic subaudiendo puer in medium
produceretur, et sic facilius perdere posset. Tertio quia fuit citatus ad curiam
Romanam ad instantiam filiorum suorum, scilicet Aristoboli et Alexandri, quia
ipsum accusaverunt apud caesarem. Et ideo non fuit ausus tunc pueros occidere, ne
vinceretur de crudelitate. Unde eundo et redeundo pausavit annum aut plus. Et
rediens accepta fiducia a Romanis auditisque miraculis de Christi nativitate -
quomodo angelus pastoribus apparuit, et quomodo Simeon commendavit et benedixit
[os 017. c. 11.] in Hierusalem, ac Anna sancta vidua laudavit - iratus est valde,
non intelligens miser illud
Prover. XXI.:
Non est prudentia, non est sapientia, neque fortitudo contra
Dominum,
(Cf Prv 21,30)
et
eiusdem III.:
Illusores ipse deludit
(Prv 3,34)
.
Chrysostomus:
Herodes debuit amicari, et coepit irasci, et in ira mittens occidit
omnes pueros, id est, occidi fecit per milites.
Keywords: Herodes,
magi,
ira,
Betlehem,
bimatus,
pueri,
Roma,
Aristobolus,
Alexandrus,
caesar,
Simeon,
Anna,
Hierusalem,
pueros occidere
Reference: Mt 2,16
Location: 017.
c. 11-12.
OS017_E12 -
Unde
Chrysostomus:
Herodes forsitan dicebat intra se: Quis puer ille? Antequam nascatur in
terra, iam apparet in caelo. Nondum ipse se ostendit, et iam omnes illum
quaerunt, et adhuc terrenum populum non habet, et quaerunt eum iam incliti
caelestes, id est stellae, quae sibi ministrant. Quis est ille, qui antequam
mecum pugnet, iam vincit; antequam vincat, iam regnat. Quid putas, facturus
est ille in regno meo, si creverit? Ego et bona hominibus porrigo, et
gladium porto. Qui non diligit, saltem timeat.
Sic misit et interfecit omnes pueros, ut inveniret unum in omnibus.
Keywords: Herodes,
innocentes,
cogitatio Herodis,
rex,
regnum
Reference: Chrysostomus
Location: 017.
c. 12.
OS017_E13 -
Unde satellites Herodis diffusi in
Bethleem, et circumquaque in villis et castellis rapiebant innocentes tamquam lupi
agnos. Quosdam decapitabant, quosdam per medium dividebant, nonnulos
transfigebant, plerosque suffocabant, alios ad parietem vel lapides allidebant,
quorum corpora proiciebant in plateis, vel flentibus matribus dabant. Ipsi vero
aspersi sanguine innocente.
Keywords: Herodes,
satelles,
innocentes,
Betlehem,
pueri,
mors,
crudelitas
Reference:
Location: 017.
c. 13.
OS017_E14 -
Augustinus in sermone III. de Innocentibus: Cum parvuli
victimabantur, matres misere lamentabantur. Ululabant matres, quia agnos perdunt.
Sed voce balantes matres crines dissipabant, et ornamenta capitis amittebant.
Quantis modis volebant infantes abscondere, ipsi se publicabant, nesciebant
tacere, nondum didicerant formidare. Mater pugnabat, et carnifex trahebat, illa
tenebat. Ad carnificem mater clamabat: Quid separas a me, quod genui ex me? Uterus
meus genuit, ubera mea lacte nutrierunt, et tu crudelis interimis. Modo fuderunt
viscera mea, et tu illidis in terram. Alia dicebat mater: Occide matrem cum puero,
ut quid me mittis manere, si culpa est mea. Sed si non est crimen, iunge mihi
mortem. Alia dicebat: Quid apud me quaeritis? Unum quaeritis, et omnes occiditis.
Keywords: innocentes,
matres,
lamentatio
Reference: Augustinus in
sermone III. de
Innocentibus
Location: 017.
c. 14.
OS020_E01 -
quia prius die Nativitatis Domini recoluit revelationem Iudaeis factam,
dum angelus pastoribus iudicavit Christi nativitatem.
Keywords: Nativitas Domini,
pastores,
angelus,
revelatio
Reference:
Location: 020.
c. 01.
OS020_E02 -
Nunc magi, qui fuerant
gentiles, stella duce venerunt ad adorandum nati regis maiestatem.
Keywords: magi,
stella,
adoratio,
Iesus,
nativitas Domini
Reference:
Location: 020.
c. 01.
OS020_E03 -
magi isti stellam materialem [os 020. c. 02.] in oriente
respectu Hierosolimam, qua visa statim intellexerunt, quod illa esset stella, quam
olim Ballam predixerat, dum ad petitionem Balach regis Moabitarum venisset
maledicere populum Israel. Quem de monte videns coepit laudare dicens:
Quam pulchra sunt tentoria tua, Israel, etc.
(Nm 24,5)
Keywords: magi,
stella,
Hierosolyma,
Balam,
propheta,
praedicere,
rex Moabitarum,
Blach,
Iacob,
Israel
Reference: Num. XXIII.,
Nm 24,5,
Nm 24,17
Location: 020.
c. 02-03.
OS020_E04 -
Hanc etiam stellam a Balaam prophetizatam
Nume. XXIV.:
intellexerunt fore ex multis. Primo ex situ, quia non erat in firmamento
fixa cum aliis, se din aere vicino terrae. Secundo intellexerunt ex motu, quia
secundum Damascenum quinque movebatur ab oriente in
meridiem et iterum ad aquilonem, quia viam dirigebat magorum. Tertio ex
illuminatione intellexerunt, quia non solum in nocte, sed etiam in die illuminando
viam eorum dirigebat, cuius claritatem solis claritas non poterat obumbrare. Immo
secundum Fulgentium erat clarior in meridie.Quarto
ex actionem quia aliquando apparebat, aliquando se occultabat, quando scilicet
Hierosolymam appropinquerunt, postquam autem egressi sunt, iterum se manifestavit.
Keywords: magi,
stella,
Bala,
propheta,
motus stellae,
Hierosolyma
Reference: Nume XXIIII.,
Damascenum
Fulgentium
Location: 020.
c. 04.
OS020_E05 -
Pastoribus vero Iudaeis, qui secundum legem rationabiliter
vivebant, angelus rationalis Christi nativitatem indicavit. Iustis vero et
perfectis, scilicet Simeoni et Annae tempore Christi praesentationis in templum
tamquam spiritualibus non stella vel angelus, sed ipse Sanctus Spiritus
inspiravit, qui mox cum Christo et Deo iocundati prophetabant et confitebantur.
Keywords: nativitas Domini,
angelus,
pastores,
Simeon,
Anna,
stella,
magi
Reference:
Location: 020.
c. 05.
OS020_E06 -
Unde et
Leo papa:
Sic - inquit - omnibus nobis profuit, quia post
resurrectionem Domini vestigia vulnerum in corpore eius Thomae apostoli
exploravit manus. Ita ad nostram utilitatem proficeret, quod infantiam
ipsius magorum probavit aspectus.
[Cf S. Leo papa: Sermo XXXIII. c. 3.]
Keywords: resurrectio,
vulnera,
Thomas,
manus,
apostoli
Reference: Leo papa
Location: 020.
c. 06.
OS020_E07 -
quod dum isti tres nutu Dei essent insiles et tractarent de ortu
stellae, quam Balaam praedixerat, ecce ut Christus Dominus egressus est de utero
Virginis in media nocte, statim stella in oriente apparuit magis, et omnes eos in
admirationem convertit, ac intus illustravit et redocuit, quod sine mora irent ad
inquirendum natum regem Iudaeorum, qui est Deus et homo salvator ab aeterno
supplitio. Qui mox concorditer dixerunt: Hoc signum magni regis est. Eamus et
inquiramus eum et offeramus ei munera! Acceptis secum muneribus ire coeperunt per
dromedarios (qui sunt velocissimi) versus Iudaeam secundum stellae ducatum, quae
antecedebat eos. Fulgebat tam in die, quam in nocte, et ubi debebant quiescere,
ipsa stabat, et per denia eos stella quasi trahebat. Et dum per aliquot dies
sequentes stellam dulciter et iocunde [os 020. c. 07.] venissent et appropinquere
Hierosolymis coepissent, stella occultata est ab eis.
Keywords: magi,
stella,
nativitas Domini,
Virgo,
nox,
rex Iudaeorum,
Hierosolyma
Reference:
Location: 020.
c. 07-08.
OS020_E08 -
Et dum sic conferrent ad invicem, determinaverunt, ut in Hierosolymam civitatem
regiam diverterent, et ibi natum regem invenirent. Intrantes autem regio comitatu
et solemni ornatu ad Herodem, et cum famuli regis vidissent tam solemnes personas,
nunciaverunt Herodi, qui egressus quaerebat per interpretem, quid quaererent. Isti
dixerunt: "Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum?" Herodes vero statim obstupuit
et dixit: "Quomodo scitis, quod rex Iudaeorum natus sit?" Responderunt: "Vidimus,
o domine, mirabilem stellam eius et nos in admirationem convertit, ut dimitteremus
regnum nostrum et quaereremus natum regem ad adorandum cum muneribus decentibus.
Et ipsa stella semper praecedebat nos, nisi ante hanc civitatem se occultavit.
Cogitavimus igitur in hac civitate fore natum, unde quaesivimus, si constat locus
vobis, ubi sit ille rex natus, quia certitudinaliter scimus eum natum revelatione
caelica, sed ignoramus locum." Qui dicere eis potuit: "O vos domini, videmini
sapientes opulenti et potentes, sed certe leves et decepti, qui tantis laboribus,
expensis unam erraticam stellam secuti estis." Qui respondere potuerunt: "Vere
decepti non sumus, quia illa stella sic nos illustravit in corde et certificavit,
quod parti sumus usque ad mortem quaerere regem Iudaeorum spretis mundi omnibus
pompis, dum modo cognoscamus eum, sed quae sumus, dicite: "Ubi est, qui natus est,
rex Iudaeorum?"
Keywords: Hierosolyma,
Herodes,
magi,
nativitas Domini,
rex Iudaeorum
Reference:
Location: 020.
c. 08.
OS020_E09 -
Nam postquam Herodes callida cautela declinasset magos, turbatus vehementer
et omnis Hierosolyma cum illo, id est maiores de Hierosolyma, qui quodam modo et
virtualiter totam civitatem repraesentabant. Unde Herodes turbatus fuit? Quia magi
audacter coram eo regem Iudaeorum natum quaerebant, qui erat alienigena Idumeus,
non Iudaeus, timens ne perderet regnum. Ob hoc secundum
Chrysostomum omnes libros Iudaeorum, qui
genealogiam regum continebant, cremari fecerat. Iudaei vero quasi simulatorie
turbationem praetendebant, videlicet ne pugnantibus ad invicem regibus ipsi
vexarentur. Quin potius iniqui erant, imo de adventu iusti gaudere non poterant.
Sicque rex Herodes turbatus congregavit principes sacerdotum et scribas et
sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur.
Keywords: Herodes,
nativitas Domini,
magi,
declinare magos,
Hierosolyma,
libri Iudaeorum,
cremare,
turbatio,
sacerdotes,
scribae
Reference: Chrysostomum
Location: 020.
c. 09.
OS020_E10 -
Herodes haec audiens statim dolose cogitare coepit, quomodo
Christum natum regem perdere posset. Unde exclusis Iudaeis timens de eorum
infidelitate, ne regem suum reciperent et ipsum reicerent, vocatis magis
diligenter didicit ab eis tempus stellae, quando apparuit eis. Et mittens eos in
Bethleem ostendit ipsis forte viam dicens: Per hanc portam exeatis et illuc
tendatis et interrogate studiose de puero, et cum inveneritis, revertamini ad me,
et ego cum honore recipiam vos. Et tandem vadam et ego eum reverenter adorabo.
Haec autem dicebat, ut tam magos, quam natum regem facilius perdere posset.
Keywords: Herodes,
nativitas Domini,
Christus,
Christum perdere,
Iudaei,
Betlehem,
magi
Reference:
Location: 020.
c. 11.
OS020_E11 -
Magi vero rege Herode audito et confortati legis testimonio, ubi per ora Iudaeorum
Christum invenerant, abierunt versus Bethleem et ecce stella, quam viderant in
oriente, iterum apparuit eis et ante eos ibat, quam videntes gavisi sunt gaudio
magnó valde. Ipsa autem stella in Bethleem, ubi puer erat, coepit fulgere, coepit
descendere, ac si diceret: Hic est ille rex, quem indico et quem lex prophetat.
Unde magi natum regem invenerunt in matris gremio, quia dicit
Mat. II.:
Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius.
(Mt 2,11)
Keywords: magi,
Herodes,
nativitas Domini,
Christus,
Betlehem,
puer,
mater
Reference: Mat. II.,
Mt 2,11.
Location: 020.
c. 12.
OS020_E12 -
Postquam ingressi
viderunt egregiam virginem elegantem puerum gremio virgineo tenentem, tanto
stupore sunt percussi, quod statim cadentes proni in terra adoraverunt eum tamquam
onium regum creatorem, gubernatorem, redemptorem ac glorificatorem. Unde statim
munera ei obtulerunt, singuli singula, id est omnes tres tria dona. Tria etiam
dona a nato rege se recepisse cognoverunt, scilicet corpus, res et animam. De
istis omnibus homagium sibi praestant: de superbia corporali, quia excelsi reges
humiliter sunt prostrati, de superbia spirituali - adoraverunt fideliter, de
superbia temporali - munera ei obtulerunt, scilicet aurum, thus et mirrham.
Keywords: magi,
nativitas Domini,
Virgo Maria,
dona,
aurum,
thus,
mirrha
Reference:
Location: 020.
c. 12.
OS020_E13 -
Magna profecto fuit
devotio in istis regibus ad natum Christum, qui mox ut viderunt, in terra se
prostraverunt, forte manus et pedes iam pro salute humani generis sexta diei
circumcisione vulnerati Iesu osculantes et eum Deum proclamantes. Unde
Chrysostomus
super Mat.:
Si magi terrenum regem quaerere venissent, fuissent confusi, quia tanti
itineris laborem [os 020. c. 12.] sine causa suscepissent. Unde nec
adorassent, nec munera ei obtulissent.
Nunc autem viderunt hominem et vognoverunt redemptorem illuminati in fide.
Keywords: magi,
nativitas Domini,
osculare,
devotio,
devotio magorum
Reference: Chrysostomus super
Mat.
Location: 020.
c. 12-13.
OS020_E14 -
Nam postquam sic devote
viderunt et adoraverunt Deum in humanitate natum, ac munera ei obtulerunt. Interim
autem advenit sanctus Ioseph et mirabatur de tam solennibus hominibus humiliter
forte lachrymantibus ex devotione et colloquentibus. Pie credendum est, quod
saltem per interpretem colloquebantur cum honesta virgine matre de puero, et
quaerere potuerunt dicentes: Quomodo tu, felix virgo, hunc Dei filium concepisti?
Prudentissima vero Virgo dicere potuit: Eram ego - inquit - puella a iuventute in
templo Domini, Domino serviens cum proposito perpetuae virginitatis, et sum
desponsata huic sancto homini et virgini Ioseph. Tandem venit ad me angelus Domini
Gabriel et mihi annunciavit hunc filium Dei, quem prophetae longe ante
praedixerant. Et postquam ego consensum dedi, sttim ex Spiritu Sancto concepi.
Cuius partum miraculose cognata mea Elizabeth pariendo praevenit, quae absque ullo
dicente filium Dei in utero meo fore intellexit. Et disponente Deo in diversorio
hoc peperi sine dolore. Imo inaestimabili gaudio hunc caeli heredem, quem videtis,
qui est Deus et homo, mihi Dominus et filius. Et mox ut reclinavi in presepium,
venerunt pastores, quibus angelus exultans annunciavit cum multitudine caelestis
exercitus. Et ecce, quem videtis, hic est gaudium cordis mei et omnium hominum
salus. Qui dicere potuerunt: O felix virgo! O beata mater, quae talem peperisti
filium! Nobis namque in ipsa hora nativitatis eius stella apparuit et statim ad
eum inquirendum induxit. Sed dix nobis, sancta Virgo, quid servitium optat iste
Dei filius? Quae ait: Credo, quod [os 020. c. 14.] fidem, spem et caritatem, id est
credatis, quod iste est verus Deus et homo, et sperate per hunc aeternaliter
beatificari, et diligite eum prae omnibus. Qui dixerunt: Haec omnia stella
apparente in corde nostro fixa sunt. Quibus virgo dicere potuit: Videte de utero
meo natum: quantam elegit humilitatem et pietatem. Sectamini si ei placere
cupitis. Et tandem in nocte angelus admonuit eos in visu, ne redirent ad Herodem,
quod mane facto retulerunt virgini, et possibile est, quod rogaverint: O beata
virgo! O sacra mater! Sis devota ad eum, qui te elegit, obsequere ei et ora pro
nobis! Et valefacientes per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Keywords: magi,
nativitas Domini,
munera,
Ioseph,
Maria,
Filius Dei
Reference:
Location: 020.
c. 14-15.
OS021_E01 -
Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est, qui natus
est, rex Iudaeorum.
Mat. II.
(Mt 2,1)
Keywords: magi,
magus,
Hierosolyma,
rex Iudaeorum
Reference: Matth. II.,
Mt 2,1
Location: 021. c. 01.
OS021_E02 -
medicus animarum Christus isto die
tricesimo anno praeparavit lavacrum regenerationis, dum ipse primus baptizari
voluit a Iohanne
Keywords: Christus,
baptismus,
30 annorum,
Iohannes Baptista
Reference:
Location: 021. c. 03.
OS021_E03 -
Ideo contra hoc malum delectationis Salvator hodie tricesimo primo aetatis
suae anno convertit aquam in vinum ad designandum, quod temporalis tribulatio
mutabitur in vinum condolationis divinae, secundum quod dicit
Ps.:
Secundum multitudinem dolorum [os 021. c. 03.] meorum consolationes tuae
laetificaverunt animam meam.
(Ps 93,19)
Keywords: Christus,
aqua,
vinum,
30 anni,
aquam in vinum
convertere
Reference:
Location: 021. c. 03-04.
OS021_E04 -
quia viso signo caelesti nec moram contraxerunt, nec tepide iter
aggressi sunt, quin potius festine surgentes spatio XIII dierum a finibus Persarum
et Caldeorum in Iudaeam devenerunt. Quos Hieronymus
dicit vectos dromedariis, qui sunt animalia minora camelis, sed velociora. Huic
consonat
Esa. LX. ca.
dicens:
Mirabitur cor tuum, Hierusalem, quoniam fortitudo gentium venerit tibi.
Mundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Effa.
(Is 60,5-6)
Quae animalia diffusa fuerunt circumquaque iuxta Hierusalem de [os 021. c.
04.] exercitu trium regum. Augustinus vero dicit miraculose factum, ut iter unius
anni in XIII diebus perficerent.
Keywords: signum,
magi,
stella,
dromedari,
spatium
Reference:
Location: 021 c. 04-05.
OS021_E05 -
Unde isti sancti Magi non solum diligenter scrutabantur scripturas de
Christo, se et vigilabant et orabant in monte victoriali.
Keywords: magus,
magi,
scripturae,
signa,
mons victorialis
Reference:
Location: 021. c. 06.
OS021_E06 -
Orabant certe Magi visa stella Dominum, et forte dicebant: O Creator
omnium, o Rector caelestium, fac nos ad tuam sanctam cognitionem venire, manifesta
nobis, o Domine Deus, voluntatem tuam! Ecce omnibus dimissis parati sumus te
quaerere cum labore, penuria et morte.
Keywords: magus,
magi,
stella
Reference:
Location: 021. c. 06.
OS021_E07 -
Nam inventum
honoraverunt humiliter se prosternentes, adoraverunt in ipsum credentes,
dotaverunt munera ei offerentes.
Keywords: magus,
magi,
munera,
honorare,
prosternere,
adoratio
Reference:
Location: 021. c. 07.
OS021_E08 -
O quam multi ex eorum servis dicebant: "Domini revertamur, ecce abscondit
se stella." Ecce rex crudelis istius regni residet in hac opulenta civitate.
"Revera omnes, trucidabimur, si audierit, quod noviter natum regem quaerimus." Sed
ipsi constantes non omiserunt, sed potius publice quaerendo dicebant: Ubi
est, qui natus est, rex Iudaeorum? Isti igitur sancti reges forma facti
sunt omnibus Christum quaerentibus.
Keywords: magi,
magus,
stella,
rex,
Herodes
Reference:
Location: 021. c. 07.
OS021_E09 -
Demum sub hoc titulo voluit mori, quem Pilatus scripserat:
Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum.
(Ioh 19,19)
Keywords: Iesus,
mors,
crux,
Pilatus,
inscriptio
Reference: Ioh 19,19
Location: 021. c. 12.
OS021_E10 -
Primo dixi, quod sancti reges professi sunt in adoratione devota, quia postquam
Herodes eos clam vocatos misit in Bethleem natum regem inquirendum, egressi de
civitate certificati ex Dei magni lege viderunt protinus stellam iterum ante se
fulgentem cum maximo gaudio, devenerunt ad locum, ubi puer erat. Et ut dicit
Historia de tribus regibus, regaliter se
induerunt et cum muneribus regiis diversorium intraverunt. Et ibi solum puerum cum
Maria, matre eius invenerunt. Et statim ardenti devotione succensi prociderunt et
adoraverunt. Unde
Leo papa:
Reges enim erant et tamen puerum venerantur in fascia; et divites, et
tamen pauperculo genuflectunt; sapientes erant, et tamen infantem adorant
nondum verba proferentem.
Hinc
Chrysostomus:
Invenerunt puerum cum Maria, matre eius [os 021. c. 12.] non diademate
coronatum aut in lecto aureo recumbentem, sed vix tunicam habentem unam, non
ad ornatum corporis, sed ad nuditatis tegumentum.
Et forte Virgo Maria adventum Magorum praesciverat, ut dum essent ante tugurium,
intuens magnae potentiae viros (ut aliqui volunt) tulit ipsa puerum de cunis, id
est de praesepio. Hoc enim fuit magnum gaudium Virginis, quod altissimus Dei
filius talem locum ad nascendum sibi elegerat, et posuit ipsum inter sua brachia.
Magi igitur ingressi corruerunt in facies suas reverentes matrem propter filium et
dicentes: "Haec est illa felix mater, quae Deum peperit! Haec est porta caeli,
haec est advocata peccatorum, haec est terror daemonum, haec est illa virgo, quam
qui invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino!" Quia Maria sine filio
non invenitur, qui est vita. Ergo Magi invenerunt puerum cum Maria, matre eius, et
procidentes adoraverunt.
Keywords: magi,
reges,
Herodes,
Betlehem,
stella,
munera,
Virgo Maria
Reference: ut dicit Historia de
tribus regibus
Location: 021. c. 12-13.
OS021_E11 -
Nam
regio more eorum quilibet obtulit aurum, thus et mirrham,
Keywords: magi,
nativitas Domini,
aurum,
thus,
mirrha
Reference:
Location: 021. c. 13.
OS021_E12 -
Quos post Domini ascensionem Thomas apostolus baptizavit, cum
quibus eorum regna ad veram Christi fidem convertit. Postremo gloriose defuncti
sepulti sunt circa montem Faus. Helena demum, mater Constantini imperatoris audiens trium regum reliquias circa
dictum montem reconditas cum honore suscepit et Constantinopolim detulit. Deinde
tempore Mauricii imperatoris dicta civitas rebellavit, qui auxilio Mediolanensium
civitatem vi cepit et trium regum reliquias ipsis condonavit. Novissime per
Henricum imperatorem, postquam Mediolanum possedit, in Coloniam per Renum fluvium
detulit ipsas reliquias, ubi in magna devotione et reverentia conservantur, quia
de gentilibus primum ipsi mundi Salvatorem querentes et dicentes: Ubi est, qui
natus est, rex Iudeorum, invenerunt,
Keywords: magi,
magus,
Thomas apostolus,
baptismus,
Constantinus,
Helena,
mater Constantini,
reliquiae,
Mediolanum,
Colonia
Reference:
Location: 021. c. 14.
OS022_E01 -
Saule, Saule, quid me persequeris? Qui dixit: Quis es, Domine?
Act. IX.
(Act 9,4)
Haec verba dicebat Paulo apostolo ille Iesus benedictus, qui pro hominibus
crudelem subiit mortem, resurrexit ac in caelum ascendit nolens aliquem perire,
sed omnes homines ad agnitionem veritatis venire. Inter quos specialiter vocavit
hunc peccatorem nomine Saulum dicens: Saule, Saule, quid me
persequeris?
Keywords: Saul,
Iesus,
conversio Pauli
Reference: Act. IX.,
Act 9,4
Location: 022. c. 01.
OS022_E02 -
ut latroni
iuxta latus Christi pendenti, ut dicit
Augustinus:
Quis - inquit - illum docebat, nisi qui iuxta illum
pendebat? Erat illi fixus in latere, sed habitabat in corde.
[Aug. Sermo 328,1,1.]
Unde dicebat Salvatori: Memento mei, dum veneris in regnum
tuum!
Keywords: latro dexter,
Iesus,
crux,
regnum caelorum
Reference: Augustinus
Location: 022. c. 02.
OS022_E03 -
Nam quando trahebatur beatus Stephanus extra civitatem Hierusalem,
et pro fidei veritate lapidabatur, Paulus omnium lapidantium vestimenta
custodiebat, quasi de omnium manibus lapidasset. Volebat igitur mortem eius, et
laborabat ad hoc sententiam exsecutioni deferendo. Unde
Act. VII.
dicitur:
Testes deposuerunt vestimenta sua secus [os 022. c. 06.] pedes
adolescentis, qui vocabatur Saulus,
et infra:
Saulus autem erat consentiens neci eius.
(Act 7,59)
Nam ipse post conversionem dixit Domino sibi in extasi apparenti et
dicenti, ut exiret de Hierusalem, quia non susciperent verba eius:
Domine - ait -, ipsi sciunt, quia ego eram concludens in
carcerem et cedens per synagogas eos, qui crediderunt in te, et cum
funderetur sanguis Stephani, testis tui ego stabam et consentiebam et
custodiebam vestimenta interficientium eum.
Act. XXII.
(Act 22,19-20)
Keywords: sanctus Stephanus,
protomartyr,
Hierusalem,
Paulus,
lapidatio,
vestimentum,
Saulus
Reference: Act 7,57;
Act 7,59
Location: 022. c. 06-07.
OS022_E04 -
Quinto peccatum [os 022. c. 07.] Pauli fuit detestabile, quia Eclesiam Dei
devastabat, Christi labore et praedicatione congregatam dispergebat. Unde dicitur
Actuum VIII.:
Saulus devastabat Ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac
mulieres tradebat in custodiam.
(Act 8,8)
Et
ca. IX.
habetur, quod
spirando furebat, minabatur Christianis et cedebat eos ligando
affligebat. Accessit igitur ad principem sacerdotum et petiit ab eo
epistolam in Damascum, et si quos invenisset huius vie viros ac mulieres,
senes et iuvenes, sanctos et innocentes vinctos perduceret in
Hierusalem,
(Act 9,1-2)
scilicet ad torquendum, cruciandum et fidem negandum.
Unde devotissimi Christi discipuli clamabant lacrimabiliter ad Dominum dicentes:
"O Christe crucifixe, o Deus infinitae potentiae, o Pastor aeterne, respice de
solio maiestatis tuae super oves pretio sanguinis tui redemptas, vide et visita
vineam istam, quam manus tua recenter plantavit, verbo vitae rigavit et exemplo
stabilivit! Ecce os dolosi et peccatoris Sauli super te et nos apertum est, ecce
sanctos tanquam oves mactat, quasi lupus lacerat, dispergit et reliqua pedibus
conculcat. Cur, piissime Christe blasphemum non vindicas? Cur homicidam toleras?
Cur praesumptuosum non humilias? Cur hereditatem tuam devastanti non obvias? Qui
est totus malus perversus, adversus te malitia armatus, nomen sanctum tuum
machinatur delere de terra, pro quo tanquam oves occisionis mori parati sumus? O
quantum malum in Damasco contra sanctos exercebit, pro quibus iam ire coepit! Quid
igitur facies de eo? Et si terra absorbebit, meretur, si vero ad te traxeris,
misericordiam tuam magnam in eo ostendes!" Et quia Dominus prope est omnibus
invocantibus, eum in veritate subito circumfulsit cum lux de caelo et cadens in
terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me
persequeris? Cur meum membrum dilanias, cur nomen meum blasphemas, [os
022. c. 08.] cur legem meam distruis?
Durum est tibi calcitrare contra stimulum.
(Act 9,4-5)
Ecce patet eius detestabilis offensio contra Deum et sanctos, quem tamen
divina pietas ad se convertit miraculose.
Keywords: Saulus,
ecclesia,
furor,
devastatio,
Damascus,
torquere,
cruciari
Reference: Actuum VIII.,
Act 8,8;
Act 9,1-2
Location: 022. c. 08-09.
OS022_E05 -
Unde cum iuxta
crucis imaginem beati Petrus et Paulus depinguntur, Petrus apostolus a sinistris,
Paulus vero a dexteris scribuntur, quia ille de terris, iste de caelis est ad
Christi notitiam vocatus.
Keywords: Petrus apostolus,
Paulus apostolus,
dexter,
sinister
Reference:
Location: 022. c. 09.
OS022_E06 -
Quarta causa conversionis beati Pauli est ex parte iusti, ut ei daret eius
exemplaritatem, ut videlicet ex modo eius conversionis erudiretur. Cuius quidem
conversio talis fuit: Cum ex subita luce de caelo corruisset in terram, ecce
benignus Christus de luce sic alloquitur eum:
- Saule, Saule, quid me persequeris,
ac si diceret: "Sic recipio iniuriam meorum, ac si mihi in dextera patris
regnanti inferres."
Ideo scias, quod durum est tibi contra stimulum calcitrare,
quasi diceret: "Tu es quasi iumentum in iugo potestatis meae."
Qui dixit: Quis es, Domine? Et ille: Ego sum Iesus, quem tu
persequeris.Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? Et
Dominus ad eum: Surge et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi, quid te
oporteat facere. Viri autem, qui comitabantur eum cum eo audiebant quidem
vocem, neminem tamen videbant. Qui surrexit de terra apertisque oculis nihil
videbat. Ad manus eum trahentes introduxerunt Damascum, et erat ibi tribus
diebus non videns, et non manducavit neque bibit,
ut patet
Act. IX.
(Act 9,4-9)
et
in epistola
.
Keywords: conversio Pauli,
Saulus,
Iesus,
civitas,
oculus,
Damascus,
manducare,
bibere
Reference: Act. IX. et in
epistola,
Act 9,4-9
Location: 022. c. 11.
OS022_E07 -
Quinque namque documenta accipere poterimus ex beati Pauli conversione, si bene
mentis oculis inspicimus tamquam ad vividum speculum.
Keywords: beatus Paulus,
conversio,
mentis oculus,
inspicere vividum,
speculum
Reference:
Location: 022. c. 11.
OS022_E08 -
Sic beato Stephano
non pepercit, cum quo familiariter in schola Gamalielis conversatus erat. Sed
viros ac mulieres vinctos ducere volebat in Hierusalem.
Keywords: sanctus Stephanus,
protomartyr,
Gamaliel,
Paulus,
devastatio,
Hierusalem
Reference: Act IX.,
Cf Act 9,2
Location: 022. c. 14.
OS022_E09 -
Disputabat enim etiam cum sapientissimis Graecis, ut habetur
Act. IX.
(Act 9,29), et quendam magum Borien nomine superavit, et insuper excaecavit, qui
Sergium Paulum conabatur pervertere, quem
Saulus convertit, unde et Paulus nominatus est.
(Act 13,6-12)
Keywords: Paulus, apostolus,
sapientes,
magus,
Borien
Reference: Act. IX.,
Act 9,29;
Act 13,6-12
Location: 022. c. 14.
OS022_E10 -
Et cum de Damasco per sportam, per murum fuisset demissus, non ivit mox Hierusalem
ad apostolos, sed abiit in Arabiam et ibi evangelisavit. Et inde reversus iterum
Damascum post annos tres venit Hierusalem videre Petrum ad
Gal. I.
(Cf Gal 1,17-18)
Et cum voluisset se [os 022. c. 14.] iungere discipulis, omnes timebant
eum, non credebant, quod esset discipulus. Sed Barnabas apprehensum illum duxit ad
apostolos et narravit illis, quoniam in via vidisset Dominum, et qualiter ei
locutus fuisset, et quod fideliter egisset in Damasco.
Keywords: Paulus,
Arabia,
Damascus,
Hierusalem,
conversio Pauli,
discipuli,
Barnabas
Reference: ad Gal. I.,
Cf Gal 1,17-18;
Act IX.,
Act 9,27
Location: 022. c. 14-15.
OS022_E11 -
Dicitur enim
Act. XXI., quod
cum Agabus propheta venisset ad eum, tulit zonam eius et alligavit sibi
pedes dicens: Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est haec zona, sic
alligabunt Iudaei in Hierusalem et tradent in manus gentium. Quod cum
audissent discipuli, rogaverunt, ne ascenderet Hierusalem. Qui dixit: Quid
facitis flentes et affligentes cor meum? Ego non solum alligari, sed et mori
in Hierusalem paratus sum pro nomine Domini Iesu.
(Act 21,10-13)
Keywords: Paulus,
apostolus,
Agabus,
propheta,
discipuli,
zona,
mors,
Hierusalem
Reference: Act XXI.,
Act 21,10-13
Location: 022. c. 15.
OS022_E12 -
Quingentis vicibus legitur nomen Iesu in suis epistolis scripsisse,
et insuper post mortem caput eius ter nomen illud proclamasse.
Keywords: nomen Iesu,
caput [Pauli]
Reference:
Location: 022. c. 015.
OS023_E01 -
Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et filiis
Israel. Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo
pati.
Act. IX.
(Act 9,15)
Ad gloriam beati Pauli praedicatoris gentium haec verba dicunt, quae quidem pius
Iesus in visione apparens Ananiae dicebat assecurando ipsum, ut iret ad ipsum
Paulum, quem iam prostraverat et excaecaverat et baptizaret et illuminaret.
Keywords: Saulus,
Paulus apostolus,
conversio Pauli,
Ananias,
Iesus,
baptismus,
excaecare,
illuminare
Reference: Act. IX.,
Act 9,15
Location: 023. c. 01.
OS023_E02 -
De quo dicitur, quod dum acceptis epistolis spirans iret in
Damascum, ut fideles vinctos adduceret in Hierusalem, circumfulsit eum lux de
caelo, id est illuminatio divina.
Keywords: Saulus,
Paulus,
apostolus,
Damascus,
Hierusalem,
fideles,
Christiani,
lux,
caelum,
conversio Pauli
Reference:
Location: 023. c. 01.
OS023_E03 -
Ideo hoc Saulo subditur:
Tremens et stupens [os 023. c. 01.] dixit: Quis es, Domine? At ille: Ego
sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
(Act 9,5)
Non dixit: "cuius servos persequeris", quia Christus nostrum caput sibi
reputat, quod suis membris impenditur. Iuxta illud
Math. XXV.:
Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
(Mt 25,40)
Deinde Iesus subiunxit: Durum est tibi calcitrare contra
stimulum.
Propter quae verba pavidus statim ex timore immutatum est eius liberum arbitrium
de conatu persecutionis in suum obsequium dicens: Domine, quid me vis
facere?
Keywords: Saulus,
conversio Pauli,
Iesus
Reference: Math. XXV.,
Mt 25,40
Location: 023. c. 01-02.
OS023_E04 -
Haec fuit in Paulo,
quia socii apertis oculis nihil videntem introduxerunt Damascum, et erat ibi
tribus diebus non manducans neque bibens, sed orans, dolens et ingemiscens. Hinc
Hugo de Sancto Victore:
Tunc salus peccatorum incipit, cum veraciter pro delictis
ingemiscit.
Keywords: Saulus,
Paulus apostolus,
conversio Pauli,
Damascus,
oculus,
caecus,
tres dies
Reference: Hugo de Sancto
Victore
Location: 023. c. 02.
OS023_E05 -
Cui
Act. IX.
Dominus Jesus per visum apparens dixit:
Surge et vade in vicum, qui vocatur rectus, et quaere in domo Iudae
Saulum nomine Tharsensem.
Quia ut dicit
Lyra
super II. ad Thim. ultimo:
de Tharsis erat oriundus.
Illuc enim pater eius translatus fuerat de Iudaea, et ibi creverat in
potestate et fama. Addidit Dominus:
Ecce enim [os 023. c. 03.] orat,
(Act 9,11)
quasi diceret: "mentem elevatam habet ad Deum." Ex raptu enim Paulus
regressus Deo gratias agebat, quia vidit per divinam revelationem Ananiam
introeuntem et imponentem sibi manus. Et Paulus in visu non tantum vidit personam,
sed etiam nomen eius cognovit. Ananias vero considerata duritia Pauli dixit se
excusando:
Domine, paratus sum facere, quod me iubes, sed unum est valde mirabile,
quod me iubes. Quia audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis
tuis in Hierusalem, et hic habet potestatem a principibus sacerdotum
alligandi omnes, qui invocant nomen tuum.
(Act 9,12-14)
Quasi diceret: "Vis, ut meipsum voluntariae tradam in manus eius, ut non
vivam diutius, pro sustentatione fidelium tuorum in fide." Dixit autem ad eum
Dominus:
Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram
gentibus, regibus et filiis Israel. Ego autem ostendam illi, quanta oporteat
eum pati pro nomine meo,
()Act 9,15-16
qui tanta mala fecit fidelibus sub nomine meo exsistentibus, ut
dedecus culpae non sit sine decore iustitiae
[Thomas de Aquino, In IV Sententiarum, lib 2, d. 34,
qu. 2, art. 1.],
nec peccatum remaneat inultum etc.
[Thomas de Aquino, In IV Sententiarum, lib 4, d. 13,
qu. 1, art. 3.]
Keywords: Paulus,
conversio Pauli,
Tharsis,
Anananias
Reference: Act. IX.,
Act 9,11-16;
Lyra super II. ad
Thim. ultimo;
Thomas de Aquino,
In IV Sententiarum,
lib 2, d. 34, qu. 2,
art. 1.;
Thomas de Aquino,
In IV Sententiarum,
lib 4, d. 13, qu. 1,
art. 3.
Location: 023. c. 03-04.
OS023_E06 -
Ideo
Lyra
super hunc locum II. Thim. IV. "Paenulam, quam reliqui Troade apud
Carpum veniens, affer tecum et libros"
ait:
Dum esset Paulus in carcere Neronis, scribebat Thimotheo, ut ferret sibi
paenulam. Erat autem paenula vestis consularis, quae a Romanis data fuit
patri Pauli in signum amicitiae cum ipso, et quod esset factus civis
Romanus. Quam reservaverat Paulus ob memoriam patris et in signum, quod
esset civis Romanus, si necessitas incumberet hoc ostendendi.
Keywords: Paulus apostolus,
carcer,
Nero,
Thimotheus,
paenula,
vestis consularis,
pater Pauli,
civis Romanus
Reference: Lyra super hunc
locum II. Thim. IV.
"Paenulam, quam
reliqui Troade apud
Carpum veniens,
affer tecum et libros"
Location: 023. c. 05.
OS023_E07 -
Unde cum
Act. XXII.
Dominus diceret Paulo:
Exi velociter de Hierusalem, quoniam non recipient testimonum tuum de
me. Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt, quia ego, eram concludens in carcerem,
et cedens per synagogas eos, qui credebant in te. Et cum fundaretur sanguis
Stephani, testis tui, ego astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta
interficientium illum.
(Act 22,18-20)
Keywords: Paulus,
conversio Pauli,
Hierusalem,
carcer,
Stephanus
protomartyr,
vestimenta
Reference: Act. XXII.,
Act 22,18-20
Location: 023. c. 06.
OS023_E08 -
Unde dicitur
Act. XIX.:
Virtutesque non modicas faciebat Deus per manus Pauli ita, ut etiam
supra languidos deferret sudaria vel semicinctia
(glossa: Semicinctium est vestis solum ab
uno latere pendens), et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam
egrediebantur. Tentaverunt autem quidam et de circumvenientibus Iudaeis
exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini
Iesu dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat. Erant autem
cuiusdam principis sacerdotum septem filii, qui haec faciebant. Respondens
autem spiritus nequam dixit: Iesum novi et Paulum scio. Vos autem qui estis,
nescio. Et insiliens homo in eos, in quo erat daemonium pessimum, invaluit
contra eos et dominatus est amborum ita, ut nudi et vulnerati effugerent de
domo illa. Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis et gentibus, qui
habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur
nomen Domini Iesu, [os 023. c. 09.] multique credentium veniebant
confitentes et annunciantes actus suos. Multi autem ex eis, qui fuerunt
curiosa sectati, curiosa id est artes magicas, contulerunt
libros et combusserunt eos coram omnibus, et computatis pretiis illorum,
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium.
(Act 19, 11-19)
Keywords: Paulus,
Iesus,
sacerdos,
princeps sacerdotum,
septem filii,
exorcismus,
daemon,
Ephesus
Reference: Act. XIX.,
Act 19, 11-19
Location: 023. c. 0-10.
OS023_E09 -
Et similiter legitur
Act. XVI.:
Factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem
spiritum pithonem, id est spiritum malignum, obviare nobis,
quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. Haec subsecuta
Paulum et nos clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui
annunciant vobis viam salutis. Haec autem faciebant multis diebus. Dolens
autem Paulus dixit: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea, et
exivit eadem hora. Videntes autem domini eius, quod exiit spes quaestus
eorum, apprehendentes Paulum et Sylam perduxerunt ad forum offerentes eos
magistratibus, et dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum
sint Iudaei, et annunciant morem, quem non licet nobis facere, cum simus
Romani. Et cucurrit plebs adversus eos, et magistratus scissis tunicis eorum
iusserit illos virgis cedi. Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt
in carcerem praecipientes custodi, ut diligenter eos custodiret. Qui misit
in inferiorem carcerem, et pedes eorum constrinxit ligno. Media autem nocte
Paulus et Sylas orantes laudaverunt Deum, et terraemotus est factus, et
ostia aperta sunt. Expergefactus custos carceris evaginato gladio volebat se
interficere aestimans fugisse vinctos. Clamat autem Paulus dicens: Nihil
mali tibi feceris, universi enim hic sumus. Et portato lumine eduxit eos, et
procidens ad pedes eorum dixit: Domini, quid me oportet facere, ut salvus
fiam. At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum Christum et salvus
eris.
(Act 16,16-31)
Keywords: puella,
Paulus,
clamare,
Sylas,
spiritus malignus,
exorcismus,
carcer,
nox,
ostia aperta,
terraemotus
Reference: legitur Act. XVI.,
Act 16,16-31
Location: 023. c. 10.
OS023_E10 -
Similiter cum Paulus circa vesperas in quodam solario praedicaret, quidam iuvenis
nomine Patroclus pincerna Neronis propter multitudinem fenestram ascendit, ut
magis audiret, et ibi [os 023. c. 10.] dormitans decidens exspiravit. Paulus autem
per spiritum cognoscens dixit astantibus, ut defunctum ad se adducerent. Quem
allatum in nomine Domini Iesu suscitavit. Et multa alia mirabilia fecit in nomine
Domini Iesu Christi.
Keywords: Paulus,
Vesperas,
pincerna Neronis,
fenestram ascendere,
apostolus,
praedicare,
iuvenis,
Patroclus,
mortuus,
resuscitare
Reference:
Location: 023. c. 10-11.
OS023_E11 -
Tertio denique beatus Paulus portavit nomen Domini Iesu perseveranter, quia usque
ad mortem praedicavit Iesum, et dum caput ipsius amputatum fuisset, ter Iesus
proclamavit saliens, et ibi tres fontes eruperunt, qui usque hodie Romae
persistunt. De quo sic scribit
Dionysius Thimotheo:
Heu frater mi Thimothee, dilecte animae meae! Ubi est pater tuus,
magister et amator? Unde te ulterius salutabit? Ecce enim orphanus factus
es, iam nequaquam venient ad te epistolae eius, in quibus scriptum sit:
Paulus modicus servus Iesu Christi. Iam non scribet de te ulterius
civitatibus dicens: Suscipite filium meum dilectum. Complica, frater, libros
prophetarum et signa super eos, quia neminem habemus interpretem
parabolarum. David Propheta plangebat filium suum et dicebat: Vae mihi pro
te, fili mi, vae mihi! Ego autem dico: Vae mihi, magister mi, vere vae mihi!
Amodo defecit et cessavit concursus discipulorum tuorum Romam venientium et
quaerentium nos. Iam nemo dicturus est: Eamus et videamus doctores nostros
et interrogemus eos, qualiter nos regere oporteat ecclesias nobis
commissas.
Keywords: Paulus,
ter Iesus proclamare,
tres fontes,
Roma,
Thimotheus frater,
orphanus,
liber prophetarum,
David propheta,
parabola,
nos regere
Reference: Dionysius
Thimotheo
Location: 023. c. 11.
OS023_E12 -
Et
Hilarius
ipsius passiones breviter sic enumerat dicens:
Paulus apostolus in Philippis virgis ceditur, in carcerem ponitur et
ligno pedibus affigitur, in Lystris lapidatur, in Iconio et Thessalonica ab
iniquis persequitur, in Epheso feris datur, in Damasco per sportam e muro
deponitur, in Hierusalem sistitur, ceditur, ligatur, insidiatur, in Caesarea
clauditur, criminatur, navigans in Italiam periculo dirigitur, Romam veniens
sub Nerone iudicatur et occisus finitur.
Keywords: Paulus,
apostolus,
passio,
virga,
carcer,
lapidatio
Reference: Hylarius
Location: 023. c. 13.
OS024_E01 -
ut Cain,
qui occidit fratrem suum Abel
(Cf Gn 4,15: dixitque...
Dominus: ...omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus
Cain signum, ut non eum interficeret omnis, qui invenisset eum.)
Keywords: Cain,
Abel,
occidere
Reference: Cf Gn 4,15
Location: 024. c. 05.
OS024_E02 -
et Manasse,
qui implevit templum sanguine prophetarum
(II Rg 21,16)
Keywords: Manasse,
templum,
sanguis
Reference: II Rg 21,16
Location: 024. c. 05.
OS024_E03 -
Recepit igitur Beata Virgo pretium mundi, Dominum maiestatis, Creatorem matris,
pannis ligatum in bracchiis suis ponendo caput eius ad cor, et sic bestiarum
habitaculo, videlicet diversorio admirabili laetitia progreditur, et versus
Hierusalem iter dirigit, et pie dicere et cogitare potuit: O Deus Pater, ecce hunc
tuum filium tibi consubstantialem, ex me natum et panem caelestem praesento tibi.
Offero oblationem inauditam, quia in homine deitatem, in paupere divitias, in
infirmitate infantili potentiam, in mortali carne vitam. Offero, inquam, hunc tibi
et me in eius sempiternum obsequium." Gestat igitur Beata Virgo parvulum
pauperculum, paupercula sed caelseti dono praedita, et portavit eum in Hierusalem
sine mundi pompa aut hominum solemni comitiva. Hodie siquidem Beata Virgo fuit
illud aureum candelabrum, quod in Salomonis templo septem lampades tenebat, quia
corpus filii quasi lampadem, animam eius quasi oleum, divinitatem lumen, quod
paratum dicitur, id est in carne natum, ante faciem omnium populorum.
Keywords: Virgo Maria,
Iesus,
puer,
Hierusalem,
templum,
oblatio
Reference: Lc 2, 15-36
Location: 024. c. 08.
OS024_E04 -
Primo namque notemus recipientis, scilicet Symeonis conditionem, quam evangelista
Lucas II. ca.
optime describit dicens:
Ecce homo in Hierusalem, cui nomen Symeon [os 024. c. 09.], et homo iste
iustus et timoratus erat.
(Lc 2,25)
Quia difficile custoditur iustitia sine timore Domini, qui est sanctus et
permanet in saecula, non timore servili.
Iste igitur sanctus Symeon habebat Spiritum Sanctum per gratiam
inhabitantem, et responsum acceperat a Spiritu Sancto per revelationem,
non per visum, non gustaturum se mortem, nisi prius videret
Christum Domini.
(Cf Lc 2,25-26: Spiritus
Sanctus erat in eo et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se
mortem nisi prius videret Christum Domini.)
Et quia erat iustus, timoratus et gratiosus, annosus, famosus, magno cordis
desiderio in oratione petebat venire Salvatorem Israel in lege promissum. Quia
tunc erat opinio communis apud intelligentes, quod tunc imminebat adventus Christi
tempus. Unde secundum
Augustinum
sic orabat et suspirando quotidie dicebat:
Quando veniet? Quando nascetur? Quando videbo? Putas mehoc inveniet,
putas durabo, putas isti oculi videbunt eum, per quem oculi cordis
illuminabuntur?
Potuit namque haec insuper ex animo desideranti dicere: O clementissime
Deus! O misericors et benigne! Si oculis meis illum Salvatorem viderem, sive mox
morerer. Et quia sic desiderio videndi Christum accensus fuit, ideo responsum
accepit a Spiritu Sancto, quod usque non moreretur, nisi prius ipsum oculis
videret. Ex quo responso vere liquefactum est cor ipsius.
Secundo notare possumus recipientis exultationem. Nam dum hodie in oratione
ardentiori flamma succensus peteret a Spiritu Sancto promissum, revelatum extitit
ei, quod iam teneretur ad fores templi. Qui mox oblitus imbecillis senectutis
citius surgens ire coepit. Et dum familia suae domus et filii forte mirarentur de
eius exhilaratione et veloci transitu, potuerunt quaerere, quo iret. Qui
respondere potuit eis dicens: Venite et videte, o filii charissimi, venite sine
mora, et ostendam vobis, quanta fecit Dominus animae meae desideranti. Quia nunc
Deus et homo, Salvator Israel, propheta magnus et Messias stat [os 024. c. 10.]
ante fores templi, qui omnibus dimissis sequi eum libenter potuerunt, et sic
spiritu vehementi veniens, flens prae gaudio cadens in terram adoravit. Quo facto
dicere potuit: O felix mater, quae Deum peperisti! O in aeternum benedicta mulier,
quae Redemptorem attulisti, quem diu desideravi! Da eum mihi, ut quem videre
merui, et tangere devotius merear. Quem cum in ulnas accepisset, ebrius Spiritu
coepit amplexari parvulum, coepit osculari manus, nunc pedes, nunc pectus et
flendo benedicere alta voce omnibus audientibus:
Benedictus sis, Domine Deus misericors, et quid dicam iam? Nunc dimitte
de hoc saeculo servum tuum in pace, quia oculi mei viderunt Salvatorem. Iam
securus moriar, iam obprobrium senectutis meae fiducialiter deponam.
(Cf Lc 2,28-30: ipse
accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: Nunc dimittis servum
tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare
tuum.)
Hinc dicit
Origenes:
Si ad tactum - inquit - fimbriae vestimenti mulier sanata
est, quid putandum est de Symeone, qui ipsum in ulnas accepit infantem et
gaudebat, qui gestaret parvulum, sciens neminem eum posse emittere de
claustro corporis cum spe futurae resurrectionis, nisi ille, quem in
bracchiis continebat.
Cumque circumstantes mirarentur de tali insolita congratulatione ac
laudatione, tunc advenit illa sancta vidua Anna, et coepit clamando nunciare
omnibus dicens: "Ecce iam plenitudo temporis, quia iam venit mundi Salvator. Ite
igitur, filii et filiae, praedicate omnibus, dicite universis, quia iam Salvator
Israel natus advenit, quem prophetae praedixerunt, patres desideraverunt, quem ex
Virgine Matre natum videmus et palpamus."
Tertio namque notare possumus Christi recepti redemptionem. Postquam enim Symeon
et Anna prophetissa coram Virgine Matre et aliis multis sic iocundati et laetati
fuissent, et cum iam venisse praedixissent, sanctus senex Symeon portavit, a quo
portabatur, in templum, et obtulit eum ibi Domino Deo Patri cum oblatione turturum
aut pullorum columbarum. Quod fuit sacrificium pauperum, quia divites, qui habere
poterant offerre, [os 024. c. 11.] tenebantur et agnum. Ex quo patet paupertas
Christi et matris in oblatione, quia paupertatis pia amatrix Beata Virgo aurum et
alia a tribus Magis Christo oblata non sibi retinuit, sed edocta a paupertatis
amatore Christo, in usus pauperum intantum diviserat, ut tempore oblationis filii
non haberet agnum, quem offerret, sed habuit agnum incontaminatum, qui tollit
peccata mundi. Secundum enim
Thomam
in III. parte Summae q. XXXVII.
ut dictum est,
duplex fuit praeceptum de prole nata.
Unum generale, scilicet quod completis Christo diebus purgationis matris
offerretur sacrificium pro prole, ut habetur
Levi. XII.
(Lv 12,4)
Secundum praeceptum speciale de primogenitis tam hominum, quam
iumentorum. Sibi enim Dominus deputaverat primogenita omnia in Israel pro
eo, quod in Aegypto salvaverat primogenita eorum percussis primogenitis
Aegyptorum ab homine usque ad pecus, ut habetur
Exo. XIII.
(Ex 12,12)
[Thomas de Aquino, Summa theologiae III, qu. 37, a.
3.]
Et quia Christus Dominus erat Virginis primogenitus, et voluit esse sub
lege, utrumque factum est circa eum, scilicet quod ipsum obtulerunt et redemerunt
quinque siclis.
Keywords: Virgo Maria,
Iesus,
oblatio,
Hierusalem,
templum,
Symeon,
propheta,
Anna,
prophetissa
Reference: Lucas II. ca.;
Augustinus;
Origenes
Location: 024. c. 09-11.
OS024_E05 -
Iste siquidem gladius transfixit cor virgineum tempore passionis filii sui,
tum quia videbat, quod omnes amici et proximi in maxima tribulatione eum
dimiserant, tum quia singula vulnera et passiones intime contemplabatur. Et quando
volvebat se coram ea filius in cruce et recens sanguis ebulliebat, scindebatur cor
maternum, et eadem crux et idem clavi affligebant cor Virginis, qui et filii
corpus. O quis potest cogitare Virginis dolorem, cum et propheta Symeon ante
triginta annos admirando prophetet de eo dicens: Tuam ipsius animam
pertransibit etc.
Keywords: Iesus,
passio,
crux,
gladius,
vulnera,
Virgo Maria,
prophetia,
compassio,
mors
Reference:
Location: 024. c. 16.
OS024_E06 -
Filius enim conpatiebatur matri videns amaritudinem cordis sui, quam
prae omnibus diligebat, et mater filio videns carnem filii, quae erat de
substantia matris, sic crudeliter laceratam, quam ipsa delectabiliter foverat
gremio suo, et sanguinem pretiosum cernens largiter fluere super terram, et videns
spineam coronam pungentem eius caput ac faciem sputis maculatam, et in morte tam
duro lecto arida, scilicet cruce mori, potuit dicere: "O dulcedo mei cordis! O
redemptio humani generis! Qualem mortem crudelem elegisti pro salute hominum! O
quanto dolore tuam, mi fili, mortem considero! Amaritudo mea est amarissima!" Hoc
fuit, inquam, Symeonis vaticinium dicentis: Tuam ipsius animam etc., cum in templo
suscepimus misericordiam tuam.
Keywords: Iesus,
passio,
Virgo Maria,
compassio,
crux,
spinea corona,
sanguis,
mors
Reference:
Location: 024. c. 16.
OS025_E01 -
Primo dixi, quod homines ad suam salutem protant Christum incipientes, qui de
statu culpae conversi sunt ad amaritudinem poenitentiae. Et isti significantur per
Virginem Mariam, quae interpraetatur 'amarum mare'
Keywords: status culpae,
amaritudo
poenitentiae,
Virgo Maria,
interpretatio,
amarum mare
Reference:
Location: 025. c. 03.
OS025_E02 -
de Cyro dicitur
in scolasticis historiis, quod fuerat expositus iussu
Astragis regis a filia sua, ne regeret.
Keywords: Cyrus,
Astrax rex
Reference: in scholasticis
historiis
Location: 025. c. 11.
OS026_E01 -
Quintus gradus castitatis est servare virginitatem ob amorem
Dei in matrimonio, et haec est maximo Dei dono, sicut beatus Emericus, beatus
Chrysantus et ceteri.
Keywords: servare virginitatem,
matrimonium,
beatus Emericus,
beatus Christianus
Reference:
Location: 026. c. 05.
OS026_E02 -
Unde sancti et sanctae virgines magis elegerunt mori et quaeque tormenta pati,
quam castitatem amittere, sicut beata Dorothea, Katherina, Lucia etc. Scribit
namque beatus Hieronymus, quod videns sanctus Paulus
Christianorum tormenta, aufugit in Heremum, eo siquidem tempore duo iuvenes
comprehenduntur a Decio, quorum unus toto corpore melle perungitur et sub ardore
Solis aculeis muscarum et scabrorum et vesparum lacerandus exponitur, alter vero
mollissimo lecto imponitur, ubi aeris erat temperies, rivorum sonitus, avium
cantus et florum olfatus funibus, tamen florei coloris obtectius. Sic cingitur
iuvenis, ut manibus et pedibus se iuvare non posset. Adest quaedam iuvencula
corpore pulcherrima ac impudica, et impudice tractat iuvenem Dei amorem impletum.
Cum autem ille in carne motus contrarios rationi sensisset, non habens arma,
quibus ab hoste se eruat, linguam propriam dentibus suis incidit et in faciem
impudicae exspuit, et sic tentationem dolor fugavit.
Keywords: beata Dorothea,
beata Katherina,
beata Lucia,
Paulus,
melle perungere,
musca,
scabrus,
lacerare,
temperies,
rivorum sonitus,
iuvencula
pulcherrima,
caro,
tentatio
Reference: Hieronymus
Location: 026. c. 08.
OS026_E03 -
Legitur enim in vita Chrysanti et Dariae
martyrum, quod Polemius, pater Chrysanti quinque puellas
assignasset ei et interminatus fuisset, nisi a fide Christi eum retraherent. Qui
puellas quasi viperas abhorrebat, iacebat autem in oratione immobilis et oscula
quasi sagittarum ictus, fidei suae scuto excipiens clamabat ad Dominum dicens:
"Exsurge, Domine in adiutorum mihi! Dic animae meae: salus tua ego sum!"
Keywords: Polemius,
Chrysantus,
quinque puellae,
sagitta
Reference: in vita Chrysanti et
Dariae martyrum
Location: 026. c. 09.
OS026_E04 -
Quam quidem aureolam meruit beata Dorothea, quae fuit virgo praedicatrix et
martyr. Sic enim legitur de ea, quod de Roma pater eius Doro et mater Thea nomine
propter persecutionem Christianorum omnia relinquerunt et transfretaverunt cum
duabus filiabus, Christen et Calisten in Caesaream, et ibi nata est Dorothea, quae
baptizata omni disciplina et virtutibus imbuta. Inimicus tamen castitatis diabolus
Fabricium prefectum in concupiscentia eius stimulavit. Promittens ei thesaurum
absque composito, si ei consentiret, quae omnia Dorothea quasi lutum despiciebat,
seque Christo desponsatam fatebatur. Quod audiens Fabricius furore repletus in
dolium ferventis olei mittit, in quo incessa permansit. Quo viso multi pagani
Christo crediderunt.[os 026. c. 11.]
Fabricius vero credens magicus artibus fieri eam in carcerem reclusit, ubi novem
diebus absque cibo stetit per angelos sustentata, tandem educta tam formosa, ut
antea videbatur. Tunc Fabricius dixit: "Nisi deos adoraveris, equuleum non
evades." Dorothea respondit: "Deum adoro, non daemones, qui dii tui sunt", et
prostrata oravit et mox ydolum cum columna comminutum est per angelos. Et audita
est vox daemonum: "Dorothea, cur nos sic devastas?" Quo audito multa milia
paganorum ad Christum convertuntur. Ipsa vero suspensa in equuleum pedibus
elevatis virgis et flagellis castigatur ac mamillae faculis aduruntur. Et sic
semiviva usque ad crastinum clausa est. De mane nulla laesio in ea apparuit, duas
tandem sorores suas, quae metu mortis Christum negaverunt, convertit. Tunc
pulchram faciem sic percusserunt, ut nec vultus videretur, quae dixit: "Libenter
patior pro Christo, in cuius horto rosas et poma colligo." Tandem extra murum
ducitur et Theophilius, protonotarius regni illusorie dixit: "De viridario sponsi
tui mitte mihi, Dorothea aliquid!" In loco autem decollationis multum orans
rogavit, ut qui eam invocarent, libarentur a tribulatione. Et audita est vox:
"Veni, electa mea, quae petisti, impetrasti." Et ecce puer parvulus apparuit cum
sprota rosis plena, quas misit Theophilo, qui accipiens coepit clamare: "Magnus
est deus Dorotheae!" [os 026. c. 12.]
Keywords: beata Dorothea,
pater doro,
mater Thea,
persecutio,
Christianorum,
Christen,
Calisten,
Caesarea,
Fabricius,
concupiscentia,
thesaurus,
lutum,
carcerem recludere,
deos adorare,
daemones,
vox daemonum,
virgis et flagellis,
castigare,
rosas et pomam,
colligere,
viridarium sponsi,
locus decollationis,
liberare a tribulatione,
electa mea
Reference:
Location: 026. c. 11-12.
OS027_E01 -
Primo quidem beatus Petrus est exaltatus in ecclesia militantium, nam cum
Antiochiae filium cuiusdam principis, nomine Theophilii XIV annis mortuum precibus
suscitasset, fabricata magna ecclesia et in eius medio cathedram magnam
ordinaverunt, et beatum Petrum in ea collocantes, ut sic omnes eum viderent et
audirent. Ubi septem annis sedit, et post haec Romam venit, et ibi XXV annis
sedit. Sed primam ipsius sessionem Ecclesia hodie honorat, quia tunc primum
praelati Ecclesiae ceperunt loco nomine et potestate sublimari.
Keywords: beatus Petrus,
ecclesia militantium,
Antiochia,
Theophilius princeps,
cathedra,
Roma
Reference:
Location: 027. c. 02.
OS027_E02 -
In huius signum Christus Dominus in via apparens Saulo et excaecans
illuminare voluit per Ananiam
Keywords: Saulus,
in via apparere,
ecaecare,
illuminare
Reference: Act. IX.
Location: 027. c. 05.
OS027_E03 -
Sic enim legitur de eo [beato Petro], quod cum Antiochiae praedicaret, Theophilus,
princeps illius civitatis dixit ei: "Petre, quare populum meum subvertis?" Cum
ergo Petrus ei fidem praedicaret, ille eum vinculari fecit, et sine cibo et potu
eum in carcere manere permisit. Cum autem Petrus poene deficeret, elevans oculos
in caelum ait: "Domine Iesu Christe, miserorum adiutor, adiuva me in his
tribulationibus!" Cui Dominus: "Petre, credis te derelictum! Si talia circa me
dicere non formidas, meae bonitati derogas. Nam presto est, qui subveniat tuae
miseriae." Audiens autem Paulus de incarceratione Petri venit ad Theophilum, et se
in multis artificiis summum opificem esse asseruit, ligna et tabulas sculpere et
tentoria depingere et multa alia, quem Theophilus rogat, ut in sua curia
consistat. Evolutis paucis diebus Paulus ad Petrum absconse introivit, quem videns
quasi mortuum amarissime flere coepit, et in amplexus eius ruens dicebat: "O
Petre, frater mi, gloria mea, gaudium meum, in adventu meo resume vires tuas!" Et
Petrus oculos aperines et eum agnoscens flere coepit, sed loqui non potuit. Et
Paulus vix os eius aperuit et imposito cibo refocillavit. Paulus igitur rediens
dixit Theophilo: "O Theophile, magna est gloria tua et honestas tua, sed
dehonestat multa bona exiguum malum." Cui Theophilus: "Quid est hoc?" At ille:
"Reminiscere, quid fecisti illi deicole Petro! Nam de ipso dicitur, quod infirmos
sanat et mortuos suscitat." Cui ille: "Fabulosa sunt ista, Paule, quae dicis, quia
si mortuos posset suscitare, se a carcere liberaret." Cui Paulus: "Sicut Christus
suus a mortuis resurrexit, qui tamen de cruce ut dicunt non descendit, sic et
Petrus hoc exemplo se non liberat et pati pro Christo non formidat." Cui
Theophilus: "Fac, ut filium meum iam [os 027. c. 07.] per XIV annos mortuum
suscitet, et eum liberum dimittam." Ingressus Paulus dixit, quomodo filium
principis suscitari spopondisset. Cui Petrus: "Rem grandem, Paule promisisti, sed
Domini virtute facillimam." Scilicet cum Petrus de carcere eductus pro eo orasset,
continuo surrexit. Unde Theophilus et omnis populus credidit, et gloriosas
ecclesiam fabricaverunt, in cuius medio excelsam cathedram collocaverunt, et
Petrum ut ab omnibus videri et audiri posset, exaltaverunt. Et sic patet
sacerdotii venerabilitas tam a Christo, quam ecclesia ac populo.
Keywords: [beatus Petrus],
Antiochia,
Theophilius princeps,
populum subvertere,
vinculari,
carcer,
tribulationibus
adiuvare,
summus opifex,
tabulas sculpere,
Paulus,
infirmos sanare,
mortuos suscitare,
ecclesiam fabricare,
exaltare
Reference:
Location: 027. c. 07-08.
OS027_E04 -
Secundo sacerdotum dignitatem declarat exemplum
diabolicum. Nam tempore beati Remigii, cum semel deferret corpus Christi cuidam
infirmo, obviavit ei quidam obsessus, quem intuens subito se prostravit in terram.
Postquam autem revertebatur, iterum occurrit ei, et tunc tantum genuflexit. Cui
beatus Remigius: "Cur - inquit - prius prostratus fuisti et nunc tantum
genuflexisti?" Cui diabolus: "Quoniam - ait - ibas, Deum verum deferebas, cui
necessario prosterni debui, in cuius nomine omne genuflecti debet. Nunc vero, quia
Dominum infirmo porrexisti, ideo tibi tamquam eius ministro genuflexi."
Keywords: beatus Remigius,
corpus Christi deferre,
genuflexere,
prostratus
Reference:
Location: 027. c. 11.
OS027_E05 -
Tertio sacerdotum potestatem declarat iudicium humanum. Nam coram Constantino
imperatore versarentur quaedam lites et discordiae inter episcopos et sacerdotes.
Quos audiens dixit: "Ite et inter vos causas vestras disponite, quia dignum non
est, ut iudicemus deos." Haec habetur XI. q. I. c.
"Sacerdotibus". Hinc et beatus Franciscus, vir utique
angelicus in suo testamento sic legavit: Omnes - inquit -
sacerdotes et theologos volo honorare et nolo attendere in ipsis peccatum, quia
Filium Dei discerno in ipsis, et Domini mei sunt. Nam nihil video de ipso
Altissimo Filio Dei nisi quod ipsi soli sumunt et administrant. Unde
aliquando dicebat, quod Si - inquit - viderem sanctum
Vincentium vel Laurentium et sacerdotem, prius sacerdotis manus
oscularer.
Keywords: Constantinus,
sacerdotum potestas,
discordia,
beatus Franciscus,
sacerdotes honorare
Reference: XI. q. I. c.
„Sacerdotibus”
Location: 027. c. 11-12.
OS027_E06 -
Similiter legitur in Chronica Hungarorum, quod cum rex
Atila Italiam devastaret, sanctus Leo [os 027. c. 11.] papa post orationem trium
dierum cum clero processit obviam ei. Quem videns Atila statim eius provolutus
pedibus coepit rogare, ut postularet, quod vellet. Qui respondit: "Volo, ut
discedas ab Italia, et captivos relaxes." Qui statim iussa complevit. Cum autem
argueretur a suis, cur victor orbis ab uno sacerdote victus esset, respondit:
"Providi mihi et vobis. Nam in eius dextera vidi militem fortem gladium tenentem
et dicentem: Nisi huic parveris, cum tuis peribis."
Keywords: rex Atila,
Italia,
sanctus Leo papa,
postulare,
victor orbis,
perire,
gladium tenere
Reference: Chronica
Hungarorum
Location: 027. c. 11-12.
OS027_E07 -
Nam ut traditur in
historia Martiniana ipse [Petrus] instituit coronam
clericalem omnibus clericis. Ex hoc enim, a quibusdam dicitur exordium sumpsisse,
quod Antiochiae beato Petro, quia Christum praedicabat, barbam abscinderunt et
caput raserunt in ignominiam, quae tandem est instituta ad ordinis sacerdotialis
gloriam.
Keywords: corona clericalis,
exordium sumere,
Antiochia,
beatus Petrus,
ignominia,
ordo sacerdotialis
Reference: historia Martiniana
Location: 027. c. 12.
OS027_E08 -
De talibus praesumptuosis legitur terribile exemplum in IV. libro
Revelationis beatae Brigittae c. CXXXIV. Semel enim, cum
Christus loqueretur cum ea, ecce daemones unam animam adduxerunt coram eo iudice
dicentes: "Ecce pugil." Respondit iudex: "Licet corporales oculi haec videre non
possunt, tamen propter istam, quae astat, cuius oculos aperio, dicite, quam
iustitiam in eo habetis!" Responderunt: "Per novem iura transgressionis possidemus
eam. Tribus enim fuit infra nos, tribus par nobis et tribus supra nos. Primo extra
fuit bonus et intus malus, secundo, quia quandoque fuit plenus cupiditate, gula
etc., quandoque abstinuit propter utilitatem corporis vel infirmitatem. Tertio
quandoque fuit severus in verbis et facto, quandoque blandus pro sui utilitate,
nos vero intus et extra sumus mali, semper severi et semper cupidi ad malum.
Tribus fuit par nobis, quibus cecidimus, scilicet superbia, cupiditate et invidia,
tribus erat supra nos, quia maior in malitia, sacerdos enim erat et corpus tuum
tractabat, nec os suum custodiebat, cum quo verba tua proferret, sed sicut canis
latrat, sic ipse protulit verba tua. Nos vero timuimus [os 027. c. 15.] quasi
ille, qui audit aliquem terribilem sonum. Ipse autem sine timore substitit.
Secundo non custodiebat manus, quibus tractabat corpus tuum, sed omni delectabili
maculabat, tunc nos nimium timuimus non ex charitate aliqua divina, sed ex timore
potentiae tuae. Tertio applicuit ad os suum, quod erat quasi vas immundissimum
omni spurcitia, nos fuimus quasi homines dissoluti viribus et quasi mortuis prae
timore, ob hoc ad horam discessimus et iterum revertebamur ad eum cum furore. In
his omnibus praecellit nos in malitia, ideo iuste possidemus eam. Et ideo, quia
iustus iudex es, fac de eo iudicium!" Respondit iudex: "O misera anima, ista
audiente qualem habuisti voluntatem, dum adhuc in corpore existebas?" Respondit
illa: "Voluntas mea fuit sine fine peccare. Sed quia scivi me non semper victurum,
statui usque ad extremum punctum peccare et in tali intentione separabar a
corpore." Tunc ait iudex: "Conscientia tua iudex est tuus. Dic igitur, quid
merearis!" Tunc illa misera anima respondit: "Ego aeternum mereor supplicium sine
ulla misericordia." Tunc daemones his auditis rapta ipsa discesserunt. Tunc
Dominus ad beatam Brigittam ait: "Ecce sponsa, quid faciunt mihi sacerdotes, quod
per angelis et hominibus elegi mihi!"
Keywords: daemones,
iudex Christus,
novem iura,
transgressionis,
utilitas corporis,
severus in verbis,
plenus cupiditate,
cupidus ad malum,
superbia,
invidia,
malicia,
maculare,
spuricia,
malicia,
furor,
extremum punctum,
misera anima,
Brigitta,
sponsa mea,
eligere
Reference: IV. libro
Revelationis beatae
Brigittae c.
CXXXIV.
Location: 027. c. 15-16.
OS028_E01 -
Nam ecclesia Romana usque ad Focium deponebat et reponebat episcopos
Constantinopolitaneos, quia Iohannes papa VIII. Focium neophitum a papa Nicolao
depositum interventu augustorum basilii Leonis et Alexandri in sedem Constantinam
instituit, nam et
in synodo Niceno, in qua [os 028. c. 07.] vos fundatis inter alia statutum fuit ex
traditione beati Clementis, vicarii beati Petri, quod
nulla sedes debet esse patriarchalis, quam Christus non fundavit vel
apostoli.
Beatus enim Petrus Antichiae praefuit et Alexandriam per Marcum fundavit,
per seipsum Romam et Aquileam per eundem Marcum, quamvis sit una de minoribus. Et
Hierolosymis datus fuit unus propter reverentiam dominicae praedicationis
passionis et resurrectionis, salvo iure episcopi Cesareae, ubi fuit Cornelius
primus institutus per Petrum, cuius vices gerebat ibi, sicut patet in concilio
Niceno. Ex quibus patet, quod nec Christus, nec apostoli instituerunt sedem
Constantinam in patriarchalem.
Si vero dicitis, o vos, Graeci, quod habetis ex privilegiis, certe non sunt
privilegia, nisi ecclesiae Romanae, quia in primis Romanus pontifex ad importunas
petitiones imperatorum fecit episcopum Constantinopolitaneum sedere iuxta se, et
dedit ei locum inter patriarchas, quod patribus non placuit. Ideo erexit se contra
matrem suam, et fecit se caput scismatis generalis, et nolens corrigi recessit ab
ecclesia et usque ad CCC annos non condemnavit ecclesia popter articulum de
Spiritu Sancto, nec per concilium Nicenensae et Constantineapolitanum, sed
reverebatur. Non ergo propter articulum fidei, sed propter suam superbiam ecclesia
Graeca recessit, quia corrigi noluit. Et ideo occasionem de articulo fidei
confinxit. Et quia praeter formam ab apostolis datam fuit exaltata, ideo
rebellavit et facta est acephalum, id est sine capite, ideo corruit data in manus
infidelium Thurcorum.
Keywords: ecclesia Romana,
Focius,
Constantinopolitaneus
, episcopus,
Iohannes papa,
Nicolaus papa,
basilius Leo,
basilius Alexandrus,
beatus Clemens,
batus Petrus,
Marcus,
Aquilea,
Hierolosymae
Reference: synodus Nicenus
Location: 028. c. 07-08.
OS028_E02 -
Immo non solum operatur miracula super terram, sed etiam subtus terram. Dicit enim
Vincentius
in
Speculo historiali libro XXXII. c. XLIX., quod Karolus
imperator nocte quadam sacri diei dominicae, cum post matutinum reiret pausatum,
audivit vocem terribilem dicentem sibi: "Karole, exeat a te spiritus tuus." Qui
cum exisset de corpore, duxit eum angelus in vallem, quae ex una parte erat
tenebrosa et velut clibanus ardens, ex alia vero parte erat amoenissima.
Respiciensque Karolus contra tenebrosam partem, ibi vidit dolium cum ferventi
aqua, in quo vidit patrem suum Ludovicum usque ad femora stantem, qui dixit: "Noli
timere, Karole, quia permisit te Deus venire huc, ut videres, quid paterer pro
peccatis. Nam uno die sum in poena huius dolii, et altera die mittar in
suavissimae aquae dolio. Et hoc peccatibus sancti apostoli Petri, cuius precibus
genus nostrorum liberatur et a Paradisum perducitur."
Keywords: miracula,
Karolus,
matutinum,
vox terribilis,
de corpore exire,
vallis,
clibanus,
tenebrosus,
amoenus,
Ludovicus,
femor,
dolus
Reference: Vincentius in
Speculo historiali
libro XXXII. c.
XLIX.
Location: 028. c. 10.
OS029_E01 -
Quarto merito Iudas est depositus propter Domini sui traditionem. Nam secundum
legem civilem quicumque Dominum proprium tradiderit, morte plecti debet,
specialiter qui in mortem regis conspiraverit, crimen laesae maiestis incurrit.
Talis fuit Iudas, qui dominum proprium et regem hominum et angelorum tradidit,
merito igitur his tribus legibus beneficio et officio privatus extitit, ac dies
suos iste vir sanguinum non dimidiavit, sed maledictionem.
Ps.
incurrit dicentis:
Fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter.
Keywords: Iudas,
lex civilis,
in mortem regis,
conspirare,
crimen,
maledictio
Reference:
Location: 029. c. 12.
OS031_E01 -
Unde legitur de eo, quod patre orbatus sex monasteria in Sicilia
construxit, et septimum intra moenia Urbis in honorem beati Andreae apostoli in
propria domo fabricavit. In quo relictis vestibus sericis auro gemmisque
radiantibus vili monastico habitu tegebatur. Tanta denique destructione corpus
suum afflixit, ut videretur morti [os 031. c. 05.] appropinquare. Quadam die,
dum in monasterio, ubi abbas fuerat, scriptitaret, angelus Domini in specie
naufragi sibi affuit, qui elemosynam lacrimabiliter postulavit, cui sex
argenteos dari fecit. Eodem die iterum rediit seque multa perdidisse et pauca
recepisse asseruit, qui cum ab eo totidem argenteos recepisset, iterum tertio
reversus est misereri sibi clamoribus postulabat. Sed cum beatus Gregorius
didicisset, quod nihil haberet, quod daret praeter scutellam argenteam, quam
mater sua cum leguminibus mittere solebat, illam statim dari praecepit, quam
ille libenter accepit et abscessit. Et postmodum insinuavit alio tempore se
angelum Dei fuisse addens, quod ab illo tempore Dominus Iesus elegit ipsum ad
dignitatem apostolatus.
Keywords: sex monasteria,
Sicilia,
beatus Apostolus,
gemmis radiare,
vestem relinquere,
species naufragi,
angelus,
sex argentei,
beatus Gregorius,
scutella argentea
Reference:
Location: 31. c. 05-06.
OS031_E02 -
Legitur enim, quod quidam heremita vir magnae virtutis
omnia propter Deum derelinquat praeter unam cattam, quam crebro gremio
fovebat tamquam conhabitatricem. Qui oravit ad Dominum, ut ostendere
dignaretur sibi cum quo futuram remunerationem speraret, qui eius amore
nihil possideret. Cui revelatur, ut cum Gregorio, Romano pontifice. At ille
fortiter ingemiscens parum sibi voluntariam paupertatem putavit, si
reciperet cum illo remunarationem, [os 031. c. 08.] qui tantis divitiis
abundaret. Nocte igitur audivit vocem dicentem sibi: "Cum divitem non
possessio divitiarum faciat, sed cupido. Cur audes paupertatem tuam divitiis
Gregoriii comparare, cum illam cattam, quam habes, palpando plus diligis,
quam ille cunctas divitias, quas non amando, sed contemnendo cunctis
liberaliter dispergit?"
Keywords:
Reference:
Location: 31. c. 08-09.
OS032_E01 -
dist. XXI. c. "clericos":
Quattuor sunt patriarchae principales, scilicet Romanus, Constantineapolitanus, ex privilegio Hierosolymitanus et
Alexandrinus. Sunt etiam alii minus principales, videlicet Aquilensis,
Bituriensis, Cantuariensis, Gardensis et Antiochienus.
Keywords: patriarchae quattuor,
Romanus,
Constantineapolitanus,
Hierosolymitanus,
Alexandrinus,
minores principales,
Aquilensis,
Bituriensis,
Cantuariensis,
Gardensis et
Antiochienus
Reference: dist. XXI. c.
„clericos”
Location: 32. c. 03.
OS032_E02 -
Hinc quoque legitur, quod dum Iohannes abbas Romam venisset et
beatum Gregorium per medium civitatis ire videret, voluit ei occurrere, ac
reverentiam exhibere. Cernens vero beatus Gregorius, quod se in terram vellet
prosternere, primo ipse se coram eo in terram prostravit, nec idem surrexit,
quousque abbas primo surrexisset.
Keywords: Iohannes abbas,
beatus Gregorius,
reverentiam exhibere,
in terraam prosternere
Reference:
Location: 32. c. 07.
OS032_E03 -
Nam beatus Gregorius magnam habuit charitatem erga Deum et proximum intantum, quod
omnes ad Dei notitiam et salvem conabatur convertere. Nam semel dum per forum
urbis Romae iret, vidit quosdam pulcherrimos pueros vultu venustos esse venales.
Interrogat mercatorem, de qua patria attulisset, qui respondit de Britannia, cuius
incolae simili candore fulgent. Interrogat iterum, si Christiani sunt. Cui
mercator: "Non - inquit -, sed pagani." Tunc Gregorius acriter ingemiscens: "Heu -
inquit - quam splendidas facies princeps tenebrarum possidet!" Interrogat insuper,
quod esset vocabulum gentis, cui ille: "Anglici vocantur" "Bene - inquit - anglici
quasi angelici." Interrogat, quod nomen haberet provincia. Cui mercator: "Deiri."
Et Gregorius: "Bene Deiri, quia Dei ira sunt crudeli." Rursus de nomine regis
interrogat, et ille, quod Aelle diceretur. Et Gregorius: "Bene Aelle vocatur, quia
in partibus illis alleluia decantabitur." Qui mox summum pontificem audivit et
difficulter, ut ad vos illos convertendos iret, obtinuit.
Cumque iter arripuisset Romani, de eius recessu conturbati papam adeunt dicentes:
"Petrum offendisti, Romam destruxisti, Gregorium dimisisti." Ideo papa ad
revovandum eum nuntios destinavit et sic redire compellitur, licet de hoc plurimum
tristaretur. Tunc papa ipsum a monasterio suo abstraxit et suum presbiterum
cardinalem instituit. O magna charitas! O ignita voluntas, quae pro proximorum
salute mori libens volebat!
Keywords: beatus Gregorius,
charitas,
forum Romae,
pueri pulcherrimi,
mercator,
Britannia,
paganus,
splendidae facies,
Anglici,
Angelici,
summus pontifex,
offendere,
destruere,
dimittere,
revovare,
nuntius,
monasterium
Reference:
Location: 32. c. 08.
OS032_E04 -
Sic fecerat ipse, ut patet de angelo, qui in specie naufragi
venerat ad ispum, qui postremo dixit, quod ab illo die elegit eum Deus in papam,
quin scutellam argenteam dederat ei.
Keywords: species naufragi,
angelus,
scutella argentea
Reference:
Location: 32. c. 10.
OS032_E05 -
Quod patuit in Traiano imperatore infideli diu iam ante beatum
Gregorium defuncto, cuius filius exquo cuiusdam viduae filium per aequum
discurrendo interemerat, ipsi viduae eum dederat in filium, et eam dotaverat. Dum
semel beatus Gregorius per forum Traiani transiret et talis iustitiae recordatus
fuisset, et ad sancti Petri basilicam venit, et amarissime pro illius errore
flevit. Tunc sibi divinitus est responsum: "Ecce petitionem tuam concessi, et
Traiano poenam aeternam peperci. De cetero autem diligentissime caveas, ne pro
damnato aliquo preces fundas!" Et angelus accidit: "Quia pro damnato orasti, ideo
duorum tibi optio datur, aut in purgatorio duobus diebus cruciaberis, aut toto
tempore vitae tuae infirmitatibus fatigaberis." Qui praeelegit toto tempore vitae
cruciari infirmitatibus, quam cremari in purgatorio duobus diebus. Unde factum
est, ut deinde febribus laboraret et podagrae molestia.
Keywords: Traianus imperator,
Gregorius,
viduae,
discurrere,
forum Traiani,
Petri basilica,
fatigari,
cruciari
Reference:
Location: 32. c. 12.
OS032_E06 -
Similiter quandoque iustitia meritis beati Gregorii liberat a dolore mortis. Unde
legitur, quod post mortem ipsius quidam insurrexerunt contra
beatum Gregorium, ut omnes libros eius cremare volentes, quosdam iam cremaverant.
Tunc Petrus diaconus, cum quo quattuor libros Dialogorum disputaverat restitit
dicens: "Vos in cremando nihil proficistis, quia iam in diversis mundi partibus
habentur exeplaria." Adiungens hoc: "Immane esse sacrilegium." Tandem eos in hanc
sententiam adduxit, ut si aliquod miraculum de eo dicens moreretur, libri
manerent, quia si beatus Gregorius adhuc vivens dixerat, quod quando publicaret
hoc, statim moreretur. Fertur [os 032. c. 12.] Evangelium cum
apparatu diaconi. Petrus mox, ut tactis sacrosanctis Evangeliis testimonium
prohibuit dicens: "Si ego vidi Spiritum Sanctum in specie columbae frequentissime
super caput sancti Gregorii papae, moriar, et si non, sim a dolore mortis
extraneus." Inter haec verba spiritum Deo reddidit.
Keywords: dolor mortis,
beatus Gregorius,
insurgere prot
mortem,
Petrus diaconus,
sacrilegium,
miraculum,
testimonium,
Spiritus Sanctus,
species columbae
Reference: quattuor libros
Dialogorum
Location: 32. c. 12-13.
OS032_E07 -
Similiter iustitia a diabolo liberat. Unde scribitur Iohannes
diaconus, qui eius vitam conscripsit, quod dum compilaret ipsius vitam, quidam vir
sacerdotaliter insignitus ei dormienti astitit, cui desuper candidissima vestis
erat valde tamen tenuissima, ut eius raritate nigredo tunicae appareret. Hic
propius accedens et inflatis buccis risum continere non potuit. Cumque Iohannes
eum interrogaret, cur vir gravioris officii sic dissolute rideret, ait: "Quia tu
scribis de mortuis, quos viventes numquam vidisti." Cui Iohannes: "Et si illum non
novi facie, tamen de illo scribo, quae didici lectione." At ille: "Tu - inquit -,
ut video, sicut voluisti, fecisti, et ego quae facere potero, non cessabo." Moxque
illi lumen laternae extinxit et adeo ipsum perterruit, ut vehementer exclamans
putaret se ab illo gladio iugulari. Moxque Gregorius affuit habens secum a dextris
Nicolaum, a sinistris Petrum diaconum, eique dixit: "Modice fidei quare
dubitasti?" Cumque plus cortinam lecti adversarius latitaret, Gregorius ex manu
Petri diaconi magnam facem arripiens eiusque flammis os et faciem ipsius
adversarii exurens ad instar Ethiopis denigravit. Quaedam autem scintilla
parvissima cadens in eius vestem candidam, eam dicto citius conflagravit. Et sic
nigerrimus totus apparuit. Dixitque beatus Petrus Gregorio: "Satis denigravimus
eum." Qui ait: "Nos illum non denigravimus, sed nigrum demonstravimus." Sicque
ibidem multo relicto lumine abierunt.
Keywords: iustitia,
diabolus,
Iohannes diaconus,
vir insignitus,
nigredus,
bucca inflare,
risus,
scribere de mortuis,
lectio,
Gregorius,
Nicolaus,
Petrus diaconus,
Ethiops,
denigrare,
niger
Reference:
Location: 32. c. 13.
OS033_E01 -
Ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum.
Luc I.
(Lc 1,28)
Haec verba charissimi dicuntur ad laudem benedictae Virginis Mariae, quae hodie
cooperante Spiritu Sancto concepit in utero virgineo Deum verum et hominem, et hoc
angeli Gabrielis nuncium, quod congruebat, ut tam inauditam rem angelus nunciaret.
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Virgo Maria,
conceptio,
Gabriel
Reference: Luc I.,
Lc 1,28.
Location: 33. c. 01.
OS033_E02 -
Sicut
enim diabolus Sathanae in serpente decepit mulierem inducendo eam primo ad
dubitationem de Dei praecepto, tandem ad concupiscendum, postrmo autem ad peccati
consensum
Keywords: diabolus,
Eva,
mulier,
serpens,
Deus,
praeceptum
Reference:
Location: 033. c. 01.
OS033_E03 -
Decenter igitur
angelus Gabriel, Dei altissimi nuncius missus est de caelo empyreo in
civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui
nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria, et ingressus
angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus etc.
(Lc 1,2)
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Galilea,
Nazareth,
Virgo Maria,
conceptio
Reference: Lc 1,2
Location: 033. c. 02.
OS033_E04 -
Si enim
Seraphin missus est
ad Esaiam
ad purgandum labia eius calculo ignito sumpto de altari
Esa VI.
(Cf Is 6,6)
Keywords: angelus,
seraphin,
Esaias,
labia,
purgare,
calculus ignitus
Reference: Esa VI.,
Cf Is 6,6
Location: 033. c. 03.
OS033_E05 -
Unde dicit Augustinus, quod ingressus
est Gabriel archangelus facie rutilans, veste choruscans, gressu mirabilis, qui
Virginem salutavit.
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria
Reference: Augustinus
Location: 033. c. 04.
OS033_E06 -
A quo excepta fuit Beata Virgo, quia ut dicit evangelista
Lucas:
Peperit sine dolore filium suum primogenitum.
(Lc 2,7)
Keywords: Virgo Maria,
Iesus,
partus,
dolor,
primogenitus
Reference: evangelista Lucas,
Lc 2,7
Location: 033. c. 06.
OS033_E07 -
Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit
magnus et filius Altissimi vocabitur.
(Lc 1,31-32)
Altus nanque est homo inter creaturas, altior angelus, sed Altissimus Deus,
et subdidit angelus:
Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo
Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.
(Lc 1,32-33)
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
sedes David,
domus Iacob
Reference: Lc 1, 31-33
Location: 033. c. 08.
OS033_E08 -
Et tunc angelus ingressus eam honorifice
salutavit, et virgo ei prudenter respondit.
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria
Reference:
Location: 033. c. 10.
OS033_E09 -
Non tamen fuit turbata turbatione incredulitatis, sicut Zacharias
Keywords: Zacharias,
Elisabeth,
Iohannes Baptista,
conceptio,
angelus,
Gabriel
Reference: Lc 1,12
Location: 033. c. 10.
OS033_E10 -
Nam postquam
edocta sufficienter fuit de modo huius conceptionis, tunc irgo prudentissima
consensit, et ut dicitur, profunda devotione genuflexit ac manibus expassis et
demum coniunctis et oculis in caelum elevatis cum inaestimabili humilitate
desiderantissimum verbum tot cordis affectu protulit dcens: Ecce ancilla
Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria
Reference:
Location: 033. c. 12.
OS033_E11 -
Auditis enim his Virginis verbis angelus statim revertitur optata relatione et
iocunda. Unde Augustinus: Nec mora revertitur nuncius, et virginalem thalamum
ingreditur Christus, et in reditu cepit angelos dulciter ad Dei laudem invitare
dicens: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria
Reference: Augustinus
Location: 033. c. 13.
OS034_E01 -
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth,
ad virginem desponsatum viro, cui nomen erat Joseph de domo David, et nomen
virginis Maria.
Luc I.
(Lc 1,26-27)
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Galilea,
Nazareth,
Virgo Maria,
Ioseph,
conceptio
Reference: Luc I.,
Lc 1,26-27.
Location: 034. c. 01.
OS034_E02 -
Quadruplex namque modus est educendi hominem in esse. Primus nec
de viro, nec de muliere, sicut fuit Adam de terra formatus. Secundus de viro sine
muliere, sicut fuit Eva de costa Adae formata.
Keywords: Adam,
Eva,
costa Adae,
creatio
Reference:
Location: 034. c. 01.
OS034_E03 -
Ipse enim
Altissimus Deus in suo deitatis consistorio decrevit ex suo immenso amore ad
hominem facere ei meoriale bonum et ex altare usquequo exaltari potuit, vocavit
unum de nobilioribus suae militiae, Gabrielem, anno a creatione mundi quinto
millesimo centesimo nonagesimo nono, ultima hebdomada martii feria sexta, hora
completorii dicens: Vade, festina ad Nazareth, ubi Mariam virginem a me
praeelectam inclina ad consensum, ut concipiat filium meum et pariat Deum et
hominem regem vestrum, gloriam hominum, terrorem daemonum et hoc, quod dicitur:
Missus [os 034. c. 02.] est.
Keywords: Deus,
Gabriel,
angelus,
legatio,
divina legatio,
salutatio angelica,
Virgo Maria,
conceptio,
Iesus
Reference:
Location: 034. c. 03.
OS034_E04 -
Cum vero novissime hominem voluit creare, consilio usus est dicens
Genesis I.:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
(Gen 1,26)
Keywords: Deus,
creatio,
homo,
hominem facere
Reference: Genesis I.,
Gen 1,26
Location: 034. c. 04.
OS034_E05 -
Dicit tamen Albertus, quod sibi soli
commissum fuerat nunciare hanc divinam legationem. Attamen cum eo erat magnus
angelorum exercitus, qui nesciebat in speciali. A simili sicut unus angelus
nunciavit nativitatem Domini pastoribus, venit tamen cum eo magna multitudo
caelestis [os 034. c. 04.] exercitus, modo non est minoris dignitatis incarnatio,
quam nativitas. Solus tamen Gabriel apparuit et colloquium cum virgine habuit.
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
angeli,
exercitus angelorum,
apparitio
Reference: Albertus
Location: 034. c. 04.
OS034_E06 -
Nam sicut Eva ab angelo mortis fuit
seducta, ita expediebat, ut Maria ab angelo Dei foret edocenda.
Keywords: Eva,
angelus,
peccatum originale,
mors
Reference:
Location: 034. c. 05.
OS034_E07 -
Erat enim quoddam sprituale matrimonium inter Deum humanamque naturam, et ideo per
angelum expetebatur consensus virginis loco totius humanae naturae, quod fecit
dicens:
Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.
(Lc 1,38)
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Virgo Maria,
conceptio,
consensus
Reference: Lc 1,38
Location: 034. c. 06.
OS034_E08 -
Primo itaque de persona legaionem recipiente, id est virgine Maria evangelista
describit ipsius patriam seu habitationem, cum dicit: in civitatem Galileae, cui
nomen Nazareth, quod interpretatur flos,
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Virgo Maria,
conceptio,
Galilea,
Nazareth
Reference:
Location: 034. c. 06.
OS034_E09 -
Secundo evangelista de persona legationem divinam recipiente describit
conditionem, cum dicit: ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph
de domo David.
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Virgo Maria,
conceptio,
Ioseph
Reference:
Location: 034. c. 06.
OS034_E10 -
Marci I.:
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo et exclamavit dicens:
dicens: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui
sis: Sanctus Dei.
(Mc 1,23-24)
Keywords: Iesus,
daemon,
diabolus,
synagoga,
spiritus immundus
Reference: Marci I.,
Mc 1,23-24
Location: 034. c. 08.
OS034_E11 -
Cui nomen erat Ioseph de domo David, ut
significaret promissionem ipsi David impletam. Dicitur enim Matthaei XIII.:
erat Ioseph faber lignarius.
(Cf Mt 13,55: Nonne hic est
fabri filius?) Ideo Chrysostomus
super Matthaeo: fabro lignario Maria sesponsata erat,
quoniam Christus Ecclesiae sponsus omnem salutem operaturus erat per lignum
crucis. Nam et Christus, ut dicit Lyra
super illud Mar. VI. [Cf Mc
6,3], hic est faber usque ad tricesimum annum opus fabri lignarii
exercuit, quod literas non didicit, nec otiari voluit. O Deus aeterne, quam suave,
o quam devotum essete manere in domo per Christum facta! Poterat enim dicere
Ioseph: Domine mi Iesu, hoc egregium opus tu adapta, tu enim melius nosti.
Keywords: Ioseph,
Iesus,
pater,
Maria,
faber
Reference: Matthaei XIII.,
Cf Mt 13,55;
Chrysos. super
Matthaeo;
Mar. VI.,
Cf Mc 6,3
Location: 034. c. 09.
OS034_E12 -
Unde possumus ei dicere illidem
III. Reg. II., quod dixit Adonias ad matrem regis Salomonis: Pro nobis loquere regi,
quia in te est pietas et misericordiae clementia, neque ti quicquid denegare
poterit.
(Cf 3Reg
2,13-18, spec. 17.)
Keywords: Adonias,
Salomon,
mater Salomonis,
Betsabe,
rex
Reference: III. Reg. II.,
Cf 3Reg 2,13-18,
spec. 17.
Location: 034. c. 10.
OS034_E13 -
Et ingressus angelus ad eam dixit:
Ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus.
(Lc 1,28)
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio, angeli
Reference: Lc 1,28
Location: 034. c. 10.
OS034_E14 -
Dicit enim Bernardus super
missus est Angelus ingressus in secreto cubiculo, ubi clauso super se ostio orabat
patrem in abscondito. Et ad eam dicit orantem, suspirantem, lachrymantem. [os 034.
c. 10.] Nam si conceptio praecursoris fuit denunciata patri occupato in sacro
officio, multo probabilius est, quod conceptio Salvatoris denunciata fuit virgini
in ferventi devotione existenti. Ubi angelus eleganter eam commendat, dum nomen
Evae permutat dicens: Ave, id est sine vae originalis, actualis et venialis
culpae.
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
angeli
Reference: Bernardus
Location: 034. c. 10.
OS034_E15 -
Unde dicitur:
Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat, qualis
esset ista salutatio.
(Lc 1,29)
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
angeli
Reference: Lc 1,29
Location: 034. c. 11.
OS034_E16 -
Tertio denique angelus Dei nuncius videns virginem turbatam, quia nihil sic turbat
vere humilem, quam sua exaltatio, imo modum virgini declarat dicens:
Ne timeas, Maria
(Lc 1,30), scilicet de salutatione insolita. Cuius [os 034. c. 11.] causa subditur:
Invenisti enim gratiam apud Dominum
(Lc 1,30), non solum pro te, sed etiam pro toto genere humano. Ubi
Bernardus ait: Quam gratiam Dei et hominum
pacem, mortis destructionem et vitae reparationem! Et subdidit angelus:
Ecce, concepis in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
Hic erit magnus et filius Altissimi vocabitur.
(Lc 1,31-32)
Secundum enim Lyram homo est altus inter
creaturas corporales, angelus altior, Deus solus altissimus. Sequitur:
et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, regnabit in domo
Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.
(Lc 1,32-33)
Ubi angelus loquitur de regno spirituali et nontemporali, quod fduratum
fuit per regnum David temporale, quia dixit Christus Pilato:
Regnum meum non est de hoc mundo.
(Ioh 18,36)
Ideo dixit: regnabit in domo Iacob in aeternum, id est super
electos. Dixit autem Maria:
Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco.
(Lc 1,34)
Licet enim crederet firmiter verbum angeli complendum de Christi
conceptione, sed ex quo angelus modum huius non expresserat, ideo quaerit, quais
dicens: Rem credo, sed modum quaero, quia ego virginitatem conservare volo. Dicunt
enim doctores
super III. dist. XXX., quod beata virgo antequam
desponsaretur Ioseph, habuit observantiam castitatis virginalis in proposito ex
instinctu Spiritus Sancti, non tamen voverat expresse. Sed postea, dum esset ei
desponsata, qui erat in simili proposito, simile emiserunt votum. Respondens
angelus declarando modum dixit:
Spiritus Sanctus superveniet in te
(Lc 1,35), quod sic exponit
Thomas
in III. dist. III.:
Primo
superveniet in te, id est super possibilitatem et cursum naturae dando faecunditatem et
servando virginitatem. Secundo superveniet in te, id est super
merita tua et super meritam omnium creaturarum. Tertio sic, id est super omnes,
qui ante fuerunt, et subdit:
Et virtus altissimi obumbrabit tibi
(Lc 1,35), id est sub umbra carnis latebit virtus divinitatis.
Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei.
(Lc 1,35)
Et subdit exemplum:
Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua,
et hic mensis [os 034. c. 12.] est sextus illi, quae vocatur sterilis. Quia
non erit impossibile apud Deum omne verbum.
(Lc 1,36-37)
Multum igitur accepta est virgini haec salutatio, per quam effecta est vera
mater Dei.
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
virginitas
Reference: Lc 1,30-35
Location: 034. c. 11-12.
OS034_E17 -
Unde legitur, quod quidam miles quoddam in
communi via castrum habebat. Omnes transeuntes spoliabat, virginem tamen quotidie
salutabat. Accidit, quod quidam religiosus sanctus inde transiret, quem miles
expoliari iubet. Vir autem sanctus rogavit praedones, ut ad suum dominum deducant,
quia secretum haberet ei loqui. Qui adductus, rogavit militem, ut omnes de familia
congregaret, ut eis verbum Dei praedicaret. Cunque [sic!] congregati fuissent, ille ait: Nequaquam hic estis omnes. Tunc
unus ait, quoniam solum camerarius non venisset. Ille vero dixit: Vere ipse est,
qui solus deest. Pro eo igitur mittitur et statim adducitur. Cumque virum Dei
vidisset, revolutis terribiliter oculis caput instar insani agitabat, nec propius
accedere audebat. Cui vir sanctus dixit: Adiuro te per nomen Domini nostri Iesu
Christi, ut quis sis, nobis dicas et causam cur huc venisti, pandas. Cui ille
respondit: Heu adiuratus prodere cogor invitus. Ego enim non sum homo, sed daemon,
qui formam hominis suscepi. XIV annis cum hoc milite sic permansi. Nam noster
princeps me ad hoc misit, ut diem, in qua Mariae salutationem non diceret,
observarem, et potestate super eum accepta, strangularem. Sicque in mali vitam
finiens noster esset. Et ecce diligentius observavi, sed nullum diem praetermisit.
Haec miles audiens, vehementer obstupuit et ad pedes viri Dei se proiiciens veniam
postulavit et vita min melius mutavit. Vir autem sanctus dixit daemoni: Praecipio
tibi per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut hinc abscedas, et nulli unquam
virgini Mariae devoto noceas. Qui protinus abscedens evanuit.
Keywords: miles,
castrum,
via communis,
spoliare,
Virgo,
religiosus sanctus,
secretum,
familia,
camerarius,
daemon,
forma hominis,
exorcismus
Reference: unde legitur
Location: 034. c. 13.
OS034_E18 -
Tertio demum in evangelio insinuatur Domini incarnatio [os 034. c. 13.]
miraculosa, cum virgo Maria dixit angeloelevatus (ut credo) oculis et manibus in
caelum expassis, et tandem demissis omni devotione:
Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.
(Lc 1,38)
Keywords: salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
ancilla
Reference: Lc 1,38
Location: 034. c. 13.
OS035_E01 -
Certe non talis fuit beatus Adalbertus, de quo sic legitur,
quod
in Bohemia nobilibus ortus parentibus, qui dum puer vi febrium
teneretur, parentes mortem eius timentes, ad basilicam Dei Genitricis eum
detulerunt et ibidem ad clericatus ordinem devoverunt, moxque per divinum
auxilium perfectam sanitatem adeptus est. Transactis autem infantiae
annis liberalibus disciplis imbuendus traditur, qui divina gratia
illustratus ad plenum in brevi instructus est.
[Legenda sancti Adalberti patroni huius regni. in:
Legendae Sanctorum regni Hungariae in Lombardica historia non contentae.
Strasbourg: Johann Prüss, ca. 1484-1487. f. 3.]
Tanta namque morum gravitate in puerili adhuc positus aetate
pollebat, ut iam non miles futurus, sed monachus a curiensibus et
fratribus dicernetur propter ipsius humilem habitum. Fratribus enim suis,
qui bonis paternis inserviebant, dicebat: Vos, fratres mei, de his curam
habete. Ego vero de anima mea curam habebo. Et ipsis relictis Deo sedule
serviebat.
[Legenda sancti Adalberti patroni huius regni. in:
Legendae Sanctorum regni Hungariae in Lombardica historia non contentae.
Strasbourg: Johann Prüss, ca. 1484-1487. f. 3.]
Keywords: sanctus Adalbertus,
Bohemia,
febris,
parentes,
devovere,
ordo clericatus,
divinum auxilium,
sanitas,
humilitas,
frater,
miles
Reference: de quo sic legitur
Legenda sancti
Adalberti patroni
huius regni. in:
Legendae Sanctorum
regni Hungariae in
Lombardica historia
non contentae.
Strasbourg: Johann
Prüss, ca. 1484-
1487. f. 3.
Location: 035. c. 04.
OS035_E02 -
Haec nimirum adimplevit beatus Adalbertus, quia sic de eo
legitur, quod sententia ducis et seniorum in antistitem est electus ad
Albertum, id est post Albertum Pragensem episcopum praeficiendus. Imo
Adalbertus dicitur, quia ad Albertum electus et divino nutu factum est. In quo
quidem pastorali officio humiliter et sobrie gregi intendebat, pravos ad caulam
inducere intendebat. Nam consecrationis ipsius die per exorcismum malignus
spiritus exire cogeretur a quodam homine. Ille exclamans [os 035. c. 05.] dixit se propter Adalbertum
electum episcopum diutius manere non posse, sicque exiit, et homo per beati
viri meritum sanus permansit.
Ubi secundum quosdam - vel secundum alios quidam alius nomine Adalbertus de
Alemania -, dum missam celebraret, post consecrationem tenens in manibus Domini
corpus, pro devotione dixisse perhibetur: O Domine Deus verus de Deo, natus ex
Virgine, non te prius dimittam neque levabo, nisi mihi revelaberis beneplacitum
tuum! Qui audivit mox vocem sibi dicentem: Haec, inquit, sunt mihi placidiora
et tibi utiliora: primum dare unum denarium pro amore meo in vita tua, plus est
mihi gratum et tibi utilius, quam si haberes unum montem aureum attingentem a
terra usque ad caelos, et post mortem tuam darent pro anima tua. Et hoc verum
est, quia ex uno denario ex propria voluntate dato non solum liberaretur a
poena purgatorii, sed etiam haberet tale praemium, quod quousque Deus vivit, id
est aeternaliter, non deficiet. Non autem sic de elemosina post ipsum facta
quantumcumque magna, quae solum valet pro liberatione purgatorii de poena, et
sic effectus eius est temporalis, secus si in testamento legasse, quia tunc
sive dent, sive retineant, quantum ad premium, non fraudabitur, quia ex propria
voluntate dependet premium, ut colligitur ex dictis
Richardi
in IV. dist. XLV. et Thomae
in
Quodlibeto.
Secundo vox dixit beato Adalberto: Una sola lachryma in memoriam passionis meae
et pro peccatis effusa plus mihi placet et tibi utilior est, quam pro
temporalibus plorare, sicut est aqua maris, vel post mortem tuam alii pro te
facerent balneum de lachrymis. Et hoc similiter verum est, quia ut dicit
Isidorus:
Una lachryma de puro corde prolata pro baptismo reputatur.
Tertio vox dixit beato Adalberto: Unum verbum iniuriosum tibi contrarium
tolerare ob amorem mei, mihi est gratius et tibi utilius, quam si rumpes, omnes
virgas silvarum super dorsum tuum te disciplinando. Quod verum est, quia sine
patientia nullum placet Deo.
Deus non respicit poenae [os 035. c.
06.] acerbitatem, sed cordis bonitatem, alias compateretur
diabolo, qui maiores poenas patitur, quam omnes poenae mundi, ut dicit
Augustinus.
Quarto vox dixit beato Adalberto: Vigilare, orare et gaudere in me, et auferre
aliquantulum de somno ob amorem mei plus est mihi gratum et tibi utilius, quam
si decem milites mitteres in terram Saracenorum pugnaturos contra ipsos omnibus
diebus vitae ipsorum. Quod est verum, quia hoc etiam in mortali peccato
existentes facere possent, illud autem non.
Quinto vox dixit beato Adalberto, quod pro teipso, inquit, orare, ut tibi tua
peccata dimittam, gratius est mihi et utilius tibi, quam si dilecta mater mea,
omnes archangeli et angeli sancti, quotquot ab Adam fuerunt, pro te orarent. Et
hoc similiter verum, quia dicit
Augustinus:
Qui creavit te sine te, non salvabit te sine te.
Idem:
Deum nemo videt, scilicet adultus, nisi qui bene orat, bene studet et
bene facit.
Sexto vox dixit beato Adalberto, quod habeas spem et fidem in solo Deo semper
et ubique, quod gratius est mihi et tibi utilius, quam si erigeres unam
columnam attingentem a terra usque ad caelos insertam gladiis, et eam nudus
ascenderes, et sic corpus tuum dilaniares et sanguinem tuum effunderes. Quod
etiam verum est, quia
Heb. XI.
dicitur, quod
sine fide impossibile est placere Deo.
(Heb 11,6.)
Septimo vox dixit beato Adalberto, quod renunciare omnibus terrenis
consolationibus et in me solo quaerere consolationem: hoc est charius et tibi
utilius, quam si laborares tantum propriis manibus, quod omnes pauperes huius
mundi inde reficeres.
Keywords: sanctus Adalbertus,
Albertus Pragensis,
humilitas,
sobrietas,
episcopus,
exorcismus,
missa,
consecratio,
septem voces,
devotio,
revelatio,
denarius,
mons aureus,
lachryma,
passio,
vigilare,
orare,
gaudere,
spes,
fides,
consolatio
Reference:
Location: 035. c. 05-07.
OS035_E03 -
Profecto non talis fuit beatus Adalbertus, de quo sic
legitur: Positus in episcopali officio cunctis bonis operibus intentus
pastorali cura pravos ad recta vertere instanter laborabat, sed cum cervicis
durae populum emendare minime potuisset, locum deservit, ubi piscatio sua nihil
capere potuit. Veniens autem Romam monachalem habitum ibidem accepit, in quo
cum summa oboedientia et patientia Domino militavit, et de virtute in virtutem
processit.
Keywords: sanctus Adalbertus,
episcopus,
piscatio,
Roma,
oboedentia,
habitus monachalis
Reference: de quo sic legitur
Location: 035. c. 08.
OS035_E04 -
Tempore quodam, dum praesente papa missam celebrare debereet
Romae, cappam deposuit et cum non esset, qui eam reciperet, radius solaris
ipsam recipiens more particae tenuit. Cum autem ventum fuisset ad illum locum,
ubi memoria de mortuis solet fieri, an zelus Domini [os 035. c. 08.] eum admonuit, ut iret in Lubich et tres
fratres germanos occisos sepeliret. Qui statim ivit vum angelo umbra stante
ante altare. Sed cum papa et omnes astantes de tam prolixa mora mirarentur,
ipsum dormire credentes excitaverunt. Qui dixit, quod ipsis excitantibus
cyrothecam cum anulo in Lubich non recepit. De quo plurimum admirans papa misit
nuncios ad haec scrutanda. Qui sicut beatus Adalbertus dixerat, invenerunt
cyrothecam cum anulo. Igitur Romae dum in sacrae religionis amictu quinquennium
complesset, populus Bohemiae satisfactionem suae maliciae pollicens per nuncium
suum episcopum revocare coepit. Facto autem synodo coactus populi et sui
abbatis imperio gregem, quem deserverat, recepit. Reverso itaque Adalberto
episcopo populus primo christianitatis se cultorem simulaverat, sed citius ad
consueta suae maliciae vitia revertitur. Videns episcopus vetera scelera non
praecaveri, quinpotius nova adinvenire, atleta Christi quasi post pericula ad
quietam contemplationem divinam revertitur, ut familiarius divina fruatur
dulcedine. Non post multum per synodum statutum est, ut episcopus semel
susceptum gregem non deserat. Unde beatus Adalbertus coactus redire, sed clam
ab apostolico licentiam impetrat, ut liceat sibi ire ad nationes, quae nomen
Dei ignorant, ut ex hiis animas Christo lucraretur.
Keywords: missa,
papa,
cappa,
radius solaris,
Lubich,
fratres germani,
angelus,
altar,
cyrotheca,
anulus,
Bohemia,
scelera,
Christianitas
Reference:
Location: 035. c. 08-09.
OS035_E05 -
Sic fecit beatus
Adalbertus inter Prussos videns, quod eum nollent audire, et sic proficere non
posse mutavit habitum suum, ut mores gentis illius [os 035. c. 09.] familiarius exploraret et eorum salutem
efficacius procuraret.
Keywords: sanctus Adalbertus,
habitus,
Prussi,
habitum mutare,
mores
Reference:
Location: 035. c. 09.
OS035_E06 -
Primo namque gladio ultionis accinctus erat beatus
Adalbertus, ideo non dissimulabat peccata obstinatorum Bohemorum, sed arguebat,
increpabat, corrigebat et quosdam excommunicabat.
Keywords: sanctus Adalbertus,
Bohemia,
peccata,
obstinatus
Reference:
Location: 035. c. 10.
OS035_E07 -
Nam hic gladius est aureus, quem in Spiritu vidit Iudas
Machabeus sibi dari ab Onia summo sacerdote apparente et dicente: In hoc
vinces, scilicet inimicos nominis Dei.
Keywords: Iudas Machabeus,
Onias,
gladius,
apparitio,
vincere
Reference:
Location: 035. c. 11.
OS035_E08 -
Unde legitur de
eo, quod apparuit ei Dominus et dixit: Populus pergit per abrupta et tu
stertis, qui statim transivit Poloniam per Moraviam, et cum duobus monachis
tandem devenit in Hungariam. Dominus enim eius adventum in Hungariam praevenit,
et Geyssae et uxori eius in visione praedixit, quod sanctus Adalbertus a Deo
missus die crastina venturus esset, et eum in via Domini instructurus. Ideo dux
praedictus Gyessa neophitus obviam ei processit et solemniter eum recepit ac
eius consiliis salutaribus per omnia acquievit.
Keywords: sanctus Adalbertus,
apparitio,
Dominus Iesus,
Polonia,
Moravia,
Hungaria,
dux Geyssa,
neophitus,
uxor Geyssae
Reference: unde legitur de eo
Location: 035. c. 11.
OS035_E09 -
de eo legitur: [os 035. c.
12.] Beatus Adalbertus accensus igne charitatis, videns in
Hungaria optatum pro Christo martyrium non posse adipisci, ad terram tunc
gentilium Prussorum ire festinavit. Audita fama eius pagani, adveniunt, virum
Dei atrociter feriunt. Ille autem solotenus prostratus suffragiis Dei
benedicebat, circundantibus paganis sic loquebatur: De terra, inquiens,
Christianorum pro vestra salute ad vos veni, illius servus, qui fecit caelum et
terram, mare et cuncta animantia, ut vos de manu diaboli auferam, et ut vestrum
creatorem cognoscatis et ritus sacrilegos deponatis. Talia eo dicente salutaria
verba pagani derident, terram baculis percutiunt et ut citius de eorum finibus
exeat, letum crudele minantur. Videns miles Christi fructum in eis animarum non
posse sequi, prudenti consilio cogitavit habitum ad morem gentis mutare,
clericalem tonsuram sinere, barbam crescere, ut sic familiarius inter eos
cohabitaret et efficacius salutem eorum procuraret. Post haec relictis Prussis
coepit ad feroces Lyvonum gentes ire, ut vel hos Christo lucrifaceret. In quo
itinere alter duorum fratrum, qui secum comitabantur, Gaudentius nomine, quadam
nocte vidit in somniis, quod de calice, qui erat in medio altaris, aureo sumere
sibi custos altaris prohibuit, asserens solum apiscopum totum illum poculum
sumere debere. Quod somnium dum ille viro Dei retulisset, ille tempus martyrii
sibi imminere intellexit. Sexta die adveniente praedictus Gaudentius viro Dei
missarum solennia celebravit. Cumque in quodam loco fatigata membra sopori
dedisset, ecce idolatrae adveniunt, barbarico more sanctum Dei invadunt, ligant
et ad cacumen montis cuiusdam perducunt, ibique sancti viri viscera septem
lanceis confodiunt. Vir autem Dei inter ipsa vulnera sic affari coepit: En
habes, quod semper volebas, mori pro desiderato Christo, sicut et ipse Christus
pro te crucifixus est pro mundo. Septem donis dicavit [os 035. c. 13.] te Christus, et multa virtute fluxit tibi
gratia Spiritus Sancti, nunc in eos honore septem lanceis fixus calca tartarum
et dulcem comprehendes Salvatorem. Egregius autem martyr Christi Adalbertus,
cum sub martyrii triumpho emisisset spiritum, continue vincula, quibus
constrictus erat, nemine solvente soluta sunt. Ipse vero cadens in terram manus
in modum crucis expandit. Corpus vero in loco dimittentes caput palo effixerunt
et laeto clamore ad propria redierunt. In ipso die cuidam praesbytero missam
celebranti devote Spiritus in aurem dixit, ut sancti viri corpus redimi faceret
et inde deferri, quod tandem summo honore sepultum est. Qui quidem claruit
miraculis in vita, in morte et post mortem. Nam in vita dum iret in via, quidam
cum deriserunt, nec viam ostendere voluerunt, muti effecti sunt, qui
poenitentia ducti ad sanctum accedentes officium linguae receperunt, et mox
baptisati et in fide confirmati sunt. Item puellam quandam, quam febris
durissima adurebat, tactu suae manus curavit. Similiter claruit miraculis in
morte. Digitum enim suum in vandulum, id est in fluvium proiecerunt, quem
piscis devoravit, qui in modum candelae ardentis in ventre piscis rutilabat.
Quod videntes piscatores piscem capiunt et de ventriculo eius digitum in modum
candelae accensae extrahunt. Similiter multis et nunc claret miraculis. O
igitur fide fortes Hungari, intueamini patrem vestrum, qui per Evangelium vos
genuit in Christo, septem lanceis accinctum potentissime! Videte ipsius
benivolentiam et sequemini ipsius patientiam! Ne sitis degeneres a patris
vestri divitiis, qui ditatus charitate, humilitate et indutus gladio verbi
divini regnat martyrii dignitate.
Keywords: sanctus Adalbertus,
Hungaria,
martyrium,
Prussia,
pagani,
habitum mutare,
barba,
Christianitas,
gens Lyvonum,
frater Gaudentius,
somnium,
calix,
altar,
mori pro Christo,
miracula,
baptismus,
puella,
febris,
digitus,
piscis,
piscatores
Reference: quia de eo legitur
Location: 035. c. 12-14.
OS036_E01 -
Ideo
abbas Hylarion, qui in iuventute inceperat servire Christo dicebat in hora suae
mortis:
Egredere, anima mea, quid times, septuaginta annis servivisti Christo
et mortem times?
Keywords: horae mortis,
abbas Hylarion
Reference: abbas Hylarion
Location: 036. c. 03.
OS036_E02 -
Scimus autem, quia dum de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum
rediret, plaustro superposito et plaustro vaccae subiunctae sunt, quae foetae
fuisse memorantur, quarum filios clauserunt domi et scriptum est:
Ibant autem in directum [os 036. c. 05.] per viam, quae ducit Bethamis
pergentes et mugientes. Et non declinabant neque ad dexteram neque ad
sinistram.
(I Rg 6,12)
Quid igitur vaccae, nisi fideles, quosque designant in Ecclesia, qui dum
sacri eloquii praecepta considerant, quasi super impositam Dei arcam portant? De
quibus hoc est etiam notandum, quod foetae fuisse memorantur, quia sunt plerique,
qui in via Dei positi foris carnalibus desideriis lignantur, seu affectibus, sed
non declinant a recto itinere, quia arcam Dei in mente portant.
Keywords: terra Philistiim,
arca Domini,
terra Israelitarum,
plaustrum,
vacca,
Bethamia,
mugiens,
carnale desiderium,
iter rectum
Reference:
Location: 036. c. 05-06.
OS036_E03 -
Similiter piscis hamo adescato trahitur et aves laqueo, ita insipientes, id
est peccatores, qui non habent gustum verae notitiae de ultimo fine attendentes
dulcedinem in cibis, pulchritudinem in feminis, utilitatem in pecuniis, non
advertunt, quomodo illa quaerantur, sed dum inordinate ea appetunt, incurrunt in
laqueum diaboli et damnationis aeternae.
Keywords: piscis,
hamo,
adescare,
aves,
laqueum,
insipiens,
peccator,
gustus,
notitia,
laqueum diaboli,
damnatio aeterna
Reference:
Location: 036. c. 06.
OS037_E01 -
Ut patet de illo in vita sancti Ambrosii, qui
cum Romam pergeret, ad quendam pro hospitio declinavit nimium locupletem, quem cum
super statu suo requisisset, respondit: "Domine mi, status meus semper felix
extitit et gloriosus." Quod audiens Ambrosius dixit comitibus [os 037. c. 06.]
suis: "Surgite et fugiamus hinc, quia Dominus non est in loco isto!" Et cum
aliquantulum processisset, terra hominem illum cum universis suis absorbuit.
Keywords: Roma,
hospitium,
locuples,
Ambrosius
Reference: vita sancti Ambrosii
Location: 037. c. 06-07.
OS037_E02 -
Primo inquam divina clementia subvenit beato Georgio in bello temporali. Ipse
namque dum esset tribunus, multa gessit bella Deo propitio victoriose. Unde
interrogatus a Daciano praeside, unde esset aut quo nomine vocaretur, respondit:
"Georgius vocor ex nobili Cappadocum Prosapia, Palestinam Christo favente devici,
sed omnia deserui, ut liberius servire possim Deo caelo, in quo bello nullus
vincit, nisi divinitus adiutus."
Keywords: Gregorius,
bellum temporale,
tribunus,
Dacianus,
Cappadocum,
Prosapia,
Palestina,
devincere
Reference:
Location: 037. c. 08.
OS037_E03 -
Propterea Valerius
libro IV. rubrica De abstinentia commendat: Curium, qui
consul factus contra Samnites ab ipsis auro devinci tentatus est. Nam dum scamno
sederet ligneo, legatis Samnitum, ut erat se spectandum, [os 037. c. 08.]
praebuit, qui paupertatem eius mirari magnum pondus auri publice missum benignis
verbis hortati sunt recipere. Risit Curius et ait: "Carum vobis mihi supervacuum
metallum in patriam reportare. Non enim habere aurum mihi praetiosum existimo, sed
aurum habentibus imperare."
Keywords: Curius consul,
devincere,
scamnum ligneum,
pondus auri,
supervacuum
metallum
Reference: Valerius libro IV.
rubrica De
abstinentia
Location: 037. c. 08-09.
OS037_E04 -
Ideo
Augustinus
libro V. De civitate Dei narrat, qualiter
Manlius Torquatus consul missus contra Tusculanos, praecepto edixit, ne quis extra
ordinem pugnaret in hostem. Qui cum oraturus rei gratia in praetorio esset, filius
eius in castris remanens a Tusculanorum duce iniuriis fuit provocatus ad iram, a
quo tandem audivit: "Tu ipse congredere mecum, ut modo iam hic eventu cernatur,
quantum Latinus equus praestet Romano?" Qui verbis provocatus atque imperii patris
oblitus ad bellum ingreditur et hostem interfecit, spoliisque detractis ad patrem
accessit dicens: "Ut me, pater omnes tuo sanguine natum referant, haec spolia
capta ex hoste caeso porto." Quod ut pater cognovit, concilio convocato eum morti
tradidit dicens: "Quando neque impium consulare, neque maiestatem [os 037. c. 09.]
paternam veritus adversus edictum nostrum extra ordinem pugnasti, quantum in te
fuit, disciplinam militarem, quae stetit usque ad hanc diem, res Romana solvisti
meque in eam necessitatem induxisti, ut aut rei publicae, aut mei meorumque
obliviscendum sit." Mandavit igitur lictori, ut ipsum morti traderet, quia tutius
erat ipsum interficere, quam rem publicam militari disciplina carere.
Keywords: Mallius consul,
Tusculanus,
hostis,
castra,
iniuria,
Latinus equues,
provocare,
bellum ingrediri,
spolium,
concilium,
impium consulare,
res Romana,
disciplina militaris,
lictor,
res publica
Reference: Augustinus libro V.
De civitate Dei
narrat
Location: 037. c. 09-10.
OS037_E05 -
Refert enim
Vegetius, quod in omni bello non tam multitudo et
virtus, quam ars et exercitium solet praestare victoriam. Nam Alexander Macedonius
XL militibus bene assuefactis orbem terrarum aggressus innumeras hominum copias
superavit. Debet quidem exercitus maxime Christianus, ne contra eis irascatur rex
caelorum, sub cuius nomine militant, esse pudicus, sobrius, benignus, pro veritate
mori paratus.
Keywords: bellum,
multitudo,
virtus,
ars,
exercitus,
copia,
Alexander
Macedonus,
exercitus Chrstianus,
pudicus,
sobrius,
benignus
Reference: Vegetius
Location: 037. c. 10.
OS037_E06 -
Fortis inquam intantum, ut divino auxilio, in quo non solum homines
pessimos, sed et bestiam terribilem [os 037. c. 10.] draconem occidit. Nam cum
beatus Georgius transiret prope quandam civitatem, Silena [Editio: Sileita] nomine, in qua molestatis hominibus intantum a
dracone, ut sorte eventum quencumque ei ad devorandum darent, tunc vero filia
regis unica ei forte venerat, quae cum inerrabilibus lachrimis ad locum deducta
fuit, nec hoc mirum et impossibile debet credi. Quia dicit
Plinius
libro VIII. de Naturali Historia a cuniculis suffosum in
Hyspania oppidum, et a talpis in Thessalia, et a ranis in Gallia civitatem Pulsam,
quoniam Dei flagella sunt. Georgius itaque sanctus miles se signo crucis muniens
draconem interfecit, ut patet in legenda. Et populum
tandem ad Christi fidem convertit.
Keywords: divinum auxilium,
bestia terribilis,
draco,
beatus Georgius,
Silena civitas,
eventus,
devorare,
lacrima,
cuniculus,
Hispania,
talpa,
Thessalia,
rana,
Galllia,
Pulsa civitas,
flagella,
signnum crucis,
miles
Reference: Plinius libro VIII. de
Naturali Historia
Legenda Aurea
Location: 037. c. 10-11.
OS038_E01 -
Secundo Christus Dominus assimilatur leoni, quia sicut proprietas leonis est, quod
quando a venatoribus insequitur, non latiat, sed sedet in campo, ut videri possit,
sicut [os 038. c. 04.] dicit Plinius
libro V.
Keywords: leo,
venator,
latiare,
campus
Reference: Plinius libro V
Location: 038. c. 04-05.
OS038_E02 -
Primo enim beatus Marcus assimilatur leoni in nimia audacitate, quia leo inter
animalia est multum audax. Unde
Prover. XXX.
[os 038. c. 06.] dicitur:
Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum.
(Prv 30,30)
Sic beatus Marcus audacter pro veritate fidei mortem subiit. Licet autem
leo sit multum audax, tamen ut Naturales et
Isidorus dicunt septem sunt, quae leo
naturaliter timet. Sic leo noster, videlicet beatus Marcus illa septem
spiritualiter intellecta timuit.
Primo namque leo timet strepitum rotarum, per quod intelligitur Vetus et Novum
Testamentum. Has rotas in visione viderat
Ezechiel
dicens:
Rota erat in rota
(Cf Ez 10,9). id est Vetus Testamentum in Novo. Et econverso, tamquam veritas rei in
umbra. Haec autem rota Sacrae Scripturae propter sui magnum strepitum et stridorem
est valde timenda. Magnum enim strepidum ressit, sum dicit
Ioh. V.:
Mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent.
(Ioh 5,25)
Et
I. Chor. XV.:
Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti.
(I Cor 15,52)
Hunc profecto strepitum timebat iste sanctus leo, beatus Marcus, et
similiter beatus
Hieronymus, qui dicit sic
super Mat.:
Quotienscumque diem illum considero, toto corpore contremisco. Nam sive
comedam, sive bibam aliquid, aliquod faciam, semper videtur mihi in auribus
sonare illa vox: surgite, mortui, venite ad iudicium!
O Deus meus, quam intolerabilem stridorem reddit haec rota, dum dicit
Mat. XXV.:
Ite, maledicti in ignem aeternum!
(Cf Mt 25,41)
O quis habitare potest cum ardoribus sempiternus? O quis convenire et consolari
poterit cum horrendo diabolo? Unde sicut rota aliquando ascendit, sic Sacra
Scriptura aliquando loquitur de caelestibus gaudiis, quae homo non vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit, aliquando de tremendis inferni poenis,
ubi damnati cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum
Apoc. XX.
(Apc 20,10). aliquando indicat, qui ituri sunt sursum, et qui deorsum, quia humiles
sursum, superbi deorsum. Iuxta illud
Lu. XIV.:
Qui se exaltat, humiliabitur, qui se humiliat, exaltabitur.
(Lc 14,11)
Secundo leo timet lazaym, quod est animal ferocissimum, ante quod nulla via est
[os 038. c. 07.] tuta, quod significat Christum, quem etiam iustissimus timet,
quia dicitur
Heb. IV.:
Horrendum est incidere manus Dei viventis.
(Hbr 10,31)
Et beatus
Gregorius
dicit, quod habetur
IX. q. I. Sacerdotibus:
Nescimus, quis in terribili Dei iudicio qualis futurus sit, nam multa
sunt, quae de illius iudicio homines ignorant. Quia fortasse quos vos
laudatis, ille reprehendet, quos vos reprehenditis, ille laudabit.
Tertium, quod leo timet est ignis. Iusti enim licet sint fortes, tamen timent
ignem purgatorii et inferni, licet non timore servili, ut scilicet propter hoc
principaliter caveant a malis, sed quod in multis cognuscunt se offendisse
mortaliter vel venialiter. Pro mortalibus aeternus ignis debetur, ut dicitur
dist. XXV. "Qualis" § alius:
Si quis aliquid horum, scilicet mortalium in se dominari
cognoverit, si se hic non emendaverit, aeterna illa flamma
cruciabitur.
Pro venialibus autem temporalis poena purgatorii debetur, licet sit
temporalis, est tamen acerbissima.
I. Cor. III.:
Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, scilicet fidei
Christianae lignum foenum stipulam
(I Cor 3,12).
ipse salus erit sic quasi per ignem
(I Cor 3,15). scilicet transiens purgatorii. Unde interrogatus Macharius, quare tam
macilentus erat, quando comedebat, sicut quando ieiuniabat, respondit: -Sicut -
inquit - ligna, quae versantur et reversantur in igne, paulatim consumentur, ita
qui mentem saepe retinet in timore Dei cogitando, ignem futurum consumitur."
Quartum, quod timet leo est animal leorofilius, secundum aliquos leonthofeus, quia
de eius carnibus leo intoxicatur, et significat peccatum, quod iusti timent. Hinc
dicitur
Ecci. XXI.:
Quasi a facie colubri fuge peccatum!
(Sir 21,2)
36 Nam si scires in picario esse venenum, numquid biberes de eo? Certe non.
Sic nec actum peccati debes facere, quo est aeterna mors.
Iob VI.:
An gustare potest quis, quod gustatum affert mortem?
(Iob 6,6)
Quasi diceres: Nullus. Ideo dicit
Gregorius:
Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, [os 038. c. 08.] id est
timere, ubi culpa non est.
Et beatus
Hieronymus
ait:
Ego omnia tuta timeo.
Quintum, quod timet leo est insidiae venatoris, ut pedicas et laqueos et
huiusmodi, sic iusti timent laqueos diaboli, ne sub specie boni decipiantur. Unde
Ecci II.:
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et praepara
animam tuam ad tentationem!
(Sir 2,1)
Sextum est, quod timet leo custodis sui flagellum, qui catulum verberat ante eum.
Et sic leo cum timet, sic iusti suum custodem Christum Dominum, qui non dormit,
nec dormitat, quando vident illum magnum angelorum exercitum, quod aeternis poenis
flagellavit, et quandoque flagellat etiam iustos temporaliter, sicut Iohannem
Baptistam, Iob, Thobiam et martyres.
Septimum et ultimum quod timet leo est strata publica, et significat mortem, quia
secundum
Philosophum
mors est utlimum terribilium. quam etiam sancti timent et etiam sanctus sanctorum horruit naturaliter.
Et mors sic est via publica, quod nullus est, qui cavere possit ab ea. Etiam Virgo
Beata, quae Deum genuit pertransivit, ideo dicitur
II. Reg. XIV.:
Omnes morimur, et sicut aqua in terram dilabimur, quae non
revertuntur.
(II Rg 14,14)
Hinc
Gregorius
in
Homeliis:
Ecce mundus iam senuit, tamen in nostris cordibus reviviscit ubique
mors, ubique desolatio, ubique periculum, ubique eius amaritudine
repellimur, et tamen caeca mente eius amaritudinem amamus, fugientem
sequiamur, labenti inhereremus.
Et quia labentem retinere non possumus, necesse est, ut labente labamur.
Keywords: leo timet,
strepitum rotarum,
lazaym,
ignis,
animal leorofilius,
leonthofeus,
caro,
intoxicare,
venator,
insidiae,
flagellum,
catulus,
pedica,
strata publica
Reference: Naturales et Isidorus
Location: 038. c. 07-09.
OS038_E03 -
Unde interrogatus Macharius, quare tam
malicentus erat, quando comedebat, sicut quando ieiuniabat, respondit: -Sicut -
inquit - ligna, quae versantur et reversantur in igne, paulatim consumentur, ita
qui mentem saepe retinet in timore Dei cogitando, ignem futurum consumitur."
Keywords: Macharius,
malicentus,
ieiuniare,
ignis,
mentem retinere
Reference:
Location: 038. c. 08.
OS038_E04 -
Unde Aristoteles
in sua poetria inducit cuiusdam poetae fabulam, qui cum
palatium deauratum et desertum videret, plorans his verbis alloquitur dicens:
-Domus egregia, compugnar ad lachrimas tuam intuens solitudinem." At illa
contremuit compulsa mihi respondere propter lachrimarum multitudinem. Cui dixi:
-Ubi, quaeso, sunt, qui quondam in te habitaverunt
et securam vitam cum omni iocunditate duxerunt?" [os 038. c. 09.] At illa:
-Temporales - inquit - existentes cum tempore transierunt, et me quoque sub sorte
temporis transituram dimiserunt." Et subdit ibidem
eis:
Nempe res nec stabiles sunt, qui cum fluxu temporis fluxibiles
fluunt.
Keywords: fabula,
deauratum,
domus egregia,
lacrima,
ubi sunt,
secura vita
Reference: Aristoteles in sua
poetria
Location: 038. c. 09-10.
OS038_E05 -
Secunda leo proprietas est, quod sanguine simiae curatur, dum languet, ut dicit
Iohannes Ianuensis
in
Catholicon.
Keywords: leo,
simia,
Italia,
sapientia,
Graecus,
Marcus,
evangelium
Reference: Iohannes Ianuensis
in Catholicon
Location: 038. c. 11.
OS038_E06 -
Ideo ipse [Marcus] in Italia scripsit evangelium suum secundum
Hieronymum, ubi tunc vigebat sapientia, quia
studium a Graecis fuerat Romam translatum. Et in eadem civitate Marcus rogatus a
fratribus scripsit evangelium. In talibus enim locis non solent, nisi autentici
scribere.
Keywords: leo,
simia,
Italia,
sapientia,
Graecus,
Marcus,
evangelium
Reference: Hieronymus
Location: 038. c. 12.
OS038_E07 -
Idem etiam patet de
quibusdam mulieribus, quae tempore persecutionis semetipsas occiderunt, quod non
licet sine instinctu Spiritus Sancti.
Keywords: mulier,
tempus persecutionis,
semetipsum occidere
Reference:
Location: 038. c. 14.
OS038_E08 -
Hoc etiam legitur de Antonio
Anachorita in libro qui dicitur Paradisus, quem cum cives rapere et
constituere episcopum vellent, ferro secuit sibi aurem sinistram dicens: -Lex
divina iubet nullum aure praecisa aptare in episcopum." Quod cum Theophilio
relatum fuisset, dixit: -A Iudaeis illa lex observatur, ego autem, si dederis mihi
naribus truncatum et moribus probum, non dubito eum episcopum ordinare, hoc modo
non servatur." Ex praedictis patet, quod beatus Marcus pollicem ex instinctu
Spiritus Sancti amputando optime fecit.
Keywords: Antonius Anachorita,
cives,
rapere,
auris sinistra,
lex divina,
Theophilius,
nares truncare,
mos,
episcopus,
pollex
Reference: liber Paradisus
Location: 038. c. 14.
OS039_E01 -
Quem [Marcus euangelista] [os 039. c. 06.] videns beatus Petrus
apostolus constantem in fide, cuius filius baptismalis fuerat, eum destinavit
Aquilegiam, ubi innumeras gentium multitudines ad fidem convertit Christi, ubi
evangelium suum secundo conscripsit, et ibidem reliquit. Tandem quendam civem
Aquilegiensem convertit, et Romam ad Petrum adduxit, ut ipsum Aquilegiae episcopum
consecraret, et ita factum fuit. Qui postea martyrio migravit ad Dominum. Tantae
etiam humilitatis fuisse dicitur beatus Marcus, ut pollicem sibi amputavit, ut
sacerdotio reprobus haberetur. Verumtamen Dei consilium immutari non potest, ideo
episcopus ordinatus est Alexandriae, ubi tanta paupertate et sobrietate cum
omnibus fidelibus vivebat, sicut nunc religiosi. Unde
Petrus
Damiani sic dicit de eo:
Tantam ei Deus apud Alexandriam gratiam praerogavit, ut omnes, qui tunc
ad fidei rudimenta connoverent mox per continentiam ac totius sanctitatis
instantiam tamquam ad monastice perfectionis fastigium pervolarent.
Ad quod non modo miraculorum prodigiis, non modo praedicationis eloquiiis,
sed etiam eximiis provocabat exemplis. In qua finaliter perseveravit, quia ibidem
finem vitae optato terminavit martyrio.
Keywords: Marcus euangelista,
Petrus apostolus,
Aquilegia,
pollex,
amputare,
Alexandria,
convertere,
martyrium
Reference: Mt 10,22;
Petrus Damiani
Location: 039. c. 06-07.
OS039_E02 -
Nam peccatum constringit cor sicut frigus ad ista inferiora, charitas vero
sicut calor dilatat ad superiora.
Keywords: cor,
frigus,
calor,
dilatatio
Reference:
Location: 039. c. 08.
OS039_E03 -
Sicut existens in altissimo monte longius videt, ita in
tali contemplatione suspensus clarius divina secreta cognoscit.
Keywords: mons,
videre,
contempatio
Reference:
Location: 039. c. 09.
OS039_E04 -
Tertio divina contemplatio fit mentis alienatione, quando mens ex
admiratione divinae magnitudinis, potestatis, pietatis, extra communem statum
naturalem rapitur, et tunc non utitur sensibus. Sicut fuit in beato
Paulo II. ad Cor. XII.
qui sic dicit de se:
Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, sive in corpore, sive
extra corpus, nescio Deus scit raptum homini usque ad tertium
caelum.
(II Cor 12,2)
Et dicit Augustinus
ad Paulam de videndo Deum, quod Paulus tunc in raptu
vidit divinam essentiam, similiter Moyses. Alii vero, quando sic rapiuntur, [os 039. c. 09.]
communiter non vident divinam essentiam in sua specie, sed sub quadam
similitudine.
Keywords: homo,
raptum,
ante annos
quattuordecim,
corpus,
Paulus,
tertium caelum,
Moyses
Reference: II Cor 12,2;
dicit Augustinus ad
Paulam de videndo
Deum
Location: 039. c. 09-10.
OS039_E05 -
Sic potuit et beatus Marcus contemplari in raptu, quod innui videtur
Ezech. I., ubi dicitur:
Totum corpus plenum erat oculis in circuitu ipsarum quattuor, cumque
ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea. Et cum levarentur
de terra animalia, elevabantur similiter et rotae. Quocunque ibat Spiritus,
illuc eunte Spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum.
(Ez 1,19-20)
Spiritus enim vitae erat in rotis. Quod luculenter exponens beatus
Gregorius
dicit:
Quid per faciem, nisi notitia, quid per pennam, nisi contemplatio
designatur, per rotas vero sancta quattuor evangelia figurabantur, in quibus
est spiritus Dei, quia ex Spiritu Sancto conscripserunt.
Keywords: beatus Marcus,
contemplari in raptu,
rota,
oculus,
quattuor,
animalia,
Spiritus
Reference: Ez 1,19-20
Location: 039. c. 10.
OS039_E06 -
Ante
enim sancta Dei evangelia et apostolorum praedicationes totus mundus diversis
erroribus fuerat involutus. Alii colebant pro Deo caelestia corpora, sicut
Saturnum, Iovem, Martem, Solem, Lunam etc. Alii elementa insensibilia, ut ignem,
aerem, aquam etc. Alii corruptibiles homines, ut Herculem etc. Alii bestias, ut
dracones, sicut Babilonii, ut patet in Daniele. Alii
piscem, sicut Philistini dago[?]m. Alii idola muta et surda aut fusa, aut
fabricata, in quorum sacrificiis faciebant inexplicabiles peccatorum
abominationes, et hoc cum tanta obstinatione, ut proprios filios et filias vivos
immolarent,
Ps.:
Immolaverunt filios et filias sculptilibus Chanaan.
(Ps 105,37)
Keywords: colere,
caelestia corpora,
Saturnus,
Iovus,
Mars,
Sol,
Luna,
ignis,
aer,
aqua,
Hercules,
bestia,
draco,
Babilonii,
piscis,
idolum,
immolare
Reference: ut patet in Daniele;
Dn 14,22-27;
Ps 105,37
Location: 039. c. 10.
OS039_E07 -
Dicit Lyra, quod erat quoddam idolum de aere
longos habens ungues de ferro, quod calefaciebant, [os 039. c. 10.] et puerum aut puellam in
manibus illius dabant, quod idolum per artificium stringebat ad se, quasi amaret
et acceptaret, et sine laesione de hac vita portaret, cum tamen unguibus et calore
moriebatur. Interim vero idolorum pontifices tympanum percutiebantur, et
instrumentis musicis canebant, ne audiretur clamor pueri a parentibus.
Keywords: idolum,
ungues de ferro,
in manibus dare,
calefacere,
artificium,
tympanum,
musica,
clamor
Reference: dicit Lyra
Location: 039. c. 10-11.
OS039_E08 -
Hinc dicit
Eusebius Pamphili
li. I. De evangelica praeparatione:
Persae matres proprias nephandis nuptiis cognoscebant. Scythae carnibus
vescebantur humanis. Massagetae et Derbices propinquos et affines suos
senectute confectos miserrimos putantes interficiebant ipsos idolis
immolando, denique comedebant. Thibareni seniores suos vivos praecipitabant,
quorum errorem brevis sermo non explicat, qui paene omnes ibant ad Tartara
excepta modica Israelitica gente, de quibus etiam pauci valde evadebant
aeternum interitum pro eo, quod dimissa Dei lege totis conatibus intendebant
superbiae, avaritiae et luxuriae, propter quae verum Sacrae Scripturae
intellectum pervertebant male exponentes.
Keywords: idolum,
immolare,
Persae matres,
Scythae,
carnibus vesci
humanis,
Massagetae,
Derbices,
comedere,
Thibareni,
seniores,
Tartara
Reference: dicit Eusebius
Pamphili li. I. De
euangelica
praeparatione
Location: 039. c. 11.
OS039_E09 -
Nam ipse [beatus Marcus] mirabiliter austeram vitam duxit, verbum Dei utiliter
perdocuit, et pro ipsa veritate amaram mortem subiit. Ideo in caelo sublimari
meruit. Anno ab incarnatione Domini CCCCLXVII. tempore Leonis imperatoris Veneti
corpus sancti Marci de Alexandria transtulerunt, ubi ecclesia in honore ipsius
mirae pulchritudinis fabricata est. Quidam namque mercatores Veneti, qui
Alexandriam perrexerant, duos presbyteros custodes corporis sancti Marci precibus
et promissionibus induxerunt, ut occulte corpus illud tolli permitterent, et
Venetias transportarent. Sed cum corpus de tumulo levarent, tantus odor totam
Alexandriam sic perfudit, ut omnes, unde tanta suavitas odoris prodiret,
mirarentur. Cumque ipsi Veneti corpus in navi deferrent, et aliis in alia nave
existentibus revelassent, tunc unus illorum ait: „Forsitan alicuius Aegyptii
corpus datum est vobis, quod putatis beati Marci. Continuo navis in qua erat
corpus beati Marci versa coepit latus navis alterius percutere, nec dimisit, donec
confessi fuissent ibi fore corpus beati Marci.
Keywords: beatus Marcus,
mors,
corpus sancti Marci,
Alexandria,
mercatores Veneti,
persbyter,
odor,
navis
Reference:
Location: 039. c. 11.
OS040_E01 -
Ad honorem beati Philippi apostoli, qui ex tempestiva conversione ad Christum et
conversatione cum eo magno amore afficiebatur ad eum. Unde multos invitabat ad
eius notitiam, nam beatum Nathanaelem ipse adduxit ad Christum. Dicit ei
Ioh. I.:
Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Messiam
etc.
(Ioh 1,45)
Item gentiles petierunt ab eo videre Iesum
Ioh. XII.
Qui cum Andrea [os 040. c. 1.] eos duxit ad Iesum. Quia ardebat caritate nimia erga Iesum,
ideo omnes volebat ad eius notitiam pervenire.
Keywords: beatus Philippus,
Nathanael,
Christus,
gentiles
Reference: Ioh 1,45
Location: 040. c. 01.
OS040_E02 -
Primum signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quia grandia postulavit
fiducialiter. Nam signum magnae familiaritatis fuit, quando Iohannes in cena
petiit sibi revelari proditorem. Item signum magnae charitatis, quando Petrus,
Iacobus et Iohannes petierunt sibi revelari adventum suum ad iudicium.
Matth. XXIV.:
Dic, aiunt, nobis, quando haec erunt, et quid signum adventus tui et
consummationis saeculi.
(Mt 24,3)
Sed profecto signum magnae charitatis fuit, quando Philippus petiit sibi
ostendi patrem, in quem desiderant angeli prospicere, et in quo est omne bonum.
Exo. XXXIII.:
Dixit Dominus ad Moysen petenti videre faciem Dei: „Ego ostendam tibi
omnem bonum.”
(Ex 33,19)
Et hoc bonum, quantum licet scire in hac vita, declaravit sibi Salvator
dicens:
Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. An non credis, quia ego in
Patre sum, et Pater in me?
(Ioh 14,9)
Videre vero Patrem facie ad faciem non est praesentis vitae, sed futurae
gloriae. Iuxta illud
Exo. XXXIII.:
Non videbit me hoc et vivet.
Keywords: beatus Philippus,
videre Patrem facie ad
faciem
Reference: Mt 24,3;
Ex 33,19;
Ioh 14,9
Location: 040. c. 02.
OS040_E03 -
Secundum signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quod suam
petitionem formavit prudenter. Nam in sua petitione excellere videtur alios
apostolos, quia quidam ex apostolis petierunt singularem potentiam, ut filii
Zebedei
Marc. X.:
Da, inquiunt, nobis, ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram
tuam sedeat in gloria tua.
(Mc 10,37)
Quidam petierunt futurorum scientiam:
Marc. XXIII.:
Dic nobis, quando haec erunt.
(Mt 24,3)
Quidam inimicorum vindictam, quando Christum Dominum in civitatem intrare
non permiserunt:
Luc. IX.:
Dixerunt: Vis, dicimus, ut ignis descendat de caelo, et comsummat
illos?
(Lc 9,54)
Sed beatus Philippus non petiit saecularem potentiam, quia brevis est.
Keywords: beatus Philippus,
prudentia,
apostolus,
ignis descendat de
caelo
Reference: Mc 10,37;
Mt 24,3;
Lc 9,54
Location: 040. c. 02.
OS040_E04 -
Tertium signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quod in
simili cathedra triumphavit. Nam sicut Salvator noster in cruce mori voluit, sic
beatus Philippus. Isti enim tres apostoli, scilicet Petrus, Andreas et Philippus
fuerunt de Bethsayda, et in cruce triumphaverunt, in qua cathedra Dominus eorum et
noster Christus vitam terminavit, diabolum superavit, et humanum genus redimendo
Paradisum aperuit.
Keywords: beatus Philippus,
Christus,
crux,
Petrus,
Andreas
Reference:
Location: 040. c. 03.
OS040_E05 -
Primum enim dixi, quod in verbis thematis insinuatur documentum ad honorem beati
Philippi difficilis quaestio de Trinitate, quia ipse difficilem rem quaerebat a
Salvatore. Quam difficultatem apostolus in tertium caelum raptus non sufficit
explicare, sed admirans ait:
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam
incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
(Rm 11,33)
Keywords: beatus Philippus,
admirare
Reference: Rm 11,33
Location: 040. c. 03.
OS040_E06 -
Beatus enim
Philippus non sic investigabat hanc difficultatem, sed cum humilitate et charitate
volens dulcius intelligere de clementi et pio Deo dicens: Domine, ostende
nobis Patrem, et sufficit nobis, ac sic dicat: O quam dulcis es, Domine
Iesu, o quam suavis es in verbo: conversatione et exemplo. Certe dulcissimus est
Pater tuus caelestis, qui te aeternaliter genuit, quem quaeso dulcissime Domine,
ostende nobis, et sufficit, in quo est omnis dulcedo, tota refectio et ineffabilis
charitatis degustatio.
Keywords: beatus Philippus
Reference:
Location: 040. c. 06.
OS040_E07 -
Secundo curiose investigare deitatem est periculosum, quia ex nimia
immensitate luminis quis posset incurrere caecitatem mentis, ut patet in Arrio
Alexandrino episcopo, qui credidit, quod sicut Deus est trinus in personis, ita
etiam in essentia. Similiter Sabellius erravit credendo, quod sicut Deus unus est
in essentia, ita et in personis. Sed aliquando se nominat Patrem, aliquando
Filium, aliquando Spiritum Sanctum. Ecce quam pericolose erraverunt tales
sapientes curiosi!
Keywords: curiose investigare
deitatem,
Arrius Alexandrinus
episcopus,
Sabellius
Reference:
Location: 040. c. 06.
OS040_E08 -
Unde legitur in apocryphis Esdrae, quod
est liber tertius, ubi habetur IV. c.,
quod cum Esdras miraretur, quare Deus populum Israel tradidit in manus gentium,
qui erant idolatrae pessimi et multis vitiis expositi. In populo vero Israel erant
multi iusti. Apparuit ei angelus Domini, et dixit: „Vade Esdra, et pondera ignis
pondus, aut mensura flatum venti, aut revoca diem, quae praeteriit.” Cui respondit
Esdras: „Quis natorum poterit facere haec?” Cui angelus: „Si interrogassem te,
quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio
abyssi, aut quantae sunt venae super firmamentum, aut qui sunt exitus Paradisi,
diceres mihi fortassis: „In abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque
in caelum unquam ascendi. Nunc autem interrogavi te de igne, vento et die, per
quae transiisti, et a quibus separari non potes. Et non mihi respondisti de eis.
Quomodo igitur poterit capere vas tuum altissimi viam?
Keywords: Esdras,
populus,
Israel,
vitium,
angelus,
ponderare,
mensura,
ignis,
ventus,
dies,
abyssum,
infernus,
caelum
Reference: unde legitur in
apocryphis Esdrae
Location: 040. c. 07.
OS041_E01 -
Et
Tullius:
Tota vita avari hominis est plena miseriae et doloris.
Nam sicut fons turbatur pede, ut non resplendeat imago, sic turbatio
avaritiae obfuscat claritatem rationis.
Keywords: avarus,
miseria,
dolor,
imago,
turbatio
Reference: Tullius [Cicero]
Location: 041. c. 05.
OS041_E02 -
Sicut
I. Reg. XIV.
de Saul dixit Ionathas: Pater meus turbavit terram, quia praecepit, quod
nemo gustaret cibum usque ad vesperas
(Cf I Sm 14,29), et sic erant attenuati, quod non poterant persequi inimicos. Similiter
II. Reg. XXIV.:
David turbavit populum propter indiscretum praeceptum numerandi
populum, propter quod Dominus misit pestilentiam in populum de
mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad
Bersabee septuaginta milia virorum.
(II Sm 24,15)
Keywords: Saul,
Ionathan,
terram turbare,
gustare cibum,
vesperas,
inimicos persequere,
David,
Dan,
Bersabee,
septuaginta milia
virorum
Reference: Cf I Sm 14,29;
II Sm 24,15
Location: 041. c. 06.
OS041_E03 -
Qualem turbationem fecit Achab in communitate,
III. Regum XVIII., cui dixit Helyas:
Non ego turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquisti
viam Domini.
(III Rg 18,18)
Keywords: Helyas,
Israel,
Achab,
domus patris,
derelinquere viam
Domini
Reference: II Sm 24,15
Location: 041. c. 06.
OS041_E04 -
In cuius figura habetur
Ios. VII., quod totus exercitus turbatus est propter furtum Achior, cui dictum
est:
Quia turbasti nos, conturbet te Dominus.
(Ios 7,25)
Keywords: exercitus,
Achior,
conturbare
Reference: Ios 7,25
Location: 041. c. 06.
OS041_E05 -
de secta Machometi,
quae etiam multum est dilatata, non est simile, quia contraria via processit, quia
ipsis sectam servantibus promisit voluptatem, delicias et paradisum, id est:
hortum deliciarum aquis praeterfluentibus irrigatum, in quo sedes habebunt
perpetuas, nec frigore aut aestu aliquo affligentur, omnibus ciborum vescentur
generibus, sericis vestimentis omnis coloris induentur, et virginibus
speciosissimis coniungentur. In deliciis omnibus accubabunt, quibus angeli
pincernarum more cum vasis aureis et argenteis ministrabunt, offerentes eis vinum,
lac et mel, dicentes: Comedite et bibite in laetitia! Contra quas fatuitates de
ipsa secta exsistens Avicenna
IX. Metaph. c. V. dicit II.: Lex nostra, quam dedit
Machometus, ostendit dispositionem felicitatis et miseriae, quae sunt secundum
corpus. Nullus enim secundum corpus tantum beatus esse poterit, sed secundum
animam potius, quod etiam philosophi gentiles intellexerunt, et quia etiam
Christianus, qui est in vera fide, pronus est ad voluptatem intantum, quod sciens
se damnandum propter eam, adhuc se non continet. Non igitur est mirum, si rudes
homines susceperunt hanc Machometi legem, ad quam natura prona est. Prohibuit
etiam Litteras addiscere et disputare, dicens, quod Deus ipsum misit non in
miraculis, sed virtute armorum, quod etiam latronibus et furibus commune est, et
hoc ideo [os 041. c. 09.] dicebat, ne falsitas suae legis deprehenderetur, quae
multas continet fatuitates risu dignas.
Keywords: secta Machometi,
voluptatem promisere,
Paradisum,
hortus deliciarum,
sedes perpetua,
vestimentum,
color,
deliciis accubare,
vinum,
mel,
lac,
Machomet,
dispositio,
felicitas,
miseria,
philosophus,
Christianus,
Litteras addiscere,
latro,
fur,
risu dignus
Reference: Thomas libro I.
Contra gentiles c.
VI.;
Avicenna IX.
Metaph. c. V. dicit
II.
Location: 041. c. 09-10.
OS041_E06 -
Dicit enim in Alchorano, quod cum dormiret in lecto
iuxta uxorem in Mecqua in Arabia, apparuit ei Gabriel angelus, et dixit ei: Surge
et veni post me!. Et cum venisset ad portam domus, vidit, quod Gabriel tenebat per
habenas quandam bestiam, cui nomen erat Alborach, quae erat grandior asino, et
habebat faciem hominis, et crines de perlis, et pectus de smaragdo, caudam de
rubino, oculos clariores sole, sellam de perlis et auro preciosam, et erat illa
bestia circumdata angelis, qui custodiebant eam. Et cum dixisset angelus
Machometh: "Ascende et equita!", bestia stare nolebat. Cui dixit angelus:
"Alborach, sta in pace, quia numquam talis homo equitavit super te, nec
equitabit." Tunc bestia interrogavit: "Quis est iste?" Et Gabriel respondit: "Hic
est Machometh, Dei nuncius, et propheta magnus." Ut haec audivit bestia, stetit,
et ille equitavit, et Gabriel tenuit sibi scandile.
Secunda fatuitas est, quod Alborach confestim ire coepit, et passus eius ita magni
erant, quod inter unum passum et alium erat tantum spatii, quantum homo possit
longius prospicere.
Secunda fatuitas est, quod Alborach confestim ire coepit, et passus eius ita magni
erant, quod inter unum passum et alium erat tantum spatii, quantum homo possit
longius prospicere.
Tertia fatuitas, quod associatus ab angelo pervenit ad templum in Hierusalem, et
invenit omnes prophetas stantes, quos Deus fecerat exire de sepulchris, ut
honorarent eum, qui salutaverunt gaudentes.
Quarta fatuitas, quod inde exeuntes angelus ostendit ei quandam scalam, quae
durabat a terra usque ad primum caelum. Tunc Gabriel dixit: "Ascende, Machometh!"
Et ascendit cum angelis simul, et invenit in via unum angelum ita magnum, quod
tenebat caput suum supra caelum, et pedes in abyssum, et erat factus ad modum
galli. Cui Deus ostendebat, quando erat orandum. Nam venit ad eum quaedam vox,
dicens: "Tu creatura, quae Deo es oboediens, lauda Deum!" Et ille dicebat alta
voce: "Benedicatur Deus, rex [os 041. c. 10.] sanctissimus!" Quo dicto galli, qui
sunt in terra, cantabant.
Quinta fatuitas, quod vidit quendam alium angelum, cuius medietas erat ignis, et
medietas nix, nec ignis destruebat nivem, nec econverso.
Sexta fatuitas, quod pervenit ad caelum Lunae, quod erat totum ferreum, et cum
pulsaret ad portam, venit quidam angelus ita magnus, quod habebat in longitudine
spatium itineris hominis per mille annos.
Et multas tales fatuitates dicit ibidem, quod vidit angelos, qui habebant facies
ad modum hominum, et corpora ad modum vaccarum, et alas ad modum aquilarum, et
erant in numero septuaginta milia capita, et quodlibet caput habebat septuaginta
milia cornua, et quodlibet cornu septuaginta milia nodorum, et inter unum nodum et
alium erat spatium itineris per quadraginta annos, et in quolibet praedictorum
capitum erant septuaginta facies, et quaelibet facies habebat septuaginta milia
ora, et quodlibet os septuaginta linguas, et quaelibet sciebat septuaginta
loquelas, et laudabant Deum septuaginta milibus horis in die. Haec nec audivit,
nec vidit, nec miraculis confirmavit, sed ipse miser ex se confinxit, quibus
mendaciis simplicem populum decepit. Sed vera fides catholica fuit in Veteri
Testamento praefigurata, et a prophetis praenunciata, ac maximis miraculis
confirmata.
Keywords: Mecqua,
Arabia,
dormire,
Gabriel,
habena,
bestia,
Alborach,
sella,
perla,
Machometh,
equitare,
Dei nuncius,
scandile,
fatuitas,
passus,
spatium,
templum,
Hierusalem,
sepulchro exire,
scala ad caelum,
abyssum,
gallus,
creatura,
medietas ignis,
medisetas nix,
Luna,
caelum ferreum,
mille anni,
vacca,
septuaginta milia
capita,
septuaginta milia
cornua,
nodus,
quadraginta anni,
septuaginta facies,
septuaginta milia ora,
septuaginta loquela,
fides Catholica
Vetus Testamentum,
miracula
Reference: Alchoran
Location: 041. c. 10-11.
OS041_E07 -
Sed et quotidianis miraculis adhuc fidem roborare non
cessas. Unde de multorum sanctorum aridis et inanimatis ossibus liquor emanat
indesinenter, sicut de ossibus sancti Nicolai apud Barum, de ossibus sancti
Andreae apud Almasiam, sancti Mathei apud Salernum. Unde tanta vis columnae in
Romana urbe, ut vexati a daemonio ibi liberentur, nisi quia olim tu, Christe ad
eam ligatus fueras? Unde tanta vis ligni crucis, ut si in ignem ponatur,
inflammetur, non tamen comburatur, et si ponatur in aqua, non natat, sed
submergitur? Nonne ex virtute tua?
Keywords: miraculum,
fidem roborare,
multi sancti,
liquor emanare,
ossanctus Nicolaus,
Barum,
Almasia,
sanctus Andreas,
sanctus Matheus,
Salernum,
Romana urbs,
daemonio vexare,
lignum crucis,
comburare,
submergere
Reference:
Location: 041. c. 12.
OS041_E08 -
Nam et in civitate Brundisii
adustum corpus sancti Theodori martyris tempore siccitatis cum devotione et
letaniis extrahitur, et propter merita illius pluvia ipso die descendet. Sed et
multorum sanctorum corpora suavissimis odoribus redolent. Audivi namque a
fidedignis, quod in castello sancti Petri prope Rodum, quod milites sancti
Iohannis Hierosolymitani tuentur, sunt canes ferocissimi, qui in die ligantur, in
nocte vero solvultur, et extra castellum liberi dimittuntur. Hi si Christianum
aliquem inveniunt, nullam molestiam ei inferunt. Si vero aliquem Thurcum vel
Saracenum inveniunt, latratibus et morsibus usque ad mortem insequuntur. Ex
odoratu Christianos ab infidelibus discernunt.
Keywords: civitas Brundisii,
sanctus Theodorus,
tempus siccitatis,
sanctorum corpora,
castellum Petri,
sanctus Iohannes,
canis ferocissimus,
molestia,
Thurcius,
Saracenus
Reference:
Location: 041. c. 13.
OS042_E01 -
sancta crux est inventa in domo saltus a Salomone, ut habetur in
historia scholastica. Sic quod regina Saba vidit in domo saltus quoddam lignum, de
quo dixit Salomoni, quod in eo quidam suspendendus erat, pro cuius morte regnum
Iudaeorum deleri debebat. Ideo Salomon hoc lignum sic inventum in profundum in
visceribus terrae abscondi fecit, ubi postea probatica piscina est facta.
Keywords: Sancta crux,
Salamon,
regina Saba,
regnum Iudaeorum,
viscera terrae,
piscina
Reference: Historia scholastica
Location: 042. c. 01.
OS042_E02 -
Secundo sancta crux inventa fuit a Salvatore in passione, quam pro instrumento
redemptionis humani generis trigintibus annis magnis laboribus et fatigiis ac
obprobriis quaesierat.
Keywords: Sancta crux,
passio,
triginti anni
Reference:
Location: 042. c. 01.
OS042_E03 -
Ideo tempore passionis hoc lignum a Salomone in terra absconditum in probatica piscina
supernatavit, quod Iudaei passionis Christi tempore acceperunt, et crucem ei
paraverunt, et ei flagellato et spinis coronato in humeros inposuerunt, et ad
locum passionis deportare secum fecerunt. Et tandem super illud eum crucifixerunt.
Keywords: passio,
Salamon,
piscina,
flagellatum,
spinis coronare
Reference:
Location: 042. c. 02.
OS042_E04 -
Quidam medicus obviavit cuidam militi valde tristi. Qui requirens causam
tristitiae, respondit: „Ego, inquit, sum miles talis regis, et habeo terram
valde corruptam, cuius omnes fontes sunt corrupti. Rex enim dedit mihi
filiam suam in uxorem tali pacto, ut eam mundam servarem, quia si sub mea
potestate maculam incurreret, amitterem hereditatem et vitam. Et ut primum
filia dicti regis terram meam est ingressa, leprosa est effecta, et nunc
ideo sum tristis et timidus.” Cui medicus: „Ne timeas, sed audi consilium
meum, ut sanes sponsam tuam.” Et duxit ipsum medicus in quoddam viridarium,
et ostendit ibi ei medidiciales herbas et fructus. Et intus spineta quandam
arborem magnam frondosam, de cuius radice procedebant septem fontes
irrigantes viridarium. Et ipsa arbore erant fructus XII, ac in quodam
pergameno tribus clavis arbori affixo erant XII regulae vitae. Et dixit
medicus: „In ipsis fontibus lavabis sponsam tuam, et tandem de herbis et
foliis ligni facias electuarium, quo vescatur, et de fructibus reficietur.”
Et regulas arbore affixas de conservatione vitae observabit. Et sic semper
sponsa tua manebit immaculata.
Keywords: medicus,
miles tristis,
terra corrupta,
uxor,
rex,
pacatum,
mundam servare,
leprosa uxor,
viridarium,
medidicalis herba,
septem fontes,
fructus XII,
XII regulae vitae
Reference: Leonardus de Utino
in suo
quadragesimali
Location: 042. c. 13.
OS044_E01 -
Actibus XII.:
in Petro, quem cum apprehendisset, misit in carcerem, et
erat vinctus catenis duabus
(Act 12,4; 12,6), quae duae catenae sunt delectatio peccati et difficultas homini, et
nisi per gratiam Dei cadant istae catenae, non exibit quis de carcere
peccati.
Keywords: Petrus,
carcer,
catena,
difficultas homini
Reference: Act 12,4; 12,6
Location: 044. c. 12.
OS044_E02 -
Talibus dulcedine peccati inebriatis misit Salvator hunc
divinum praedicatorem beatum Bernardinum opportuno tempore, ut exaltaret vocem
suam quasi tuba, et annunciaret populo scelera eorum. Quia tunc Italia
multiplicibus peccatis prostrata iacebat, inter religiosos disciplina tepuerat,
sed quadam insatiabili cupiditate possessiones augebant, non devotionem, non
pietatem, non charitatem; [os 044. c. 7.]
fuerant plerique sine obedientia, patientia, paupertate et castitate. In populo
autem erant odium pertinax, usura multiplex, festorum violatio, parentum
dehonestatio, luxuriae abominatio, crudelitas, superbia, gula, invidia etc.
Contra quae fortiter clamavit beatus Bernardinus, et de finibus eorum expulit.
Nam natus ex Tusciae provincia, nobili genere tertio anno mater eius ex hoc
saeculo migravit, quam pater secutus est morte. Et sic sexto aetatis anno puer
utroque orbatus parente remansit sub cura sororis matris suae nomine Diana,
quae quia devota erat, virgini gloriosae ipsum puerum ad virginis devotionem
verbis et exemplis excitabat. Qui tamquam non surdus auditor ecclesias
frequenter visitabat, missas et praedicatores audiebat, dumque domum
reverteretur advocatis pueris devoto corporis gestu et verborum gravitate
quantum illa patiebatur aetas fervens praedicabat. Haec vere fuerunt praesagia
futurorum. Unde idem dicebat: Ego adhuc magnus praedicator ero. Ideo quasi ad
hoc opus quodam divino munere a pueritia se disponebat. Nulla vana, falsa et
illicita loqui volebat, sed coaevos de his arguebat. Unde pueri insolentes
videntes dicebant: Recedamus, ecce Bernardinus venit, vel de aliis tractemus.
Studio autem applicatus proficiebat, et si pauperi elemosyna negaretur, dicebat
nutrici: Demus portionem meam pauperi ob amorem Christi. De quo nutrix plurimum
gaudebat videns in eo futurae sanctitatis signum. Rediens de scholis dicebat,
quod ipse in illa urbe quandam sponsam virginem haberet, cuius venustatem
nullus explicare vel pingere posset, de quo redarguebatur a nutrice sua. Sed
quia ardebat in corde tacere non poterat, quin saepius talia loqueretur. Unde
explorare coepit nutrix, de qua loqueretur, et invenit diluculo, quod coram
imaginem virginis super portam civitatis depicta genu flectebat, suspirabat,
lachrimabatur, [os 044. c. 8.] et magna
dulcedine iocundabatur.
Unde tunc a matre gratiae hausit gratiam, quam postmodum effudit anno Domini
MCCCC ob amorem Virginis in eius hospitali maxima pestilentia saeviente
infirmis se serviturum obtulit, quibus inaestimabili humilitate et benivolentia
quamdiu pestis duravit, ministravit. Tandem Christum in cruce sequi decrevit,
et ebrius spiritu seraphici Francisci fratrum ordinem intravit, ubi coepit
omnibus virtutibus florere, humiliter omnibus ministrabat. Elemosynam in
propriis humeris portabat, et in ecclesia quasi praesente Deo psallebat. Saepe
panem tantum et aqua contentus cilicio corpus ac vigiliis edomabat, et
vilissimum peccatorem se reputans gemitibus inenarrabilibus misericordiam a
Domino postulabat. Christi vero passionem tam amarissime deflebat, ut pro
dolore cor scindi videretur compassionis gladio confossus. Admirabatur filii
Dei peregrinationem, fugam, sitim et famem, persecutores flagella, illusiones
et crucis dolores, et virgine matre regem gloriae depositum de cruce iacentem
spinis coronatum deflebat. Imposito tandem sibi praedicationis officio coepit
clamare contra vitia et tam gratiose loqui, ut beatum se reputabat, qui eius
sermones audire poterat. Diversis vitiis involutos ad poenitentiam revocabat.
Multi denique divites et nobiles relictis pompis saeculi religionem intrabant.
Unde iste angelicus vir mundum renovavit etc.
Keywords: [legenda beati
Bernardini]
Bernardinus,
tuba,
Italia,
peccatum,
devotio,
pietas,
odium,
usura,
violatio,
dehonestatio,
Tusciae provincia,
puer orbatus,
surdus,
praedicare,
pueritia,
elemosyna,
nutrix,
schola,
imago Virginis,
anno Domini
MCCCC,
pestilentia,
humilitas,
benivolentia,
Francisci ordo,
psallere,
compassio,
cilicium,
vigiliae,
spinis coronatio,
sitis,
fames,
flagella
Reference:
Location: 044. c. 07-09.
OS044_E03 -
Cum semel Mediolani praedicaret, subito factus in extasi, et
populo sic expectante diu mansit, rediens ad se dixit: Scio, quod mea
dilectissima nutrix hodie migravit ad Dominum. Unde cives Mediolanenses Senas
miserunt, et ita invenerunt. Post obitum vero ipsius centum et unum miracula
probata miserunt papae, ut eum canonizaret. Qui est canonizatus nostris
temporibus anno videlicet Domini MCCCCL. Frater etiam Iohannes de Capystrano
publice praedicavit, quod beati Bernardini meritis Deus LIII mortuos
suscitaverit, ex quibus cum XII ipse locutus fuit etc
Keywords: Bernardinus,
Mediolanum,
praedicare,
nutrix,
Senis,
migrare ad Dominum,
Iohannes de
Capystrano,
canonizatus,
anno domini
MCCCCL,
mortuos suscitare
Reference:
Location: 044. c. 15.
OS045_E01 -
Secundum vero perfectionem, ut dictum est, nullae virtutes
sunt nobis a natura, quia quod in nobis est a natura, commune est omnibus
hominibus. Nec per peccatum amittitur, sed virtus non est omnibus hominibus,
quia amittitur per peccatum mortale. Hance profecto virtutis inclinationem
habuit beatus Anthonius. Nam natus in Hispania civitate Ulxbona, nomen eius
Fernandus imponunt parentes. Quem in ecclesia Gloriosae Virginis educandum
tradunt et litteris imbuendum. Qui annos pueriles simpliciter transactus domi.
Spretis tandem mundi et carnis illecebris ad quoddam coenobium sancti Augustini
ordinis dictae civitati vicinum se contulit habitum religionis sumens. Ubi dum
animi pacem importuna amicorum frequentia perturbaret, post duos annos ad aliud
Sanctae Crucis eiusdem ordinis monasterium se licentia obtenta contulit, ubi in
omni religionis perfectione profecit.
Interea apud Marochiam sanguis innocentum quinque fratrum minorum funditur ab
infidelibus, quorum reliquias venerandas dominus Petrus infans a Marochia
deferens sui liberationem per ipsorum merita et ordinem passionis eorum
divulgavit. Audiens haec beatus Anthonius elephantis more ex aspectu sanguinis
ad proelium animatus: ita fidei fervore succensus, ut Christi iniuriam et
martyrum mira in se conpassione retorquebat, ad eandemque matryrum palmam
prorsus anhelabat. Habitum igitur fratrum minorum assumere deliberat, ut
optatum fidei agonem efficacius perficiat. Fratres autem prope Colymbriam
commorantes ad ipsum monasterium pro elemosyna petenda divertunt, quod Domini
servus ad partem ducens animi sui propositum eis revelavit. Diemque aptum ad
hoc instituunt et sic fratres dicti, qui peritiam litterarum non habebant,
litterarum scientiam moribus gerebant, laeti revertuntur. [os 045. c. 06.] Unde statuto die iuxta
promissum fratres beato Anthonio in suo monasterio habitum sui ordinis
imponunt. Qui mox cum fratribus inde recessit. Quidam autem abeunti e
concanonicis in amaritudine cordis dixit: Vade - inquit -
vade, quia forsitan sanctus eris. Cui pie sic respondit: Cum me sanctum
audieris, Deum ubique collaudabis. Venit ergo ad simplicium coetum
in locum, qui sanctus Anthonius dicebatur, iuxta quod se deinceps Anthonium
appellari rogavit. Ut pia cautela requirentium sub ignoto nomine declinaret
importunitatem.
Keywords: [legenda beati
Anthonii]
beatus Anthonius,
Hispania,
Ulxbona civitas,
Fernandus,
educare,
anni puerili,
Augustini ordo,
monasterium,
Marochia,
quinque fratres
minores,
Petrus,
elephantis more,
proelium,
compassio,
palma,
anhelare,
Colymbria,
elemosyna,
peritia litterarum,
scientia,
cautela
Reference:
Location: 045. c. 07-08.
OS045_E02 -
Has nimirum virtutes beatus Anthonius acquisitas perfecte habuit. Nam habuit
scientiam, intellectum Scripturarum, prudentiam, iustitiam, etc. Sic enim
dicitur de eo, quod cum ferventi desiderio martyrii conaretur ire ad terram
Saracenorum, mori pro Christo, sed Deus aliud fidei Christianae utilius
decreverat de eo, imo aegritudine correptus ad partes infidelium remeare
necesse compulsus Siciliam in capitulum generale est reversus, et inde ad
heremum montis Pauli transmissus, ubi cellam in cripta semotam a fratribus
orationi congruam reperit. Ibi nocturnis vigiliis solus in oratione perstitit.
Ibi se totum dispositioni divinae commendans, ibi etiam tanta panis et aquae
abstinentia corpus maceravit, quod aliquando rediturus ad fratres prae
debilitate vix se reportare posset, sicque inter simplices simplicem vitam
duxit.
Postmodum fratres pro ordinibus suscipiendis missi ad civitatem Forlinii, inter
quos affuit et Anthonius et quidam fratres de praedicatoribus. Cumque
collationis hora minister praedicatores sollicitaret, ut exhortationis verbum
proponerent, qui ad hoc se imparatos dixerunt. Tandem minister ad Anthonium
instigante Spiritu conversis, de cuius scientia nil sibi constabat. Rogat eum,
ut verbum Dei proponat, qui se minus idoneum ad hoc respondit, qui exercitatior
habebatur in abluendis coquinae necessariis utensilibus, quam exponendis
divinis eloquiis. Sed tandem devictus tanta [os 045.
c. 08.] verborum luculentia tantaque mysticarum scientiarum
profunditate audientium suspendit animos, ut vix se umquam talia audisse
faterentur. Deinde praedicationis officio sibi imposito qui calicem Domini diu
sitierat tanta auctoritate feriebat veritatis iaculis magnos et parvos, ut
rubore confusi longe se abesse volebant. Circumibat igitur civitates et rura
mirabantur in eo ingenii subtilitatem et linguae diserritudinem. Unde etiam
ipse Romanus pontifex [Sc. Gregorius pp IX.] eum
archam testamenti vocabat. Confutabat omnium haereticorum perversum dogma. Nam
apud Ariminum plures haereticos ad fidei veritatem reduxit facto miraculo circa
Eucharistiae sacramentum: heresiarchia [sic!]
nomine Bonovillus asinicinus inter alias non consecratas hostias adoravit.
Keywords: [legenda beati
Anthonii]
martyrii corona,
terra Saracenorum,
aegritudo,
Sicilia,
mons Pauli,
cripta,
abstinentia,
corpus macerare,
simplex vita,
civitas Forlinii,
sollicitare,
minister,
idoneus,
divina eloquia,
praedicatio,
calix Domini,
rubore confusus,
archa testamenti,
dogma,
Eucharistia,
Bonovillus
Reference:
Location: 045. c. 09-10.
OS045_E03 -
Nam cum in capitulo
quodam congregatis beatus Anthonius de titulo crucis dulcis Iesu quia passionem
dulciter praedicaret, ecce beatissimus Franciscus [os
045. c. 09.] tunc corporaliter vivens, sed in remotis existens
filiis suis ina ere de miraculose praesentavit quasi viri Dei approbando
sermonem tamquam brachiis in patibulo crucis extensis apparuit et signo crucis
eos benedixit.
Keywords: capitulum,
Anthonius,
passio,
praedicare,
Franciscus,
signus crucis,
apparere
Reference:
Location: 045. c. 10-11.
OS045_E04 -
Hinc est, quod beatus Antonius per virtutes declinavit a peccato,
triumphavit de inimico, ideo copiose praemiari meruit in coelo. Cuius haec sunt
inter alia signa evidentia: Appropinquante enim die mortis suae coepit aegrotare.
Accepta absolutione coepit devotius [os 045. c.
14.] cantare hymnum beatae Virginis „O gloriosa domina”. Deinde
oculis sursum erectis in directum aliquamdiu prospexit. Et cum interrogatus
fuisset, quid cerneret, respondit: Video Dominum meum. Et afferentibus iterum
sacrum oleum dixit: Habeo hanc unctionem intra me, verum tamen beneplacet, ut
inungar. Et post dimidiam quasi horam inter manus fratrum obdormivit in Domino
anno Domini MCCXXXI. Coeperuntque protinus miracula multiplicari et populi
circumquaque concurrere et eius beneficia exhibita narrare. Unde quidam miles a
primeva aetate hereticus ad mensam secundus audivit de miraculis sancti viri
narrantes, qui mox piccarium vitreum manu tenens in terram ab alto proiecit
dicens: Si vitrum hoc Anthonius conservaverit integrum, tunc utiquam credo
sanctum. Quo licet ad petram colliso, tamen mirabiliter conservato mox erroribus
abdicatis fide perfecta credidit Christo. Ex quo patet, quod beatus Anthonius fuit
vas auri solidum anima et corpore ornatum omni virtutum venustate, cuius meritis
vitreum vas a fractione fuit conservatum.
Keywords: Anthonius,
peccatum,
evidentia,
cantare,
hymnus,
oleum,
unctio,
anno Domini
MCCXXXI,
beneficia narrare
miles,
piccarium,
orare,
vitrum,
petra,
conservare,
vas auri,
fractiio
Reference:
Location: 045. c. 15-16.
OS048_E01 -
Non sic certe beatus Ladislaus iustitiam administrabat, sed pure propter
Deum, de quo sic
legitur:
In examinandis iudiciis non tam iudicare, quam iudicari, sibique magis
terribile iudicium imminere credebat, quam his, qui ab eo iudicabantur. Unde
vigorem iusticie lenitate temperans misericordie talem se erga subditos
exhibebat, ut potius ab eis amaretur, quam timeretur.
[SRH II, 518, 25-519, 1.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E02 -
Tertio dicta verba conveniunt beato Ladislao propter similis operis executionem,
quia sicut rex Iosaphat domos aedificaverat in Iuda ad instar turrium, sic beatus
Ladislaus monasteria episcopalia duo construxit, scilicet Waradiense et Albense,
quae regia largitate dotavit. Ideo merito de ipso dicitur: Crevit rex
Iosaphat etc.
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E03 -
Unde sic legitur de eo: Illustratus enim Spiritus Sancti
gratia, arridentis sibi atque blandientis mundi gloriam caducam reputans et
transitoriam, esurivit et sitivit iustitiam, ut ad aeternam perveniret patriam.
Quamvis enim mundus sibi florens alluderet, in eius corde tamen aruerat, cuius
concupiscentiis [os 048. c. 04.] crucifixus fuerat. In hoc itaque mortali corpore
vivens non ipse, sed in ipso Christus.” [SRH II, 516,
21-517, 3.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E04 -
Ideo de beato Ladislao sic legitur, quod ieiuniis et
orationibus iugiter insistebat, peccata populi plangebat, et in ara cordis
semetipsum Deo hostiam vivam offerebat. Quod si nocturnis vigiliis et
prolixioribus orationibus [os 048. c. 05.] ipsum fatigari contigisset, non
delicatum thorum repetebat, sed in exedris ecclesiarum paululum pausabat. [SRH II, 519, 14-19.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E05 -
Legitur enim de eo, quod in
naturalibus bonis divinae miserationis gratia speciali eum praerogative
praeeminentia supra communem hominum valorem praetulerat. Erat enim manu fortis,
visu desiderabilis, et secundum phisonomiam leonis magnas habens extremitates,
statura procerus, ceterisque hominibus ab humeris supra praeeminens, ita, quod
exuberantem in eo donorum plenitudinem ipsa quoque corporis species imperio digna
declararet. [SRH II, 517, 14-21.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E06 -
Sic enim
legitur
de eo, quod
latrunculi Bisennorum confinia Hungarorum irruperunt, et illic viros et
mulieres captivos abduxerunt, quos ipse cum exercitu suo persequens venit in
solitudinem magnam, nec habebant, quod manducarent, et dum fame
periclitaretur exercitus, evulsus est ipse ab eis seorsum, et in oratione
prostratus implorabat misericordiam Dei, ut qui quondam filios Israel manna
de caelo pluens paverat, christianum populum fame perire non sineret. Cumque
ab oratione surgens reverteretur, ecce grex cervorum et bubalorum obviavit
ei, et cum ipso simul in medium exercitum deposita feritate convenit, tulit
ergo unusquisque ex animalibus quantum sibi sufficiebat, laudantes et
glorificantes Deum in sancto suo, per quem misericordiam talem consecuti
fuerant.
[SRH II, 520, 5-17.]
Cum itaque pius rex Ladislaus armatus esset humilitate, potens pietate,
praecipuus tamen erat largitate, omnes enim ecclesiae et monasteria regalia sive
ab ipso, sive a quocumque fundata elemosynis eius sunt locupletata. Unde merito
usque in hodiernum diem elemosynas eius enarrabit omnis ecclesia Hungarorum.[SRH II, 519, 7-12.] Erat enim magnus et
munificus secundum nomen suum gloriosum: Ladislaus quasi laus divinitus data
populis dicitur. [SRH II, 516, 9-10.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E07 -
Unde sic de eo legitur: Quadam enim nocte Waradiense
monasterium ingressus est, ut oraret, factum est autem, dum prolixius oraret,
quidam cubicularius eius, qui foris eum expectabat solus, prae nimia mora taedio
affectus surrexit et introspexit, viditque dominum suum quasi glorificato corpore
sursum in aere elevatum. O vere charitate plenum virum, quem adhuc in carne
constitutum carnea moles non praemebat, sed charitas de terrenis ad consortium
supernum sublevabat, et Deo iungebat. [SRH II, 519,
19-520, 4.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E08 -
Unde sic legitur de eo, quod se Hierosolymam iturum voverat,
ut ubi sanguis Domini nostri Jesu Christi pro redemptione nostra fusus est, ipse
ibi sanguine suo contra inimicos crucis Christi dimicaret. Duces autem Francorum,
Lothoringorum et Alemanorum, qui cum exercitu Domini illuc profecturi erant, omnes
pariter pium regem Ladislaum digne dignum sibi ducem ac praeceptorem praeficere
concorditer disposuerant. Prius autem, quam de Francia, Alemania ceterisque
occidentalibus regionibus exercitus Domini in Hungariam conveniret, pius rex
urgente necessitate contra Bohemos in expeditionem profectus est, ibique repentina
aegritudine correptus, convocatisque regni principibus indicavit sui corporis
dissolutionem imminere. Quo audito [os 048. c. 12.] clamor multitudinis
plangentium et gementium morte piissimi regis Ladislai usque in caelum extollitur.
Sed pius rex accepta eucharistia corporis Domini nostri Iesu Christi, in quem
fideliter credidit, quem tota mente dilexit, feliciter migravit ad Dominum.
Planxit autem eum universa multitudo Hungarorum, clerus et populus simul in unum
dives et pauper, iuvenes et virgines trium annorum spatio, in vestibus squalidi,
choreas non duxerunt, et omne genus musicorum ultra tempus luctus siluit.” [SRH II, 521, 12-522, 20.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E09 -
Unde: Cum fideles sui corpus ipsius Waradinum efferrent, prae labore et merore
dormierunt, cumque sopore gravati plus iusto demorarentur, currus, in quo positum
fuerat corpus beati regis, sine subvectione alicuius animalis recto itinere
Waradinum ducitur. Evigilantes autem et currum non invenientes contristati
coeperunt per loca discurrere, inveneruntque currum versus Waradinum ultro
currentem, et sanctum corpus in eo positum, videntes itaque miraculum, quod corpus
beati confessoris ad locum, quem ipse praeelegerat, divinitus deferretur, Deo
gratias agentes laudaverunt Deum. [SRH II, 522,
21-523, 21.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E10 -
Cum enim
multitudo magna officium humanitatis exhibendo sepulturae eius astaret, quidam de
circumstantibus dicebat corpus foetere, reliquis omnibus suavissimam odoris
fragrantiam sentientibus, retortum est ilico mentum illius ad dorsum eius, et
reflecti non poterat. Qui se ipsum divina ultione debilitatum videns,
miserabiliter clamabat: »Peccavi in sanctum Dei«, et procidens ad sepulchrum beati
Ladislai misericordiam eius imploravit. Avulsa est itaque cutis cum carne menti
sui, quae dorso eius inhaeserat, et ipse quidem sanitatem recuperavit, sed
cicatrix rupte cutis in mento eius occalluit, [SRH
II, 523, 24-524, 3.] id est occulto apparuit.
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E11 -
Claudi, paralytici variisque languoribus attriti ad eius [os 048. c. 14.]
sepulchrum sunt sanati. In ipsa etiam hora canonizationis quidam puer, cui loco
manuum et pedum tumida carnis massa ossibus penitus carens fluitabat, meritis
eiusdem sancti ossibus increscentibus perfectam manuum et pedum sanitatem
recepit. [SRH II, 525, 28-526, 14.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E12 -
Quidam enim miles
necessitate urgente argenteam scutellam suam, quam patri suo pius rex donaverat,
cuidam comiti venalem exposuit, quam ille comes cupiditate illectus a se furtim
sublatam esse confinxit. Per sententiam itaque iudiciariam dictum est, quod ipsa
scutella poneretur super sepulchrum beati Ladislai, ut comprobaret Dominus, quis
eorum iuste scutellam deberet habere. Comes igitur de se nimium praesumens,
scutellam accepturus sepulchro appropinquavit, statimque cecidit quasi mortuus et
vehementer attonitus nec scutellam accipere, nec de terra poterat surgere. Pauper
vero miles ad sepulchrum humiliter accedens, Deo gratias agens, quod suum erat,
accepit. [SRH II, 524, 30-525, 8.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS048_E13 -
Eadem enim
canonizationis die, hora quasi sexta stella praeclara stetit supra in directo
monasterii, ubi sanctum ipsius corpus positum fuerat. Sic autem maxima
multitudo congregatorum per spacium duarum horarum clare videntes gavisi sunt
gaudio magno valde.
[SRH II, 526, 14-20.]
Keywords:
Reference:
Location: 048. c. .
OS049_E01 -
Nam de eo scribitur sic: Illustratus enim Spiritus Sancti gratia,
arridentis sibi atque blandientis mundi gloriam caducam reputans et transitoriam,
esurivit et sitivit iustitiam, ut ad aeternam perveniret patriam. Quamvis enim
mundus sibi alluderet, in eius corde tamen aruerat, cuius ipse concupiscentiis
crucifixus fuerat. In hoc itaque mortali corpore vivens iam non ipse, sed in ipso
Christus, [SRH II, 516, 21-517, 3.]
Keywords:
Reference:
Location: 049. c. .
OS049_E02 -
Erat enim copiosus in misericordia, longanimis in patientia, pietate rex
serenus, gratiarum donis plenus, cultor iustitiae, patronus pudicitiae, sublevator
oppressorum, pius pater pupillorum. [SRH II, 517,
9-13.]
Keywords:
Reference:
Location: 049. c. .
OS049_E03 -
Quod autem regnum Hungarie legitime concernebat beatum regem Ladislaum potius,
quam Solomonem regem, patet per Hungarorum Cronicam,
ubi habetur, quod in secundo ingressu Hungarorum in Pannoniam primus princeps fuit
Arpad, secundus Zolthan, tertius Thoxon, qui genuit tres filios, scilicet Geysam,
Michaelem et Calvum Ladislaum. Geysa genuit sanctum regem Stephanum, Michael
Wazul, et obiit per effossionem oculorum per reginam [os
049. c. 04.] Geslam, consortem regis sancti Stephani. Ladislaus
vero genuit tres filios, scilicet Andream, Belam et Leventhe, qui propter metum
dictae reginae profugerunt in Poloniam, ubi Bela in singulari certamine pro rege
Poloniae devicit quendam Alemanum statura magnum, ideo rex Polonie filiam suam
tradidit ipsi Bele in coniugium, de qua genuit in Polonia duos filios, scilicet
Geysam et Ladislaum, et in Hungaria unum, scilicet Lumpertum. Cumque Hungari
gravarentur per regem Petrum Alemanum, coacti introduxerunt heredes legitimos
regni, scilicet Andream, Belam et Leventhe, tali inter se dispositione praehabita,
ut unus quousque viveret, regnaret, post cuius mortem etiam si successorem
haberet, alius regnare deberet, deinde tertius. Et sic inter trium fratrum
generationes circumiret regimen. Primo igitur Andreas Albus, quia maior erat natu,
regnavit, qui genuit Salomonem, quem contra iuramentum suum et initum foedus adhuc
in cunis coronavit, Bela metu mortis consentiente Leventhe vero in infidelitate
obiit, et sic regnum legitime ad Geysam et sanctum regem Ladislaum erat devolutum.
Verumtamen annis multis fidelissime servierunt Salomoni. Sed ipse volens eos
iniuste occidere, fugierunt in Poloniam, et inde copioso exercitu congregato
expulerunt Salomonem, et sub eo Geysa, frater beati Ladislai, tribus annis
regnavit, ipse autem XIX annis. Tandem Colomanus, filius Geyse XVIII annis.
Keywords:
Reference:
Location: 049. c. .
OS049_E04 -
Deus vero sic testatus est sanctitatem sancti regis, qui Hierosolymam se
iturum voverat, ut ubi sanguis Domini nostri Iesu Christi pro redemptione nostra
fusus est, ipse ibi contra inimicos crucis sanguine dimicaret. Duces autem
Francorum, Lothoringorum et Alemanorum pariter pium regem Ladislaum ducem
exercitus praefecerant, prius autem, quam de Francia et Alemania ac ceteris
regionibus exercitus Domini in Hungariam convenirent, pius rex urgente necessitate
contra Bohemos in expeditionem profectus est, ibique repentina aegritudine
correptus convocatis regni principibus indicavit sui corporis dissolutionem
imminere. Quo audito clamor multitudinis plangentium, lamentantium et gementium
mortem piissimi regis usque in caelum extollitur. Sed pius [os 049. c. 6.] rex accepta eucharistia
feliciter migravit ad Dominum. Planxit autem eum universa multitudo Hungarorum,
clerus et populus, dives et pauper trium annorum spatio in vestibus squalidi
choreas non duxerunt, et omne genus musicorum et delinitiva dulcissona ultra
tempus luctus siluerunt. Cum autem sui fideles corpus ipsius Waradinum efferrent,
prae labore et merore fatigati dormierunt, cumque plus iusto demorarentur, currus,
in quo positum fuerat corpus eius, sine subvectione alicuius animalis recto
itinere Waradinum ducitur. Vigilantes autem et currum non invenientes contristati
coeperunt per loca discurrere inveneruntque currum versus Waradinum ultro
currentem et corpus in eo positum. Videntes itaque miraculum, quod corpus beati
confessoris ad locum, quem ipse praeelegerat divinitus deferretur, Deo gratias
agentes laudevarunt Deum. [SRH II, 521, 12-523,
21.]
Keywords:
Reference:
Location: 049. c. .
OS049_E05 -
Legitur enim, quod cum multitudo magna officium humanitatis
exhibendo sepulture eius astarent, quidam miles de circumstantibus dicebat fetere
corpus, reliquis omnibus suavissimam corporis fragrantiam sentientibus, retortum
est ilico mentum illius ad dorsum eius, et reflecti [os
049. c. 08.] non poterat. Qui seipsum divina ultione debilitatum
videns miserabiliter clamabat: 'Peccavi in sanctum Dei', et procidens ad sepulcrum
beati Ladislai, misericordiam eius imploravit. Avulsa est itaque cutis cum carne
menti sui, quae dorso eius inheserat, et ipse sanitatem recuperavit, sed cicatrix
rupte cutis in mento eius occalluit.” [SRH II, 523,
24-524, 3.]
Keywords:
Reference:
Location: 049. c. .
OS049_E06 -
in sua
Legenda, ubi habetur: In examinandis iudiciis
non tam iudicare, quam iudicari credebat sibique terribile iudicium imminere, quam
his, qui ab eo iudicabantur. Unde rigorem iustitiae lenitate temperans
misericordiae talem se erga subditos exhibebat, ut potius ab eis amaretur, quam
timeretur. Regni quippe gubernaculum non solum honori sibi erat, sed et oneri. Non
enim quae sua sunt, sed quae Jesu Christi sunt, quaerebat, propter quod mutato
nomine ab omni gente sua pius rex vocabatur.[SRH II,
518, 25-519, 6.]
Ieiuniis et orationibus iugiter insistebat, peccata populi plangebat, et in
ara cordis semetipsum Deo hostiam vivam offerebat. Quodsi nocturnis vigiliis et
orationibus prolixioribus ipsum fatigari contigisset, non delicatum thorum
repetebat, sed in exedris ecclesiae
[os 049. c. 10.] pausabat paululum, unde
accedens quidam cubicularius fide mediante fassus est, quod »quadam nocte
Waradiense monasterium ingressus, ut oraret, et dum diu in oratione permansisset
taedio affectus surrexi et introspexi in ecclesiam, vidi dominum regem glorificato
corpore sursum in aere mirabiliter elevatum.« O vere beatum virum, quem carnea
moles non praemebat, sed fervor devotionis adhuc viventem ad suum Creatorem
erigebat anima et corpore. [SRH II, 519, 14-520,
2.]
Keywords:
Reference:
Location: 049. c. .
OS049_E07 -
Unde fatebantur tam nobiles, quam ignobiles dicentes: In
naturalibus bonis divine miserationis gratia speciali praeeminentia supra communem
valorem hominum praetulerat. Erat enim manu fortis, visu desiderabilis, et
secundum phisionomiam leonis magnas habens extremitates, statura procerus,
ceterisque hominibus ab humero supra praeeminens, ita, quod exuberantem in eo
gratiae plenitudinem ipsa quoque corporis species imperio digna declararet, [SRH II, 517, 14-21.] sed se ex humilitate
cum tantis donis exhibuerat, ut ab omnibus amaretur potius quam timeretur.[SRH II, 518, 28-519, 1]
Keywords:
Reference:
Location: 049. c. .
OS049_E08 -
Sicut contigit aliquando in monasterio Waradiensi in
noctis silentio, ut quaedam mulieres flentes altis vocibus maledicerent regem
Ladislaum pro eo, quod uni vir, alteri vero filius in bello occisi fuerant, quas
pius rex quaesivit, in quo vico et domo manerent, et sequenti die eas decenter
donavit ad se vocatas, quibus et annonam dari instituit.
Keywords:
Reference:
Location: 049. c. .
OS049_E09 -
Unde Dominus Deus volens testis esse de sanctitate sui praedilecti
confessoris, in ipsa hora canonizationis quidam puer, cui loco manuum et pedum
tumida carnis massa ossibus penitus carnes fluitabat, meritis eiusdem sancti regis
ossibus increscentibus perfectam manuum et pedum sanitatem recepit.[SRH II, 526, 7-14.] Plures etiam caeci
illuminati, muti quoque loquelae beneficium receperunt, claudi, paralytici
variisque languoribus diuturno tempore attriti ad sepulchrum eius sanati
sunt.[Cf SRH II, 525, 17-526, 3.]
Eadem etiam hora diei quasi sexta rutilans stella stetit supra in directo
monasterii, ubi sanctum corpus positum fuerat, quam maxima multitudo contra
monasterium congregata per spatium duarum horarum videntes gavisi sunt gaudio
magno valde,[SRH II, 526, 14-20.] sed
et domini legati admirantes et dicentes: O quam magni meriti est apud Deum
gloriosus iste rex Ladislaus, cui Deus tanta coram omnium oculis ostendit
testimonia. Insuper leprosus quidam ad solemnitatem eius veniens mundatus
est.[SRH II, 526, 20-21.]
Keywords:
Reference:
Location: 049. c. .
OS050_E01 -
Certe non talis fuit beatus rex Ladislaus, filius Belae, cuius mater erat
filia regis Poloniae, de quo sic dicitur: Pura mentis intentione Christo servire
studuit, illustratus enim Spiritus Sancti gratia arridentis sibi atque blandientis
mundi gloriam caducam reputans et transitoriam, esurivit et sitivit iustitiam, ut
ad aeternam perveniat patriam. Quamvis enim sibi mundus florens alluderet, in eius
tamen corde aruerat, cuius concupiscentiis ipse crucifixus fuerat. In hoc itaque
mortali corpore vivens iam non ipse, sed in ipso Christus.
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E02 -
Modo vero homines sunt sic vitiosi et infirmi, quod unam corporis partem,
scilicet oculum, linguam vel aures nesciunt bene regere, et volunt aliis dominari,
et ex hoc servi efficiuntur demonum, prout scripserunt Bragmanni
Alexandro dicentes: Tu omnium hominum acquirendo dominium
servum te facis omnium demoniorum, in eorum servitutem redigens universitatem
membrorum tuorum.
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E03 -
Sic piissimus Deus constituit hunc beatum Ladislaum regem, qui tam iure
hereditario, quam divina ordinatione regnare debuit. Nam in secundo ingressu
Hungarorum in Pannoniam primus princeps fuit Arpad, secundus Zolthan, tertius
Taxon, qui genuit Geysam, patrem sancti regis Stephani regis primi, et Michaelem,
qui genuit Wasal [!], qui per reginam Kesla, uxorem
sancti regis Stephani, per effossionem oculorum fuit interfectus, et Calvum
Ladislaum, qui genuit Andream, Belam et Leventhe. Bela enim genuit tres filios,
duos in Polonia, scilicet Geysam et hunc beatum Ladislaum, et Lampertum in
Hungaria. Andreas vero genuit Solomonem, qui dum coronatus regnaret, corruptus per
pravorum consilium machinabatur contra Geysam, quem Dominus, sicut Saulem, deiecit
de regno, et beatum Ladislaum, ut alterum David praefecit populo, ideo optime
dicitur de eo: Dominus constituit eum dominum domus suae, et principem
omnis possessionis.
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E04 -
Erat enim regali prosapia
sublimatus dignitate regia, insuper in naturalibus bonis divina gratia speciali
praeeminentia supra communem hominum valorem praetulerat. Erat enim manu fortis,
visu desiderabilis et secundum phisonomiam leonis magnas habens extremitates, id
est humeros, brachia, manus etc. Statura procerus ceteris hominibus ab humero
supra praeeminens, ita quod plenitudinem donorum ipsa quoque corporis species
imperio digna declararet.[SRH II, 517,
14-21.]
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E05 -
Ideo beatus Ladislaus
ieiuniis et orationibus iugiter insistebat, peccata populi plangebat, et in ara
cordis semetipsum hostiam vivam Deo offerebat, quod si nocturnis vigiliis et
prolixioribus orationibus ipsum fatigari contigisset, non delectatum thorum
repetebat, sed in exedris ecclesiarum paululum pausabat. [SRH II, 519, 14-19.]
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E06 -
Sic enim dicitur de eo: Cum
itaque pius rex Ladislaus armatus esset pietate, praecipuus tamen erat humilitate,
a quibus solum magna Dei potentia honoratur, omnes enim ecclesie et monasteria
regalia sive ab ipso, sive a quocumque alio fundata elemosynis eius sunt
locupletata. Unde merito usque in hodiernum diem elemosynas eius enarrat omnis
ecclesia Hungarorum, duos quoque episcopatus ordinavit et regia largitate
locupletavit, Waradiensem et Albenesem Gyele [!] in
Transilvania.
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E07 -
Quadam enim nocte Waradiense monasterium ingressus est, ut
oraret. Factum est autem, dum prolixius oraret, quidam cubicularius eius, qui
foris eum solus expectabat prae nimia mora tedio affectus surrexit et introspexit
viditque dominum suum glorificato corpore sursum in aera mirabiliter elevatum. O
vere beatum virum, quem adhuc in carne constitutum carnea moles non praemebat, sed
meritorum sanctitas et divina suavitas sublevando ad se trahebat. [SRH II, 519, 19-520, 4.]
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E08 -
Hoc intelligens beatus Ladislaus Hierosolymam se iturum voverat, ut ubi
sanguis Domini nostri Iesu Christi pro redemptione nostra fusus est, ipse ibi
sanguine suo contra inimicos crucis Christi dimicaret. Duces autem Francorum,
Lothoringorum et Alemanorum, qui cum exercitu Domini illuc profecturi erant, omnes
pariter pium regem Ladislaum digne dignum sibi ducem praefecerant, sed antequam de
Francia et Alemania ceterisque occidentalibus regionibus in Hungariam convenirent,
pius rex Ladislaus [SRH II, 521, 12- 522,
1.] ivit in celestem Hierusalem, ubi vivum Christum et eius
sepulchrum animatum templum, beatam videlicet Mariam felicius invenit, nolens enim
Dominus Deus Hungaros tam praetiosa margarita privare, sed eis tamquam singulare
refugium dereliquit.
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E09 -
Nam dum „latrunculi Bissenorum confinia
Hungarorum irrupissent, et viros ac mulieres captivos abducerent, rex pius
Ladislaus eos cum exercitu persequens venit in magnam solitudinem, ubi nec
habebant quid manducarent, et dum fame periclitaretur exercitus, evulsus est ipse
ab eis seorsum, et in oratione prostratus implorabat misericordiam Dei, ut qui
quondam filios Israel de celo manna paverat, Christianum populum fame perire non
sineret. Cumque ab oratione surgens reverteretur, ecce grex cervorum et bubalorum
obviavit ei, et cum ipso simul deposita feritate venit, tulit ergo unusquisque ex
animalibus quantum sibi sufficiebat, laudantes et glorificantes Deum in sancto
rege per quem misericordiam consecuti fuerant.” [SRH
II, 520, 5-17.]
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E10 -
De his
Eccles. IV.:
Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui nescit
praevidere in posterum, quod de carcere catenisque interdum quis egreditur
ad regnum.
(Ecl 4,13-14)
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS050_E11 -
Et quia beatus rex Ladislaus sic diligebat iustitiam, quod quando actor et
in causam attractus coram eo personaliter constituebantur, non respiciebat vultum
eorum, ne ad unum eorum naturali inclinatione magis afficietur, ideo diligebatur a
Domino et ab omni populo. Sic enim dicitur de eo: „In examinandis
iudiciis non tam iudicare, quam iudicari, sibique magis terribile iudicium
imminere credebat, quam his, qui ab eo iudicabantur. Unde serenitatem iustitie
lenitate temperans misericordie, talem se erga subditos exhibebat, ut potius ab
eis amaretur [os 050. c. 15.] quam
timeretur. Non enim sua, sed quae Iesu Christi sunt, quaerebat, propter quod a
proprietate rerum et nominum quasi mutato nomine ab omni gente sua pius rex
vocabatur. [SRH II, 518, 25-519, 6.]
Keywords:
Reference:
Location: 050. c. .
OS051_E01 -
De quibus
Dionysius
in epistula ad Thimotheum
sic ait:
O frater mi Thimote, si vidisses agones consumationis eorum, defecisses
quidem perae tristitia et dolore. Quis non fleret illa hora, quando
praeceptum sententiae egressus in eos est? Ut, scilicet Petrus,
crucifigeretur et Paulus decollaretur, videres tunc turbas Iudeorum
gentilium percutientes eos et expuentes in facies eorum? Cum enim
separaretur ab invicem ligaverit columnas mundi, non utique absque fratrum
gemitu. Tunc inquit Paulus Petro: Pax tecum, fundamentum Ecclesiam et pastor
ovium et agnorum Christi! Petrus autem ad Paulum: Vade in pacem, praedicator
bonorum morum, mediator et dux salutis iustorum!
Keywords: Thimoteus,
agones consumationis,
flere,
praeceptum,
Petrus et Paulus,
decollari,
crucifigi,
fundamentum
Ecclesiae,
pastor ovium,
praedicator
Reference: Dionysius in epistula
ad Thimotheum
Location: 051. c. 13.
OS054_E01 -
Christus a daemonibus se laudari non permisit, sicut dicitur
Mar III., quod spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et
clamabant dicentes:
Tu es filius Dei et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent
illum.
(Mc 3,12)
Keywords:
Reference:
Location: 054. c. .
OS054_E02 -
Augustinus
IX. libro Confessionum:
Ambrosius in Ecclesia Mediolanensi primum instituit, ut tempore
persecutionis ab arianis hymni et psalmi secundum morem partium
orientalium in Ecclesia cantaretur, ne populus moeroris taedio
contabesceret.
Keywords:
Reference:
Location: 054. c. .
OS054_E03 -
legitur, quod dum beatus Franciscus iret ad montem Alverne,
ubi sacra stigmata recepit a Christo, et tam infirmitate corporis, quam labore
itineris fatigatus sederet cum fratribus subtus quandam arborem, super quam
avis philomela [editio: philomena] sedens cantabat. Cui beatus ait: “Soror
philomela, ego et tu obligamur Deum laudare propter beneficia ab eo recepta.
Ideo laudemus Deum alternatim, videamus, quis nostrum alterum superabit.”
Incepit beatus Franciscus devote cantando Deum laudare et cessavit, protinus
incepit et philomela. Et cum sic alternatis vicibus diu cantassent, superavit
philomela beatum Franciscum, qui flens elevatis oculis in caelum dicebat: O
domine Deus, ecce ista avicula in tua laude me superavit, cui tanta beneficia
non praestitisti, sicut mihi, nec aeternam beatitudinem promisisti ei.
Keywords:
Reference:
Location: 054. c. .
OS054_E04 -
audivit ab angelo Gabriele, quod cognata sua Elisabeth
iam concepisset, abiit ad eam congratulans ei de Dei dono, et ut domum
ingreditur, mox illam salutat. Quam salutationem audiens Iohannes [os 054. c.
08.] in utero sanctificatus et Spiritu Sancto repletus exsultavit, et mater
eius Elisabeth Spiritu Sancto repleta Matrem Dei fore Mariam cognovit et
protinus exclamavit dicens:
Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.
(Lc 1,28-29)
Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me, ecce enim ut
facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit infans in
gaudio in utero meo. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea,
quae dicta sunt tibi a Domino.
(Lc 1,43-45)
Ex cuius verbis pia Mater Spiritu Sancto inflammata elevata in Deum tota
mente coepit laudare Deum dicens: Magnificat anima mea Dominum,
quasi diceret: Ego ex anima mea et spiritu meo, id est toto corde, tota
voluntate laudo Deum de salutatione, quam Deus humano generi prophetavit.
Keywords:
Reference:
Location: 054. c. .
OS054_E05 -
Valde revera est ipsi Virgini talis laus vel aliud opus
virtuosum acceptum. Ut patet in illo exemplo latronis. Legitur enim Dialogo
Caesarii, quod in vicinia civitatis Tridentiae est silva, in qua latro
nominatissimus versabatur, a quo multi depraedabantur. Et qui se defendere
voluerit non potentes occidebantur. Hic cum monachum ordinis praedicatorum
obviam haberet, sperans portare pecuniam ait: “Nisi voluntarie sequaris me,
occidam te.” Quem cum sequeretur et quaereret in via, quis esset vel quid
operis haberet, respondit: “Ego sum latro ille famosus.” - nomen suum exponens.
Cui cum frater diceret: “Iam incepistis canescere et non timetis periculum
animae vestrae?” Respondit: “Non plus, quam pecus”. Et tacuit. Frater veniens
in speluncam illius ait intra se: “Possem istum convertere magnum praestare
Domino.”
Obsequium dixit ad latronem: “Si licet mihi aliquid interrogare vos, respondete
illo licet.” Frater subiunxit: “Qualis exstitit vita vestra a principio?”
Respondit ille: “Pessima, quia quando puer eram, cum omnibus sociis meis
contendebam. Factus [os 054. c. 13.] adolescens furto operam dedi. Deinde in
virum proficiens latrocinia exercui. In quibus adeo profeci, ut hodie caput et
magister sim omnium latronum provinciae.” Ad quem frater: “ Num quid timetis
poenas aeternas pro huiusmodi operibus praeparatas?” Dicente illo: “De anima
mea nulla est quaestio, quia perdita est.” Frater respondit: “Quid, si possem
vobis ostendere viam salutis, velletis mihi acquiescere vel non?” Ait latro:
“Etiam consentirem.” Et ille: “Ieiuniate unam diem in hebdomada in honorem
sanctae Dei genetricis Mariae, et nullum eodem die laedatis et sciatis pro
certo, quia gratiam apud eius filium obtinebitis.” Respondit latro: “ Hoc
revera faciam. Etiam voveo, quod nihil eadem die comedam, nullum depraedabo,
nullum laedam.” Et legit, quam diem sabbati nihil mali in eo operans, immo
plurimos de sociorum manibus depraedandos et occidendos ad honorem Virginis
eripuit.
Eodem die Tridentini per circuitum ab hostibus infestabantur, et exeuntes
satellites civitatis cum hostes die sabbati insequerentur, iam dictum latronem
inermem propter sabbatum cum ceteris ceperunt. Et cum esset fortissimus, se non
defendebat, quando capiebatur, nec se excusabat, nec loqui voluit interrogatus,
cum duceretur. Veniens in civitatem mox incognitus et patibulo adiudicatus est.
Nutu tamen Dei (ut creditur) super pulchritudinem corporis eius iudices moti in
hoc convenerunt, ut provincia abiurata viveret, quod cum ille diceret: “Non
faciam, melius est enim, ut hoc peccata mea luam, quam in futuro.” Respondent:
“Sine tamen, ut decolleris!” “Nec curo - inquit -, qualis sit poena, dummodo
occidar.” At illi: “Vis tibi vocetur sacerdos?” Respondit: “ Non est necesse,
omnes Christiani estis. Omnibus vobis peccata mea, quae in praesenti vita feci
confiteor.” Quod cum fecisset cum multa contricione se numquam aliquid boni
fecisse testatur, praeter illud ieiunium, quod a fratre didicerat.
Sicque extra civitatem ductus decollatus est, et in eodem loco sepultus. Nocte
eadem vigiles portarum circa eius tumulum lumina caelitus emissa viderunt.
Quinque enim [os 054. c. 14.] matronae corpus eius effodientes et caput corpori
adaptantes posuerunt in feretro mirae texturae purpura supposita. Ex quibus
quattuor singulas candelas ardentes in manibus habentes per quattuor partes
feretrum tollentes, quintaque clarissima omnium erat, cum candela sequente ad
portam civitatis usque venerunt corpus ibi deponentes. Custodes itaque ista
videntes timuerunt putantes esse phantasma, quibus una illarum dicebat: “Dicite
episcopo vestro, ut capellanum meum a vobis decollatum in tali loco ecclesiae
honorifice sepeliat!” Minas addens, si negligeret et nominavit se Mariam esse.
Mane vero cum hoc episcopo nuntiata essent, cum clero et populo exiens purpuram
deposuit. Caput praecisum corpori unitum videns expavit, texturamque purpuree
humanum artificium excedentem admirans relatis credidit, hominemque cum timore
et honore maximo non ut latronem, sed ut Christi martyrem in loco designato
sepelivit. Ab illo igitur tempore usque hodie vix aliquis adultus invenitur in
illa provincia, qui die sabbati eius exemplo in honorem Virginis Mariae non
ieiunet.
Keywords:
Reference:
Location: 054. c. .
OS055_E01 -
Nam ut dicit Bartholomaeus de Pisis
Libro conformitatum, quod beatus Franciscus postquam
mundo renunciavit, non statim sumpsit evangelicam vitam, immo biennio stetit
habitu heremitico indutus, portando pro cingulo corrigiam, in pedibus
calciamenta, in manu baculum, quo tempore, secundum quod a Christo mandatum
acceperat, tres ecclesias reformavit. [os 055. c.
10.] Dum in quodam apostolorum festo a Christo apostolis formam
vivendi traditam intellegeret, statim reiecit corrigiam, calciamenta et peram
et sumpsit cordam pro cingulo et extunc cepit poenitentiam publice praedicare
facto et verbo. Et cum multi eius praedicatione animati fuissent ad
poenitentiam et praecipue Bernardus miles de Quinta valle vellet mundum
relinquere et beatum Franciscum sequi tractabant, cuius Regulam assumerent.
Dixit beatus Franciscus: Domine mi, hoc magnum negotium est, quod vis
facere, ideo requiramus de hoc divinum consilium. Qui intrantes
ecclesiam cathedralem primo usque ad tertiam orantes missam a quodam devoto
sacerdote audientes, qua completa sacerdos ad rogamen beati Francisci signo
crucis se muniens missale aperuit, in quo primo occurrit illud evangelii:
Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes et da
pauperibus et veni sequere me.
(Mt 19,21)
In secunda apertione occurrit:
Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et
sequatur me.
(Mt 16,24)
In tertia vero apertione occurrit illud:
Nihil tuleritis in via
(Lc 9,3), quibus auditis ait Bernardus: Haec est Regula nostra et omnium
nos sequentium. Cum autem usque ad duodenarium numerum excrevissent
fratres, beatus Franciscus illustratus caelitus de verbis evangelii quandam
composuit regulam paucis aliis verbis necessariis interiectis.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E02 -
Cum enim socii
beati Francisci ex simplicitate summum pontificem ad ire formidarent pro
Regulae confirmatione, ipsi beati Francisci talis visio est monstrata, quod
arbor magnae altitudinis ostensa est ei, sub qua dum staret et eius altitudinem
miraretur, subito divina virtute tantum levabatur, ut cacumen ipsius
contingeret eiusque summitatem facillime inclinaret ad ima, per quam visionem
intelligens summum pontificem ad se inclinari debere, sicque confortatis sociis
ad dominum Innocentium tertium Romam perrexit. Qui in multis [os 055. c. 11.] negotiis gravatus beatum
Franciscum cum sociis suis indignanter repulit. Sed nocte Dominus tali visione
illi ostendit beatum Franciscum: Videbat enim, quod ecclesia Laterana esset
proxima ruine, quam quidam pauperculus, modicus et despectus dorso submisso
sustentabat, ne caderet. Mox per pauperem illum beatum Franciscum intelligens
eum mane inquiri fecit et postulata cuncta concessit, Regulam annotavit, sed
non confirmavit, nisi, quod mandatum dedit de praedicanda poenitentia et extunc
eum speciali amore dilexit et parvam coronam fratribus in vertice concessit.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E03 -
Videbatur namque sibi in visione micas panum subtilissimas
collegisse multisque famelicis fratribus ipsas debere tribuere, sed propter
tenuitatem ne inter manus deciderent dare formidabant, facte est vox dicens ei:
Francisce, unam de micis omnibus facito hostiam et manducare
volentibus tribue. Quo faciente quicumque non devote recipiebant aut
receptum contemnebant donum, mox lepra infecti apparebant. Cumque visionem
beatus Franciscus non intellegeret, sequenti nocte, cum vigil esset, audivit
dicentem: Francisce, micae noctis praeteritae verba sunt evangelica,
hostia Regula, lepra iniquitas. Qua visione beatus Franciscus
praemonitus assumptis secum duobus fratribus, Leone et Bonizo [Editio: Bonico] de Bononia, perrexit ad montem
fontis Palumbae iuxta. Et ubi panem tantum et aqua contentus Regulam fecit
scribi secundum quod oranti sibi divinus spiritus suggerebat. Quam descendens
fratri Heliae, suo vicario tradidit servandam. Ille vero ipsa perlecta cum sibi
non placeret, eam destruxit dicens se per incuriam perdidisse. Sed iterato vir
Dei ad dictum montem rediens et ieiunans et orans ad instar prioris, eam
reparavit ac si ex ore Dei verba susciperet. Ex quibus patet, quod sicut
Dominus Moysi ieiunanti bis legem dedit in monte Synai, sic beato Francisco bis
dedit Regulam. Nam frater Helias, qui prius Regulam videbat et destruxerat,
notificavit ministris, [os 055. c. 12.]
quod beatus Franciscus artissimam Regulam vellet facere. Qui ad ipsum
congregati inducebant fratrem Heliam tamquam beati Francisci vicarium, ut
diceret ei ex parte ipsorum, quod ipsam Regulam faceret pro se, quia illi
nollent se obligare ad eam. Respondit frater Helias, quod facere nollet aliquo
modo, nisi et ipsi irent cum eo, et tunc omnes pariter ierunt cum eo. Cumque
esset frater Helias prope locum, ubi beatus Franciscus erat, vocavit ipsum
beatum Franciscum, quo respondente et vidente ministros dixit, quid volunt
fratres isti. Et frater Helias respondit: Isti omnes sunt ministri, qui
audientes, quod facias novam regulam et timentes, quod facias eam nimis
asperam, protestantur, quod nolunt esse obligati ad eam, sed facias eam pro
te. Quo audito vertit faciem suam versus caelum et sic loquebatur
Christo: Domine, nonne bene dixi tibi, quod ipsi non credunt
mihi. Tunc statim omnes audierunt vocem Christi respondentis in
aere: Francisce, nihil est in Regula de tuo, sed totum est meum,
quidquid ibi est, et volo, quod Regula sic servetur ad litteram, ad
litteram, ad litteram, sine glossa, sine glossa, sine glossa. Et
addidit Christus: Ego scio, quantum valet humana fragilitas et quantum
volo eos iuvare, et qui nolunt eam servare, exeant de ordine. Tunc
beatus Franciscus vertit se ad fratres ministros et dixit eis: Audistis,
audistis. Vultis, quod iterum faciam vobis dicere? Tunc ministri
confusi et territi recesserunt.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E04 -
Natus enim in Balneo regio ex parentibus honestissimis,
patre Iohanne et matre vero Kytella nomine, dum puerulus esset et infirmaretur
ad mortem, voto per matrem ad beatum Franciscum emisso de mortis faucibus
liberatus extitit, prout ipse in legenda beati Francisci insinuat evidenter.
Crescens autem ipse Bonaventura de virtute in virtutem anno aetatis suae XXII.
religionem sanctam hanc ingressus est, in qua tantum profecit in omni devotione
et studio litterarum, quod septimo anno post ingressum religionis legit
Sententias Parisius et X. anno ingressionis cathedram magistralem suscepit. Et
anno decimo tercio post religionis ingressum in generalem ministrum in capitulo
Romae celebrato coram domino Alexandro papa est electus anno Domini MCCLXXVI.
et fuit octavus minister post beatum Franciscum generalis, qui tandem XVIII.
annis totam religionem laudabiliter rexit et ipse in provincias religionem
distinxit.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E05 -
Iohannes XXII.
In archivis summorum et pontificum: A
tempore beati Benedicti usque ad eius pontificatum fuerant de dicta
Regula quindecim milia septingenti et
quattuor abbates, quorum confirmatio spectat ad papam. Et episcopi quinque
milia et quattuor, archiepiscopi DCC, cardinales CCCXXX, summi vero pontifices
XXV. Insuper reges per fratres dictae Regulae ad fidem sunt conversa etiam
Hungari.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E06 -
dicit frater
Bartholomeus de Pisis
in libro
Conformitatum, quod defuncto papa Clemente cum per
plures menses in electione summi pontificis cardinales concordare non possent,
tantae opinionis erat apud eos Bonaventura, ut omnes in eum vota sua
compromiserunt, ut si se vel alium in papam nominaret, illum eligerent. Ipse
vero nominavit dominum Theobaldum archidiaconum Leodoniensem, virum
sanctissimum, qui fuit Gregorius X. [papa], et
multis coruscat miraculis. Item cum omnibus pacificatus ab omnibus amabatur.
Nam Graeci audita morte eius dicebant: Cecidit columna Christianitatis. Et
Petrus cardinalis episcopus
Hostiensis, qui praesens fuit in exequiis et habuit
sermonem [os 055. c. 15.] in funere,
assumpto themate:
Doleo super te, frater mi, Ionathan.
(II Sm 1,26)
In quo inter alia rettulit, quod quicumque Bonaventuram videbat, ipsius
amore capiebatur eiusque piissima monita oboedienter recipiebat.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E07 -
Dumque genuflexo quodam die missam audiret attente, facta
divisione a sacerdote particula una per seipsam ad os beati Bonaventurae
properavit, quam reverenter et cum lachrymis suscepit.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E08 -
Sicut dum scribebat legendam beati Francisci Parisius, accessit ad eum
sanctus Thomas de Aquino ad visitandum, qui fuit ei charissimus. Sciebat enim
eum insistere contemplationi illius legendae. Cumque aperuisset ostium cellae
Bonaventurae, vidit eum pennam in manu tenentem, sed raptum extra se. Quare ad
socium reversus dixit: Recedamus et sinamus sanctum, qui laborat pro
sancto.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E09 -
Alexander similiter de
Hales ordinis Minorum, cuius auditor fuit beatus
Bonaventura videns in eo morum maturitatem, corporis pulchritudinem dicere
solebat, quod non videbatur Adam peccasse in Bonaventura.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E10 -
Generalatum enim fabulariter rexit decem et novem
annis, deinde assumptus fuit ad episcopatum Albanensem, et postea ad
cardinalatum. Unde induxit Graecos ad Ecclesiae Sanctae unitatem et Tartaros ad
baptisma, quia tanta in eo erat Dei misericordia, ut verba sua in praedicatione
corda penetrarent, et in consilio accenderent.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E11 -
quaedam mulier cum mortuum filium peperisset, ad
sanctum Bonaventuram detulit, qui facto signo crucis super eum vivum matri
reddidit. Deinde Lugduni vitam finivit aetatis suae anno LIII, tertio decimo
die mensis Iulii.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E12 -
Nam quidam Iohannes filius Petri
claudus dextra tibia ita, ut sine baculo ambulare non posset. Qui voto ad
sanctum emisso mox liberatus est.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS055_E13 -
Quaedam etiam mulier filios multos mortuos pariens iam viro
suo ingrata erat. Tandem voto emisso ad beatum Bonaventuram paucis elapsis
diebus filium peperit, quem vocavit Bonaventuram.
Keywords:
Reference:
Location: 055. c. .
OS056_E01 -
patet per
Hieronymum, qui dicit, quod
in omni sexu et gradu pudicitia obtinet principatum. In
sexu enim masculino Christus virginum sponsus, in feminino Beata Virgo,
in gradu prophetarum Iohannes Baptista, in gradu praedicatorum Paulus,
qui in sigillo papae anteponitur Petro. In gradu evangelistarum Iohannes,
in gradu martyrum Stephanus.
Keywords:
Reference:
Location: 056. c. .
OS056_E02 -
legitur de ea [sancta Margareta], quod
orta fuit de civitate Antiochiae, filia Theodosii gentilium patriarchae. Quae
nutrici Christianae traditur, et ad adultam veniens aetatem baptizatur, et cum
blanditiis a fide averti non posset, a patre exosa habebatur valde, sed ipsa in
Christi fide firma obliviscens populum suum et domum patris sui pascebat oves
nutricis suae, ut sic suum auditum perfecte custodiret.
Keywords:
Reference:
Location: 056. c. .
OS056_E03 -
Nam per turpium auditum homo efficitur servus diaboli, ut
ducat eum, quo vult, ne possit evadere, sicut facit carnifex de porcis emptis,
cum eos ad terram suam ducere vult. Carnifex habet ad hoc aptos canes, qui
insequuntur [os 056. c. 04.] illos, qui vellent ad suam terram redire, et
capiunt per aures eos pro voluntate sua, ad carnificem, ut interficiat
reducunt. Sic canes diaboli sunt detractores, susurrones, adulatores,
turpiloqui, qui per aures capiunt eos, qui ipsorum verba libenter audiunt. Et
adducunt eos ad carnifices infernales occidendos.
Keywords:
Reference:
Location: 056. c. .
OS056_E04 -
Nam cum sanguis recens ex eius [sanctae
Margaretae] carne deflueret, etiam pagani compatiendo dicebant
flentes super eam: “O Margareta, vere te dolemus, quia tuum corpus tam
crudeliter laniari conspicimus! O qualem amisisti pulchritudinem propter tuam
incredulitatem, iam vel saltem crede, ut vivas!” Quibus illa: “O mali - inquit
- consiliarii, recedite et abite haec carnis cruciatio est animae
salvatio.”
Keywords:
Reference:
Location: 056. c. .
OS056_E05 -
[Margareta] Verba etiam infidelis Olybrii [Editio: Holibrii] audiebat, ut videbat plena
fallacia et deceptione.
Keywords:
Reference:
Location: 056. c. .
OS056_E06 -
mulier, quae amiserat unam dragmam ex decem,
Lu. XV., quae accendit lucernam et evertit domum, et quaesivit diligenter,
donec invenit, qua inventa gavisa est.
(Cf Lc 15,8 sqq)
Keywords:
Reference:
Location: 056. c. .
OS057_E01 -
beata Margareta se sponso Christo praeparavit
per humilitatem, quia licet fuerit filia [os 057. c. 01.] ditissimi pontificis
idolorum, tamen propter veram Christi fidem intantum se humiliavit, quod oves
suae nutricis pasceret.
Keywords:
Reference:
Location: 057. c. .
OS057_E02 -
Dicitur enim de ea [beata Margareta de Antiochia], quod
pascebat oves suae nutricis, non otiabatur.
Keywords:
Reference:
Location: 057. c. .
OS057_E03 -
Unde cum [beata Margareta de Antiochia] interrogata fuisset a praefecto Olybrio
[editio: Holibrio], quae et cuius conditionis esset, respondit: “Ego sum de
nobili genere nata nomine Margareta, conditione Christiana.” Cui praeses: “Duo
tibi bene conveniunt, scilicet quod sis libera et non ancilla, et quod propter
pulchritudinem [os 057. c. 04.] tuam dicaris Margareta. Sed tertium minime
convenit, quod tu tam pulchra unum hominem crucifixum et occisum adores.” Ad
haec beata Margareta: “Unde hoc scis, quod Christus sit crucifixus?” Respondit
praeses: “Ex libris Christianorum.” Cui illa: “Miror prudentiam tuam, quod in
eodem libro legas de Christo ignominiam crucis gloriam resurrectionis, unum
credas et non aliud.”
Keywords:
Reference:
Location: 057. c. .
OS058_E01 -
Ista namque verba dixit sancta Iudith, cum Holofernem
decollavit, se suoque a tyrannide [os 058. c. 01.] ipsius liberavit.
Keywords:
Reference:
Location: 058. c. .
OS058_E02 -
ad
demonstrandum fidelibus suis Christus Dominus exemplum humilitatis, quando
ipsum regem facere volebant
Ioh. VI.
Fugit et quando voluerunt eum occidere, sponte ad eos ivit
dicens:
Quem quaeritis?
(Cf Ioh 6,15
et 18, 4 sqq)
Keywords:
Reference:
Location: 058. c. .
OS058_E03 -
Rogabat Iesum quidam phariseus etc.
(Lc 11,37)
dic ipsum! Primo namque notatur gratiae infusio, cum dicitur: ut
cognovit, quod Iesus accubuit in domo Symonis leprosi. Anima enim mortaliter
peccans mox excaecatur, et non videt salutis viam. Iuxta illud
Sap. II.:
Malitia eorum excaecavit eos
(Sap 2,21), dum beata Maria Magdalena cognovit per lumen gratiae, per quod cognovit
peccati multitudinem, magnitudinem [editio:
magnitudine] et turpitudinem. Cognovit contra peccatores severam Dei
iustitiam circa poenitentes Dei magnam clementiam. Sic dicis: quomodo cognovit
Christum ibi in domo esse? Dicendum, quod forte soror ipsius Martha dixerit ei
talia verba: O soror charissima, si audisses piissima Christi veri messiae
verba, audisses certe mirabilia [os 058. c. 11.], *ut patet sermone II.*
Keywords:
Reference:
Location: 058. c. .
OS058_E04 -
beata Maria Magdalena movebat se per liberum
arbitrium, dicebat forte corde saltem: “O dulcis Iesu, o unica spes animae
meae, miserere mihi, miserere mihi, ego enim sum illa infelix peccatrix, quae
te offendi, me perdidi et multorum animas meo ornatu, aspectu et exemplo
perdidi, aut illaqueavi. Ego sum illa misera peccatrix, quae mundum plus quam
Deum, corpus plus, quam animam, vitia plus, quam virtutes dilexi.”
Keywords:
Reference:
Location: 058. c. .
OS059_E01 -
Ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit, quod Iesus
accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti.
Lu. VII. c. et in evangelio.
(Lc 7,37)
Keywords:
Reference:
Location: 059. c. .
OS059_E02 -
Non curans de sua [Maria Magdalena] nobili prosapia audivit forte a sorore
sua, Martha vel ab alia dicente: “O si, domina fuisses tu in praedicatione boni
Iesu Veri Messiae, audisses Dei mirabilia!” Et quia curiosa erat, inducta ivit
ad sermonem Domini, qui videns eam vitiis plenam coepit tam dulciter loqui
foris intus illuminare [os 059. c. 09.] gratia dicendo forte: “ O misera, cur
te sic vanitati dedisti, cur animam tuam aeternis cruciatibus obligasti, cur
Deum Verum sic contempsisti? Consumentur statim pauci dies tibi concessi, et
quis demum erit finis vitae tuae? Revertere perdita anima ad me, fontem
misericordiae! Ecce dulciter voco, ulcisci dissimulo, gratiam et gloriam
promitto, pro te mori volo.” Haec et his similia haec beata audiens amaritudine
replebatur, quia considerabat, quam multa, quam magna peccata commiserat,
quanta bona amiserat, quanta pericula incurrerat. Coepit flere compuncto corde,
sicque domum rediens coepit capillaturam evellere, ornatum suum abiecere, serta
proiecere flens et dicit: “O Deum vivum Iesum ubi inveniam, surgam et
inverecunda quaeram.” Et ut cognovit, ut recubuisset in domo Simonis leprosi,
lugubri veste induta arripuit alabastrum unguenti, cucurrit ad convivium non
vocata et stans retro secus pedes Domini coepit devote unguento liquido, quasi
a qua roseacea ungere sanctum caput eius. Et prostrata ante pedes Iesu
lachrimis rigabat sanctos pedes et capillis extergebat ac osculabatur.
Keywords:
Reference:
Location: 059. c. .
OS059_E03 -
Pharisaeus videns, qui vocaverat Christum ait intra se: “Hic si esset
propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum, quia
peccatrix est.” Et Iesus dixit ad eum: “ Simon, habeo aliquid tibi
dicere.” At ille: “Magister, dic!” Et Iesus: “Duo debitores erant, cuidam
feneratori unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non
habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus
diligit?”, qui respondit: “Aestimo, quia is, cui plus donavit
etc.”
(Lc 7,39 sqq)
Keywords:
Reference:
Location: 059. c. .
OS062_E01 -
Unde in Vitas Patrum legitur, quod quidam patrum
desideraret videre, quomodo anima iusti de corpore egerderetur, transiens per
quandam villam, quaedam peregrinum solum in platea iacentem ac in extremis
laborantem. Et ecce Michael et Gabriel de caelo descedentes et ei assistentes unus
ad dextram, alter ad sinistram rogabant animam ex Dei praecepto, ut egrederetur.
Quae timens nolebat corpus relinquere, dixit Michael et Gabrielem: "Sume hanc
animam, ut egrediamur!" Respondit Gabriel: "Missi sumus a Domino, ut sine dolore
et violentia eiiciatur." Cumque haec clamarent ad dominum, misit Dominus cytharam
David cum cantorbus caelestis Hierusalem, quorum cantus audiens anima peregrini
inter manus angelorum exiit et cum gaudio in caelum ducta est. Nam iste timor
dicitur naturalis, non a natura instituta, sed destituta, quia timor est pro
peccato primorum parentum inflictus. Si enim non peccassent, nullus modo timeret
mortem, quia nullus moreretur. Verumtamen sine causa est iste timor a Deo
inflictus, quia si naturaliter homines non timerent, non essetgloriosum pati
mortem pro Deo et iustitia. Similiter fierent multa mala, videlicet latrocinia,
rapinae, adulteria, etc. Sed et neque leges essent firmae, exquo non timerent de
periculo suo.
Keywords: anima egredi,
villa,
platea,
Michael archangelus,
Gabriel archangelus,
clamare ad dominum,
cythara,
David,
peregrinus,
in caelum ducere,
naturalis,
peccare,
mortem timere,
latrocinium,
rapina,
adulterium
Reference: Vitae Patrum
Location: 062. c. 04.
OS062_E02 -
Unde refert Gregorius
libro
Dialogorum, quod cum quidam malitiosus incendisset omnia
bona Stephani viri Dei, et quidam plangens diceret ei: Vae pater, quid tibi
contigit? Ille nihil reputans perdidisse plangebat illius peccatum, et se dicebat
esse exoneratum.
Keywords: malitiosus,
Stephannus,
plangere,
peccatum
Reference: Gregorius libro
Dialogorum
Location: 062. c. 05.
OS062_E03 -
Quod etiam patet exemplum, quod refert
Vincentius in Speculo moralis libro I. dist, quod Parisius
quidam scholaris mortuus est valde poenitens, compunctus et confessus. Qui
post mortem apparuit suo magistro, cum autem ille cum quaereret de statu,
respondet se damnatum. Cum magister: „Nonne [os 062. c. 06.] poenituisti et
confessus fuisti?” At ille: „Sic, sed hoc egi timore gehennae, et non amore
Dei.”
Keywords: Parisius scholaris,
poenitere,
magister,
post mortem apparere,
confessus,
timor gehennae,
amor Dei
Reference: Vincentius
Speculum moralis,
libro I.
Location: 062. c. 06-07.
OS062_E04 -
De quo Augustinus tale
exemplum ponit de acu et serico. Nam quando videmus coniungere duobus
pannos, tunc acus praecedit, sericum vero sequitur, acus removetur, sed servicum
remanet coniungens pannos.
Keywords: acus,
sericus,
pannus
Reference: Augustinus
Location: 062. c. 07.
OS062_E05 -
Sicut exemplum refert Caesarius in suo
dialogo de quodam usuario dicens, quod dum quidam usuarius contritus
et confessus quaereret, utrum elemosynae factae de usuris Deo essent acceptae.
Respondit sacerdos, quod non. „Vis” - inquit - „scire, quantum Deo oblatum de
usuris est carum?” ait: „Volo.” „Vade” - inquit - „et imple etiam unam de
panibus male acquisitis, et claude diligenter!” Quo pacto ecce die crastina
omnes illi panes versi sunt in bufones. Territus usuarius ait: „Quid faciam,
Domne, ut ego evadam bufones infernales?” „Vade” - inquit sacerdos - „ et redde
unicuique, quod suum est. Et demum pone [os 062. c. 07.] te in medium harum
ranarum, et pernoctabis ibi.” Mira virtus statim homo contritus iussa
complevit. Mane facto sunt reperta nuda ossa hominis in cista, et totum corpus a
vermibus consumptum. Qui sepultus in cimiterio claruit miraculis: Nulla enim
rana potest cimiterium intrare, quae si intraverit, morietur statim.
Keywords: usuarius,
contritus,
confessus,
elemosyna,
male acquisitis,
bufo infernalis,
rana,
nudum os,
vermis,
cimiterium
Reference: Caesarius in dialogo
Location: 062. c. 07-08.
OS062_E06 -
Hunc timorem habuit sanctus pater Sisoy, de quo sic habetur
in Vitas patrum, quod instante eius obitu
convenerunt multi patres et subito facta est facies eius quasi fulgore radians.
Et dixit: „Consolamini, fartres! Ecce Abraham venit ad vos!” Et paulo post:
„Ecce chrous prophetarum!” Et plus: „Ecce sancti apostoli et sancti angeli.”Et
cum videretur loqui, et quaererent, quid loqueretur, respondit: „Ecce venerunt
sancti angeli tollere animam meam. Et ego supplico eis, ut paululum sustineant
propter poenitentiam agendam. „ Et cum dicerent: „Abba, nonne tu indiges
poena?” ait: „In veritate dico vobis, quod necdum prinicpium poenitentiae me
fecisse memini”, et sic congruerunt, quod perfectus esset in timore
Domini.
Keywords: fulgor,
radiare,
consolari,
Abraham,
chrous prophetarum,
poenitentia
Reference: Vitae patrum
Location: 062. c. 08.
OS062_E07 -
Sed quia videmus, quod in reddenda ratione rationantes ponunt unum denarium (forte
viliorem) pro mille Florenis et quamdiu durat exactio rationis, nollet inde
amovere pro decem Florenis non propter se, sed propter representationem. Facta
tamen ratiotinatione remanet idem denarius se tantum representans. Sic praelatus
vitiosus quamdiu esst praelatus, debet honorari propter representationem, sed dum
deponetur, saltem in morte remanebit solus. Et tunc intelliget, quid ei profuit
praelatio. Quid honor, quid superbia, quid denique deliciae? Illi vero qui sunt
boni praelati, propter se et propter alios sunt honorandi.
Keywords: reddere
unus denarius,
Florenus denarius,
exactio rationis,
praelatus,
superbia,
deliciae
Reference:
Location: 062. c. 09.
OS062_E08 -
Terito beata Anna est laude digna ratione virtutum plenitudinis, ipsa nempe plena
virtute pietatis erga pauperes. Sicut enim legitur de ea, quod
Ioachim accepit uxorem nomine Anna, quae habuit sororem nomine Hysmeriam. Haec
autem genuit Elizabeth, et ipsa Iohannem Baptistam. Anna vero tres viros habuisse
dicitur, scilicet Ioachim, Cleopham et Salome. De Ioachim unam filiam, videlicet
Matrem Domini genuit, et eam Ioseph treadidit, quae a Spiritu Sancto genuit.
Ioachim mortuo accepit Cleopham, et genuit ex eo filiam nomine Mariam, quam Alpheo
in coniugem sociavit, quae genuit Iacobum minorem, iustum Ioseph, Symonem et
Iudam. Mortuo Cleopha accepit beata Anna tertium virum, Salome, de quo genuit
filiam, quam similiter nominavit Mariam (salva [os 062. c. 10.] grammatica!), si
decem genuisset, omnes Marias nominasset propter gratiositatem primae Mariae. Et
haec genuit Iacobum maiorem et Iohannem evangelistam. Cum enim viginti annis sine
prole essent, et singulis annis substantias suas in tres partes dividerent, una
templo Domini et servientibus in eo, alia pauperibus et peregrinis, tertiam sibi
et familiae retinentes votum fecerunt Domino, ut si prole visitaret eos, ei
dedicarent. Dominus autem respexit eorum pium affectum, et dedit hanc Virginem
Gloriosam primum, in cuius prole benedicentur omnes tribus terrae.
Keywords: Ioachim,
beata Anna,
Hysmeria,
Elizabeth,
Iohannis Baptista,
Cleophas,
Salome,
Alpheus,
Maria,
Symon et Iudas,
gratiositas,
Iohannes evangelista,
Iacobus,
tribus terrae
Reference:
Location: 062. c. 10-11.
OS063_E01 -
Unde legitur de ea in legenda de nativitate Gloriosae Virginis, quod
bona sua in tres partes dividebat, unam ministris templi. Secundam pauperibus et
peregrinis, et tertiam ad usum retinebat, ut patet ibidem. Ergo sancta mulier est
et erat semper.
Keywords: nativitas Virginis,
bona dividere
Reference: Legenda de
nativitate Virginis
Location: 063. c. 11.
OS064_E01 -
Sic enim legitur
Io. XI.:
Dixit Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset
mortuus, sed et nunc scio, quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi
Deus. Dixit illi Iesus: Resurget frater tuus. Dicit enim Martha: Scio, quia
resurget in resurrectione, in novissimo die. Dixit ei Iesus: Ego sum
resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet, et
omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait
illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus, filius Dei vivi
etc.
(Ioh 11,21-27)
Keywords: Martha,
frater Marthae,
resurrectio Lazari,
Iesus
Reference: Io. XI.,
Ioh 11,21-27
Location: 064. c. 02.
OS064_E02 -
Hinc est, quod beatus Franciscus volens suos fratres ad contemplationem
promovere, in principio conversionis eorum mittebat eos ad hospitalia, ut ibi in
humilibus exercitiis se prius disponerent.
Keywords: beatus Franciscus,
fratres,
vita contemplativa,
vita activa,
hospitalia,
humiles
Reference:
Location: 064. c. 04.
OS064_E03 -
Nam ut dicitur
Lucae ultimo, quod Iesus ibat cum duobus discipulis in Emmaus et loquebatur cum eis,
et non eum cognoscebant, et dum ipsum coegissent ire cum ipsis ad hospitium,
ibi illuminati cognoverunt.
(Cf Lc 24,13-31)
Keywords: discipuli,
Emmaus,
Iesus,
hospitium
Reference: Lucae ultimo,
Cf Lc 24,13-31
Location: 064. c. 11.
OS064_E04 -
Secundus fructus illorum, qui recipiunt Christum, est, quia a peccatis omnibus
iustificat, sicut patet in Zacheo,
Lucas. XIX., cui Dominus remisit culpam iustificando ipsum, cui et dixit:
Hodie salus huic domui facta est
(Lc 19,9),
Keywords: Zacheus,
recipere Christum,
hospitium,
Iesus
Reference: Lucas. XIX.,
Lc 19,9
Location: 064. c. 11.
OS064_E05 -
Tertius fructus huius operis est, quia bona temporalia multiplicat, sicut patet
III. Re. XVII., ubi propter hospitalitatem Eliae prophetae mulieri viduae multiplicata
fuit farinula et lecytus olei.
(Cf III Rg 17,14)
Keywords: hospitalitas,
Elias propheta,
mulier,
fainula,
lecytus olei,
multiplicare
Reference: III. Re. XVII.,
Cf III Rg 17,14
Location: 064. c. 11.
OS064_E06 -
Quartus fructus huius operis est, quod in terra mirificat, sicut patet de beato
Gregorio: qui Christum meruit hospitio
recipere et de aliis, praesertim patet de ista sancta Christi hospita, quae
draconem magnum suo cingulo alligatum occidi fecit.
Keywords: Sancta Martha,
draco,
cingulum,
draconem occidere
Reference: de beato Gregorio
Location: 064. c. 11.
OS064_E07 -
Similiter
legitur, quod [os 064. c. 12.] dum apud Avinionem inter urbem et
fluvium Rodani praedicaret, iuvenis quidam ultra fluvium consistens et eius verba
audire desiderans cum navigio careret, nudus natare cepit, sed vi fluminis rapitur
et suffocatur, cuius corpus secunda die inventum ante pedes sanctae Marthae
resuscitandum praesentatur. Ipsa vero in crucis modum solo prostrata sic oravit:
O, Domine Iesu Christe, qui olim resuscitasti dilectum tuum, Lazarum fratrem,
respice, mi hospes care, ad fidem circumstantium et resuscita hunc puerum, et
appraehensa manu eius mox surrexit et sacrum baptisma suscepit.
Keywords: Sancta Martha,
praedicare,
fluvius Rodani,
Avinion,
iuvenis natans,
corpus iuvenis,
iuvenem rexuscitare,
baptisma
Reference: legitur
Location: 064. c. 11-12.
OS064_E08 -
Unde legitur, quod dum videret animam sororis suae ab angelis feliciter
deferri, clamavit ad eam dicens: O, dilecta mi soror, quare me in corpore vivam,
ut promiseras non visitasti, sed mi dilecta, iam vivas cum magistro tuo et hospite
meo. Statim Martha exitum suum praesciens suos admonuit, ut accensis luminaribus
circa se usque ad obitum vigilarent. Audita autem hac fama convenit innumera
multitudo hominum, et ecce nocte media ante transitus sui diem custodibus somno
gravatis irruit ventus vehemens, qui omnia luminaria extinxit. Illa vero
malignorum spirituum turbam cernens cepit orare excitans vigiles, ut luminaria
reaccenderent. Interim soror sua accensa face reaccendit luminaria dicens: Ecce
carissima, veni, sicut promiseram te visitare dum viveres, et dum alloquerentur
propriis nominibus dulciter nominantes venit ipse Christus dicens: Veni, dilecta
hospita, et ubi ego sum, illic mecum eris. Tu me in terra suscepisti hospitio tuo,
ego te recipiam hospitio meo in caelo, et invocantes te exaudiam amore tuo.
Venientes interim custodes [os 064. c. 13.] mirabantur de accensis luminaribus.
Appropinquante exitus sui hora iussit se super cinerem in terram poni et crucem
ante se teneri, iussitque, ut passio secundum Lucam legeretur, et cum diceret:
Pater, in manus tuas, beatum emisit spiritum, quo Christum susceperat in domum
suam.
Keywords: Sancta Martha,
soror,
angeli,
luminaria,
vigilare,
nox,
ventus vehemens,
turba malignorum
spirituum,
Christus,
hospita,
hospitium,
exitus Marthaepassio
secundum Lucam
Reference: legitur
Location: 064. c. 12-13.
OS065_E01 -
Eadem etiam verba potuit dicere beatus Petrus, cuius
vincula pedum et etiam peccatorum per angelum solverat, qui typum gerit hominum
peccatorum constrictorum, qui eodem modo, quo beatus Petrus, eliberantur.
Keywords: Sanctus Petrus,
carcer,
vincula,
angelus
Reference: Act. XII.,
Act 12,6-10
Location: 065. c. 01.
OS065_E02 -
De hoc
Anselmus
De similitudinibus
talem scribit similitudinem:
Quadam vice pater quidam puerum cum ave ludentem conspexit, quae pedem
filo innixum habens saepe ipsa laxius ire permittebatur, [os 065. c. 05.]
avolare nitens a puero per filum retrahebatur. Quod pater intuens rupto filo
avem avolare fecit, quo facto puer plorat, et pater exultans advocat
astantes dicens: Considerastis iocum pueri, et illis considerasse
respondentibus ait: Sic diabolus iocatur cum hominibus, quos suis laqueis
irretitos per diversa vitia pertrahit.
[Anselmus, De
similitudinibus, c. CLXXVI., c. CXC. Exemplum de avicula. (PL
159 0701A)]
Keywords: pater,
puer ludens,
avis avolare nitens,
filum,
diabolus
Reference: Anselmus De
similitudinibus
Location: 065. c. 05-06.
OS066_E01 -
Propterea devoti sabbatum solent ieiunare ob honorem Virginis Gloriosae, quod
valde gratum est ei,
ut patet in milite Hungaro:
Tempore namque Sigismundi imperatoris in Transalpinis partibus erant duo
principes fratres, alter Daan, alter Merche Wayno devocati, cumque uterque
principatum ambiret, unus alium hostiliter persequebatur. Unde Daan Turcorum
auxilio fratrem suum, Merche, fugavit de regno, qui ad Sigismundum
imperatorem coactus venit praesidium contra Daan postulaturus. Qui eidem
inclinatus Stephanum Lasouch bonum cum armatorum multitudine illuc
deputavit, contra quem infinita Turcorum et Walachorum multitudo venit
pugnatura, ubi magnificus Stephanus praefatus, quia paucissimi erant
respective, cum suis devictus exstitit. Cum vero duo anni vel circa
praeterissent, quidam causa videndi ossa interfectorum ad campum certaminis
de Hungaria accesserunt, dumque tantas hominum et iumentorum interfectorum
admirarent costas, vocem humanam tenuem et difficilem audierunt, attoniti
hinc inde respicientes neminem vident, quare se phantasmate illidi
arbitrantur. Et dum curiosius auscultarent, audiebant nomen Domini nostri,
Iesu Christi et Gloriosae Virginis crebrius recitari. Qui vocem insequentes
inter arida ossa unum solum caput invenerunt vivum in herbis
succrescentibus. (O, Regina Gloriosissima, o, pia peccatorum advocata,
quomodo te magnificemus, quae omnibus te postulantibus gratiose subvenis.)
Videntes igitur ipsum et in eo linguam solam moveri admirantur, quibus ait:
Quid admiramini Christianus - inquit - sum et miles Hungarus, ideo pro amore
Crucifixi, quaerite mihi sacerdotem, ut confitear. Interrogatus, cur tanto
tempore, in aestate [os 066. c. 10.] fervida, hieme gelida et pluvia
vixisset. Respondit: Beata Virgo Maria me fovit et nisi confitear, mori non
permittit. Rursus quaerunt: Quid servitutis eidem impendisti, ut tantis
beneficiis obsequeretur. Respondit: Vigilias septem festivitatum eiusdem
semper in pane et aqua ieiuniavi et festivitates summa cum devotione
celebravi et omnem spem vitae et mortis in ea habui. Post haec facta
confessione devotus Virginis Mariae miles quievit in pace.
Keywords: Sigismundus
imperator,
miles Hungarus,
duo principes,
Daan,
Merche Wayno,
Transalpini partes,
Stephanus Lasouch,
Turci,
Walachi,
campus certaminis,
Hungaria,
vox humanis,
caput loquens,
Virgo Maria,
confessio
Reference: ut patet in milite
Hungaro
Location: 066. c. 08-09.
OS066_E02 -
Sed et de beatissimo rege, Oswaldo legitur sic, quod fuit rex Anglorum omni
virtute plenus, elemosynarum largitione prae cunctis promptissimus, nunquam ad
mensam sedebat priusquam multa milia pauperum pasceret, et de manibus suis
elemosynam facere satagebat. Quadam vero die, cum ad mensam sederet, venerunt
peregrini petentes elemosynam. Cumque dapifer nunciasset regi, tunc pius rex
accipiens scutellam auream, de qua ipse legumina comedebat, dedit ministro dicens:
Da illis! Non enim expedit, quod Dominus meus, Iesus Christus, qui venit ad me in
forma peregrini, recedat vacuus, ne forte, cum ego ad ipsum ivero, dimittat me a
se vacuum. Quidam autem episcopus, sanctus Aydanus nomine, in ipso die paschae
assidebat ibi, qui accipiens dextram regis et deosculans ait: Haec dextra regis
Oswaldi nunquam putrescat, quia per eam multi pauperes recreantur, et ita factum
est. Hic pius rex post matutinum nunquam solebat dormire, sed orationibus et
lacrimis insistere, ecclesias circumire, hospitalia visitare et infirmis singulis
praebens vitae necessaria carnem domabat et animam Christo ac Beatae [os 066.
c. 13.] Virgini commendabat, quorum praesidio cum uxore sua in virginitate vixit.
Quidam enim eremita, Simeon nomine, cum in eremo XXVII. annis vixisset, petivit a
Domino, cum quo remunerari deberet, et habuit responsum, quod cum Oswaldo rege,
qui dolens venit ad regem. Rex vero indutus erat regalibus vestibus, in carne
flagellata cilicium habuit stipatus multitudine militum. Ad quem accessit eremita
dicens: Domine, ex parte Domini secretum habeo pandere, qui ad regium cubile
introductus narravit eidem seriem revelationis. Tunc pius rex gratias egit Deo et
deposuit purpureum indumentum et ostendit illi carnem vulneratam cum cilicio. Tunc
expavit eremita et ait: Vere in saeculo magni meriti est rex Oswaldus, da, Domine
Deus, ut in die iudicii inveniar, sicut rex Oswaldus. Hic enim sanctus rex
regnavit novem annis et arma movit contra infidelem ducem Britonum, qui fratrem
suum, Ganfridum occiderat, et videns multitudinem paganorum crucem erigens flexis
genibus oravit, ut suo pauco exercitui victoria daretur de caelo, ubi divina
assistente virtute victor exstitit. Iterum contra gentem incredulam bellum
commisit, in quo rursus crucem erexit. Tempore vero conflictus vidit animas suorum
militum per angelos ad caelum duci et ait: Domine Iesu, iam laetus moriar, quia
video milites meos morte triumphari et irruentibus in eum infidelibus haec
dicebat: Miserere animabus, Domine, unde exivit proverbium. Miserere animabus,
Domine. - dixit ad terram corruens rex Oswaldus, ubi occiso eo amputaverunt
infideles eius capus et brachia et suspenderunt in palo. Nocte vero descendebat de
caelo lux magna super ipsius sacra ossa, quae illuminabat totam provinciam.
Keywords: rex Anglorum,
Oswaldus,
elemosyna,
pascha,
pauperes,
scutella aurea,
legumina,
episcopus Aydanus,
dextra regis,
virginitas,
Simeon eremita,
cilicium,
dux Britonum,
bellum,
angeli,
lux,
caput et brachia
Oswaldi
Reference: legitur
Location: 066. c. 11-12.
OS067_E01 -
Secundo Deus aliquando facit mirabile contra naturam
creaturae, nunquam vero contra naturam suae divinitatis, sicut quando in natura
remanet contraria dispositio ad effectum, quem Deus facit, sicut tres pueros
conservavit illaesos in camino ignis remanente virtute comburendi, quia eorum
vincula combussit ac ministros regis consumpsit, sed ipsi vivebant ibi in medio
venti roris flantis, ideo laudabant Deum in fornace dicentes:
Benedicite omnia opera Domini, Domino etc.
Keywords: tres pueri laudantes
Deum,
ignis
Reference: Dn 3,70; 3,71
Location: 067. c. 01.
OS067_E02 -
Unde sic legitur de ipso: Elemosynarum
largitione prae cunctis promptissimus, nunquam ad mensam sedebat priusquam
[os 067. c. 06.] multa milia
pauperum pasceret et de eius manibus elemosynam facere satagebat. Quodam
vero die paschae, cum ad mensam sederet venerunt peregrini causa petendae
elemosynam et cum dapifer nunciasset regi pauperes elemosynam expectaturos,
tunc pius rex cum omnia iam victualia essent distributa, accipiens discum
argenteum fecit confringi et dari egenis dicens ministro: Da illis! Non enim
expedit, quod Dominus meus, Iesus Christus, qui venit ad me in forma
pauperis, recedat vacuus, ne forte, cum ego venero ad eum, dimittat me a se
vacuum. Quidam autem episcopus Lindifranensum [Recte: Lindesfarnensis], Aydanus nomine, vir
sanctus, qui ad dexteram regis residebat accipiens dexteram regis et eam
deosculans ait: Haec dextera regis Oswaldi nunquam putrescat, quia per eam
multi pauperes recreantur, et ita factum est.
Keywords: rex Anglorum,
Oswaldus,
pascha,
elemosyna,
pauperes,
scutella aurea,
legumina,
episcopus Aydanus,
dextra regis,
virginitas
Reference: legitur de ipso
Location: 067. c. 06-07.
OS067_E03 -
Unde
legitur de beato Oswaldo, quod
dum quidam eremita, nomine Simeon, XXVII annis in eremo vixisset,
petivit a Domino, cum quo remunerari deberet, et responsum habuit, quod
cum Oswaldo rege, et dolens venit ad regem, qui in die sollemni vidit eum
indutum vestibus regalibus et gloriose incedentem, sed ab intra
flagellatum corpus cilicio tegebat. Et eremita ingemiscens cepit
cogitare: O, Deus aeterne, sic pro tanta gloria mundana remuneras, sicut
pro humili abiectione; et accedens ad regem secreto adiuravit eum per
nomen Domini, ut suam vitam eidem exponeret propter revelationem, quam
habuit in deserto, qui duxit eum in cubiculum et aureis depositis
ostendit cruentatam carnem cum cilicio, qua evidens eremita dixit: Vere
magnus sanctus est in saeculo rex Oswaldus.
Keywords: rex Oswaldus,
Simeon eremita,
cilicium
Reference: legitur de beato
Oswaldo
Location: 067. c. 08.
OS067_E04 -
Sic enim
legitur de eo, quod
fratre ipsius Camfrido ab impiis perempto ducem Britonum
supervenientem cum [os 067. c. 08.]
multis ipse cum erecto vexillo crucis, flexis genibus orans cum paucis
devicit. Nono vero regni sui anno, aetatis vero XXXVIII. rex Mericiorum,
qui antecessorem suum peremerat, venit contra eum, qui erecta cruce cum
proeliarentur, vidit animas suorum militum ab angelis in caelum deferri
et dixit: Domine Iesu Christe, iam laetus moriar. Et sic irruentibus in
eum impiis haec dicebat: Miserere animabus, Domine. Unde exivit in
proverbium. Miserere animabus, Domine. - dixit ad terram corruens rex
Oswaldus. Caput vero ipsius cum brachiis amputatis in stipite ignominiose
suspenderunt, qui postea multis claruit miraculis, nam super ossa eius
lucida columna usque ad caelum protensa descendebat illustrans totam
provinciam.
Keywords: rex Oswaldus,
dux Britonum,
rex Mericiorum,
angeli,
lux,
lucida columna,
caput et brachia
Oswaldi
Reference: legitur de eo
Location: 067. c. 08-09.
OS067_E05 -
Unde
legitur de eo, quod
ex Hispaniae partibus villa, quae dicitur Calagora, patre Felice,
matre vero Iohanna nomine secundum carnem duxit originem, cuius mater
ante ipsius ortum vidit in somnis se catulum gestantem in utero, ardentem
in ore faculam baiulantem, qui egressus ex utero totam mundi fabricam
incendebat. Cuidam etiam matronae, quae ipsum ex sacro fonte susceperat,
videbatur, quod puer Dominicus stellam fulgidam haberet in fronte, quae
totum orbem illustrabat.
Keywords: beatus Dominicus,
Hispania, Calagora,
pater Felix, mater
Iohanna, somnus,
catulus gestans,
facula, stella fulgida
Reference: legitur de eo
Location: 067. c. 09.
OS067_E06 -
Sic vita beati Dominici laetificavit totum mundum sua vera
doctrina, meritis et exemplis, nam ipse confutavit haereticos ut patet in
legenda de charta in ignem proiecta etc.
Keywords: beatus Dominicus,
heretici,
charta in ignem
proiecta
Reference: ut patet in legenda
Location: 067. c. 09.
OS067_E07 -
Unde
legitur de ea, quod
cum progenitores Affrae essent cultui Veneris dediti, ipsa cum
ancillis suis meretricio se dedicaverat, harum prostibulum Narcissus
episcopus cum Felice diacono persecutionem Diocletiani devitans ignorans
ingressus est et primo turpi amore susceptus, postea Christianorum [os 067. c. 10.] episcopus cognitus
est. Affra pedibus eius post salutis verba provoluitur et convertitur,
deinde Christiani quaeruntur, sed Affra sub lini fasciculis eos
abscondit. Tunc Affra episcopum ad Hilariam, matrem suam ducit, quae
etiam conversa Christiana efficitur. Tunc daemon clamabat se iniuste a
suis habitationibus eiici. Deinde Narcissus domum Hilariae, Affrae matris
in ecclesiam consecravit. Affra vero cum solita exercere negligit, Gaio
accusatur, cui cum iudex paganus diceret Deum Christianorum meretrices
abhorrere et Christum habitare in talibus non posse. Affra respondit
Christum pro peccatoribus venisse. Iubetur in insula Lici fluminis
cremari, mater vero et ancillae dum eam sepelissent, ibidem comprehensae
in igne cremantur.
Keywords: beata Affra conversa,
meretrix,
cultus Veneris,
meretricium,
Narcissus episcopus,
Felix diaconus,
conversio,
Diocletianus,
mater Hilaria,
daemon,
insula Lici
Reference: legitur de ea
Location: 067. c. 09-10.
OS069_E01 -
Assumpsit Iesus Petrum, Iacobum et Iohannem, fratrem eius, et duxit
illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Et
resplenduit facies eius, sicut Sol, vestimenta autem eius facta sunt
alba, sicut nix.
(Mt 17,1 sqq)
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E02 -
Luc. ultimo, qui quando voluit, disparuit ab oculis discipulorum in Emmaus
eventium.
(Lc 24,13 sqq)
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E03 -
loquebantur enim Moyses et Elias cum Iesu. Quid autem
loquebantur, dicit
Lu. XI., quod dicebant excessum eius, quem completurus erat in Hierusalem, id
est passionem eius, et ipsius seriem recitabant coram Iesu, in qua fuit
excessus amoris, doloris et paupertatis. Loqui autem eorum est gratiam
redemptionis futuram per Christum fiendam testimoniis legis et
prophetarum praefiguratam esse ostendere. Non sic tamen loquebantur ista
Christo, quasi nescienti, sed eum adorabant et gratias agebant de adventu
eius in carnem, et forte dicebant: “O beata caro, per cuius passionem
salvabimur, sic est praefiguratum in lege et prophetis, quod de consortio
discipulorum tuorum durissime ligatum trahent te tamquam agnum ad
immolandum, et omnes tui discipuli cari, tunc te derelinquant. O gloriosa
facies, quomodo conspuetur! O sanctissime manus, quomodo ligabuntur! O
reverendum caput, quod spinis pro nobis coronabitur! Et finaliter hoc
sacrum corpus in cruce monetur!”
(Cf Lc 11, 38
sqq)
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E04 -
Nam Petrus videns tantam gloriam in Christo,
tamquam ceteris ferventior dixit:
Domine, bonum est nos hic esse, si vis, faciamus hic tria
tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Eliae unum.
(Mt 17,4; Mc
9,4; Lc 9,33)
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E05 -
Adhuc eo loquente ecce
nubes lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicit: Hic est filius meus
dilectus, in quo mihi bene complacui ipsum audite! Et audientes discipuli
ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E06 -
Sicut Ezechiel vidit electrum, nihil tamen audivit, sed intellexit,
quid significaret.
(Cf Ez 16,12-13)
Electrorum vero ex argento et auro rutilat et significabat Christum Deum
et hominem.
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E07 -
Deus per angelos verbis similis et rebus loquitur, sicut
Adae post culpam. Qui cum abscondisset se a facie Dei, dum Dominus deambularet
ad auram prius meridiem audivit ab angelo verba increpationis in Domini persona
dicentis:
Adam, Adam, ubi es?
(Gn 3,9)
Et sic post meridiem significabat, quod iam a fervore veritatis Adam
recesserat etc.
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E08 -
Deus loquitur per angelos, quando imagines ostendunt oculis
cordis, sicut Iacob subnixam scalam de caelo vidit, similiter Petrus linteum
reptilibus et quadrupedibus plenum vidit in extasi raptus. Quia si oculis
corporis haec vidisset, Petrus in extasi non fuisset.
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E09 -
loquitur Deus per angelos, quando assumptis corporibus ex
aere oculis corporalibus apparent. Sicut Abrae tres angeli in specie trium
virorum, quos suscepit hospitio et cibaria eisdem praeparavit. Similiter Loth,
similiter beatae Virgini in annunciatione, qui tunc locuti sunt.
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E10 -
Ut patet in Eliseo et puero eius
IV. Reg. VIII.
(IV Rg 8, 14)
Non enim videbat puer eius angelos, sicut ipse licet pariter
essent.
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS069_E11 -
per angelos loquitur de terrenis substantiis, sicut Balaam
de ore asini.
Keywords:
Reference:
Location: 069. c. .
OS072_E01 -
Hanc lucem dicit Magister in
Scolastica historia fuisse quandam nubem lucidissimam, quae suo circuitu
exercuit officium solis usque ad diem quartum, quando creatus fuit sol. Sed
alii dicunt hanc lucem fuisse solem tunc creatum in sua materia substantiali
ita, quod postea de ipsa nube dispositus sit sol quarta die.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E02 -
Nam sic legitur de ea, quod in Assisina urbe nobilibus orta parentibus [os 072.
c. 03.], cum mater eius, nomine Hortulana nobilem hanc plantulam uteri sui
gestaret in hortulo et partui iam vicina ante crucem crucifixum exoraret, ut
eam de partus periculo liberaret salubriter. Audivit vocem dicentem sibi: Ne
timeas, mulier, quia quoddam lumen salva paries, quod ipsum mundum illuminabit.
Quo edocta oraculo iam natam infantulam Claram vocavit indubitanter tenens de
ea manifestandam a Deo praemissam claritatem.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E03 -
Sic enim legitur de ea, quod tam dono naturae,
quam gratiae mira pietate afficiebatur ad pauperes ita, quod sibi subtrahens
delicata cibaria clam per nuncios pauperibus destinabat. Ipsa vero odore Iesu
in devota oratione replebatur, quae sub vestibus pretiosis cilicium gerebat ac
cum lacrimis virginitatem suam Deo commendabat. Audiens tunc celebre nomen
Francisci in spiritu vehementi a Deo missi ad eum se contulit et cordis sui
arcanum eidem aperuit, qui tamquam Dei paranymphus Christi casta conubia
virgini persuasit. Cuius demum patris consiliis Clara se totaliter commisit.
Iubet angelicus Franciscus, ut festum palmarum honorifice cum ceteris perageret
iocunde et tandem in ipsa sequenti nocte mundanum gaudium in luctum converteret
dominicae passionis. In praefixa igitur nocte domo et [os 072. c. 04.]
consanguineis derelictis ipsa ad sanctam Mariam de angelis festinavit cum
honesta societate, ubi fratres sacras observabant vigilias in aula summi regis
prudentem virginem obviam Christo sponso venientem cum lampade non vacua
receperunt. Eique coram altari virginis matris Dei crines totonderunt, deinde
habitu religionis indutam ad monasterium vicinum sanctimonialium sancti Pauli
monachorum nigrorum pro custodia ad tempus collocaverunt. Inde tandem ad
ecclesiam Sancti Michaelis de pauso transtulerunt intra civitatem Assisii. Et
finaliter in ecclesia sancti Damiani extra muros unacum sorore sua Agnete et
matre concluserunt.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E04 -
Sic beata Clara luci assimilata postquam in
ecclesia sancti Damiani conclusa fuisset et a beato Francisco sic benedicta.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E05 -
Crescente ibi fama ipsius subito ceperunt virgines de
omnibus mundi partibus relictis mundanis gaudiis in odorem Christi post ipsam
currere. Quae sicut fuit prima Maria novitate vitae, ita magistra humilitatis
omnium pedes abluebat et quasi empticia omnibus devote serviebat [os 072. c.
05.] seque sequendi Christum formam praebebat.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E06 -
Sicut exemplum habemus
III. Regis III.
de duabus meretricibus coram Salomone contendentibus, quarum una,
cuius filius erat sublatus et vivus dicebat: Cum surrexissem mane, ut
darem lac filio meo, apparuit mortuus. Sed clare deprehendi hunc non esse
filium meum, quem genueram.
(III Rg 3,16-21)
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E07 -
Assumens igitur
(beatus Franciscus) fratrem Masseum cum socio misit ad sanctam Claram tamquam
ad lucem declarativam dicens, quod suppliciter Deum rogaret, ut dignaretur
indicare, quid sibi magis placeret, scilicet an orationi vel praedicationi
insisteret. Quae orationi se dedit et Dominus protinus revelavit, quod omnino
deberet praedicare et orationem non penitus dimittere. Ideo ipsa ait fratri
Masseo: Haec dicit Dominus, ut dicas patri Francisco, quod ipsum non propter se
vocavit tantum, sed ut multos luceretur per eum. Quae frater Masseus rediens
[os 072. c. 06.] retulit beato Francisco et extunc certificatus ferventius
praedicavit.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E08 -
Nam una vice Dominus papa venit videre eam (beatam
Claram) cum cardinalibus pluribus, et dum tempore prandii mensa pauperum
sororum deberet benedici, beata Clara suppliciter rogabat Dominum apostolicum,
ut earum mensam dignaretur benedicere, sed Dominus papa renuit, quin potius
praecepit, ut ab ea coram eo benediceretur. O, mira res, statim post ipsius
benedictionem in singulis fragmentis panum signum crucis apparuit. Quod
videntes omnes, qui aderant, repleti sunt gaudio et admiratione, ideo ex
devotione de panibus sibi reservavere.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E09 -
Unde legitur, quod dum civitas, in qua erat beata Clara,
obsideretur ab infidelibus et prope esset, ut tota civitas caperetur
ascendentibus illis per murum istis resistere non valentibus iam monasterium
hostes intrabant. Cuius civitatis cives citius concurrunt ad beatam Claram.
Adiuva - inquiunt - nos, Domina, ecce civitas est capta. Ipsa vero audiens haec
exportari fecit corpus Christi et in mensa honorifice collocans ait orando:
Domine Iesu Christe, verus sponsus virginum, ecce inimici tui immaculatam
virginum castitatem volunt foedare. Si placet tuae benignitati, praeserva eas,
vel si ita placitum est tibi, ut inquinatae serviamus, tua fiat voluntas. Et
ecce de ipso propitiatorio vox quasi puerilis audita est dicens: Ego semper
custodiam vos. [os 072. c. 07.] Et illa: Domine mi, etiam hanc civitatem, quae
magna pietate afficitur ad nos. Et iterum vox ait: Gravamina patietur, sed meo
munere defendetur. O mira huius virginis oratio, per quam quod armata civium
manus efficere non potuit, virtus orationis effecit. Mox hostes excaecati sunt
relicto monasterio, ut etiam ab obsidio civitatis aufugiunt. Ideo in huius rei
memoriam cum monstrantia depingitur ipsius imago.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E10 -
Propterea Gregorius IX. ipsis condescendens de professione
tam arte Regulae voluit eas absolvere, Clara vero clara voce respondit:
Sanctissime pater, de peccatis absolvi cupio, sed non de consiliis Iesu
Christi.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E11 -
Quadam enim die,
dum hora prandii unicus solus panis esset in monasterio, cuius partem beata
Clara fratribus destinavit, reliquam vero partem in quinquaginta particulas
secundum sororum numerum dividi iussit. Facta oratione a beata Clara tantum
creverunt illae particulae panum, ut cuilibet de conventu sufficerent.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E12 -
Alio quoque tempore, dum pro oleo petendo ire deberent,
beata Clara lavato vase et facta oratione vas oleo plenum inventum est.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E13 -
Unde legitur, quod post sacras exhortationes
frequenter rogabat ipsa [beata Clara] beatum Franciscum, ut saltem semel
comederet simul, quam petitionem vir Dei non admittebat. Socii autem beati
patris dixerunt: Pater, videtur, quod iste rigor non sit [os 072. c. 11.]
secundum caritatem, quia Claram tam sanctam non exaudis cum tanta instantia
petente, praesertim, quod ad tuam exhortationem mundum reliquerit. Tunc beatus
Franciscus ait: Si vobis videtur, exaudiam eam. Responderunt: Pater, digna est.
Respondit beatus pater: Et mihi placet, sed volo, quod fiat apud sanctam Mariam
de angelis, ibi primo tonsa fuit et Christo desponsata. Ordinavit igitur diem,
in qua cum sororibus aliquibus veniret, quae ipsa die veniens locum devote
visitans hora prandii. Humilis Franciscus fecit mensam super terram parari, ubi
ipse primum sedit, deinde beata Clara, iterum unus sanctus socius beati patris
et deinde una soror, et sic deinceps. Pro primo autem ferculo cepit beatus
Franciscus loqui de Deo tam suaviter, quod omnes audientes et ipse fuerunt
rapti in Deum, quibus sic sedentibus oculis ac manibus in caelum directis
videbatur hominibus de Assisio et de Bythavio et circumcirca, quod sancta
ecclesia de angelis et totus locus et silva, quae erat circa locum
comburerertur. Propterea ut loco subvenirent, venire festinabant,
appropinquantes autem viderunt omnia fore illaesa. Intrantes locum viderunt
sanctos Dei in exstasi et statim cognoverunt, quod ille erat ignis divinus, qui
ipsos tanto amore inflammaverat. Valde igitur aedificati illi recesserunt. Sed
et hi sancti divina repleti dulcedine de cibo parvum curaverunt. Post haec
beata Clara cum suis ad sanctum Damianum ivit. Videntes eam sorores valde
gavisae sunt, quia timebant, ne mitteret eam ad aliud monasterium gubernandum,
sicut miserat germanam suam Agnetem Florentiam pro abbatissa. Huic etiam
dixerat: Para te ad viam!
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E14 -
Sic enim legitur de
ea, quod tanta abstinentia macerabat corpus suum, ut per duas quadragesimas,
quas ordo consuevit, aliis vero diebus nihil, solus diebus dominicis vino, si
habebat, utebatur. Interdum vestem de pelle porci, quam hispidaverat, tonsura
pilorum ad carnem deferebat, nonnunquam cilicium de pilis equorum nodose
constrictum circa corpus cordulis, tempore sanitatis nuda humo utens pro lecto,
durum lignum capiti substernebat. Frequenter in oratione prostrata in faciem
lacrimis terram infundebat.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E15 -
Nam Germanam Agnetem lacrimis suis ad ordinem una cum matre
induxit. Quod audientes consanguinei septem viri furore repleti Agnetem educere
properant qua recusante quidam per capillos, quidam pugnis cedendo extraxerunt.
Ipsa vero auxilium Dei et beatae Clarae implorabat, quae pro ipsa cepit Deum
rogare: O, mira res! Tanto pondere Spiritus Sanctus fixit, quod laniatis
crinibus et vestibus eam movere non potuerunt, insuper patrui manus pluribus
diebus dolor cruciavit. Recipiens eam beata Clara per manus beati Francisci
attonsam Domino perpetuo consecravit.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E16 -
Nam XLII annis in artissima paupertate et austeritate
vivens sedecim diebus ante transitum sine cibo fuit, sacris tamen
exhortationibus omnes confortabat, quae ad unam sororum se convertens ait: O,
filia, videsne regem, quem ego video? Deinde vidit turbam virginum cum aureis
coronis intrantem cum multitudine, inter quas unam sole pulchriorem conspexit,
quae Claram amantissime amplexata est et corpus dilectae sponsae filii sui
mirae pulchritudinis pallio cooperuit. Talique suavi honore secundo die beati
Laurentii martyris migravit ad suum praedilectum sponsum Christum.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS072_E17 -
nam ad ipsius (beatae
Clarae) exequias papa Innocentius quartus affuit cum clero et populo, pro qua
dum (solito more) Requiem pro defunctis vellent cantare, dixit papa praedictus,
quod merito de ea officium virginum esset cantandum. Sed dominus Hostiensis
dixit: Morosius in hoc fore agendum, qui tandem sumpto themate, Vanitas
vanitatum, de contemptu mundi nobili eam sermone commendavit.
Keywords:
Reference:
Location: 072. c. .
OS073_E01 -
vide ac beato Anthonio de
ordine fratrum minorum, qui stomachatus fuit contra sanctum Hieronymum pro eo,
quod expresse non scripsit beatam Virginem corpore et anima assumptam. Ideo [os
073. c. 08.] in festo suo noluit ire ad matutinum, de quo frater socius multum
mirabatur, quod non videret ipsum in choro more solito. Existimans eum fore
infirmum aut somno gravatum venit videre eum, qui videns vigilantem abscessit.
Post modicum venit angelus Domini dicens: Cur non interes matutino? Qui
respondit se indignatum beato Hieronymo, quia expresse non asseruit beatam
Virginem corpore et anima assumptam. Cumque angelus discessisset, venit beata
Virgo cum sanctorum multitudine et ingenti lumine dicens beato Anthonio, quod
surgeret et iret ad matutinum, qui ait: O, Domina gloriae, ego nolo ire, donec
certificer de tui corporis glorificatione. Tunc beata Virgo certificavit et
beatum Hieronymum excusavit dicens, quod ipsi debuit scribere ea, quae
scripturis probare poterat. Secure - inquit - de cetero corpore et anima me
assumptam praedicabis. Quibus dictis disparuit. Et mox beatus Hieronymus
astitit dicens: Ideo sic de ipsa virginis assumptione ex divina scripseram
voluntate, ut devote sciscitantes ipsa Domina revelando certificaret, sicut
tibi factum est.
Keywords:
Reference:
Location: 073. c. .
OS073_E02 -
Consolabatur siquidem plantulas novae Christianae fidei, ad quam confluebant de
diversis mundi partibus videndi gratia, quam admirabantur, et quaerebant, quae
dilectus filius loquebatur sibi, dum erat parvulus, quomodo de mysterio
incarnationis disseruit, quomodo passionem suam praedixit et quae secreta ei
revelabat. [os 073. c. 10.] Mater autem misericordiae omnes ad se venientes
maternali affectu consolabatur et spirituali dulcedine repletos remittebat ad
propria.
Keywords:
Reference:
Location: 073. c. .
OS073_E03 -
Sunt hic multae de
nostris mulieribus Mariam Iesu videre cupientes et quotidie a nobis
discutere volentes, ut eam contingant et ubera tractent, quae Dominum
Iesum aluerunt.
Keywords:
Reference:
Location: 073. c. .
OS073_E04 -
haec
fuit regula et vita Mariae: A media nocte, quando captivitas Filii innotuerat
ei, usque quo homines secure possunt ambulare, contemplationi, orationis,
gemitibus et amaris instabat lacrimis, hora vero ad hoc debita peregrinationi
instabat, visitans loca cenae, orationis, captationis, flagellationis,
crucifixionis, tumulationis, ascensionis Filii sui. Inde revera cibum sumebat,
postea operi manuum vacabat.
Keywords:
Reference:
Location: 073. c. .
OS073_E05 -
Unde
Hieronymus:
Hodierna die credendum est caelestem exercitum festive Dei Genetrici
obviam venisse eamque ingenti lumine circumfulsisse, et usque ad thronum
Dei cum laudibus et canticis spiritualibus perduxisse.
Keywords:
Reference:
Location: 073. c. .
OS074_E01 -
Esa VII.:
Nam tempore Achaz regis reges Syriae et Israel ascenderunt contra
Hierusalem. Dominus autem misit Esaiam ad Achaz ne timeret eos. Qui sicut
idolatra et incredulus non credidit Esaiae, ideo Esaias dixit ei, quod
peteret signum suae liberationis, exquo sibi non credebat dicens: Pete
tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, scilicet per
suscitationem alicuius mortui, sive in excelsum supra, sicut tempore
Iosuae stationem solis. Iste vero Achaz noluit petere signum dicens, quod
hoc esset temptare Deum. Cum autem cognovisset Esaias, quod Achaz propter
incredulitatem non mereretur liberationem, signum non dedit ei, sed domui
Iacob dicens: Audite ergo, domus David, numquid parvum est vobis molestos
esse hominibus, qui molesti estis et Deo propter hoc dabit Dominus Deus
ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium, vocabitur nomen
eius Emmanuel, is est nobiscum Deus.
(Cf Is 7,1-13)
Keywords:
Reference:
Location: 074. c. .
OS074_E02 -
Tale signum fuit virga Assueri regis, de qua
Esther IV.
dicitur:
Omnes servi regis et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt
provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus interius intraverit
atrium absque ulla cunctatione statim interficiatur, nisi forte rex
auream virgam ad eam tetenderit pro clementiae signo.
(Est 4,11)
Keywords:
Reference:
Location: 074. c. .
OS074_E03 -
Nam caelestis
nuncius Gabriel in salutatione subticuit nomen eius dicens: Ave, gratia
plena.
Keywords:
Reference:
Location: 074. c. .
OS074_E04 -
Erudiebat enim [Beata Maria] evangelistas. Unde
Matthaeus scripsisset de tribus magis et stella et innocentium occisione, nisi
ipsa docuisset? Similiter beatus Lucas quomodo scivisset Gabrielem archangelum
ad eam missum, deinde Christi conceptionem et nativitatem etc.?
Keywords:
Reference:
Location: 074. c. .
OS074_E05 -
Bernardus
super Stabat iuxta crucem
dicit:
Post ascensionem Christi quasi ad limina sanctorum ita ad Virginem
Mariam adhuc in carne viventem fuit peregrinatio fidelium cupientium
videre illud caeleste, fidele et divinum prodigium.
Keywords:
Reference:
Location: 074. c. .
OS074_E06 -
hodie ex visione dilecti
Filii sic inflammata est (Beata Maria), ut nollet de cetero sine Filio vivere
et post felicia colloquia in magna dulcedine Filio reddidit animam.
Keywords:
Reference:
Location: 074. c. .
OS074_E07 -
Unde Dionysius dicit
unumquemque apostolum in laude Christi et Virginis sermonem fecisse et sic
corpus suum non statim fuit in caelum ductum, sed per aliquod tempus in valle
Iosaphat collocatum, ut diceretur vere mortua.
Keywords:
Reference:
Location: 074. c. .
OS074_E08 -
O, autem Maria sit mater veri Dei et Regina misericordiae,
quae omnibus ad se confugentibus miseretur, patet in hoc exemplo: Sic enim
legitur in Vitas Patrum, quod Iulianus Apostata
existens in Perside per magicam artem advocavit daemonem et misit in
Occidentem, ut idem reportaret responsum. Cum autem daemon ad quendam locum
venisset, per decem dies ibidem immobilis stetit, quia quidam monachus ibidem
die ac nocte orabat. Et eo sic sine effectu reverso dixit Iulianus: Quare
tantum tardasti? Qui respondit: Expectavi per decem dies publicum monachum, si
forte cessaret ab oratione et transire possem, cumque non cessaret, redii nihil
agens. Tunc indignatus Iulianus dixit, quod cum illuc veniret vindictam de illo
monacho faceret. Cum ergo de Persis victoriam sibi daemones promitterent,
sophista suus dixit cuidam Christiano: Quid putas nunc facit fabri filius? Et
ille: Sepulcrum parat Iuliano. Dum igitur Caesaream Cappadiciae devenisset,
sanctus Basilius eidem occurrit et tres panes hordeaceos eidem pro munere
misit. Qui indignatus recipere contempsit et pro panibus sibi fenum misit
dicens: Pabulum animalium irrationabilium nobis misisti, recipe, quod misisti.
Respondit Basilius: Nos quod comedimus, tibi misimus, tu vero nobis dedisti,
unde bestias tuas nutris. Ad hoc indignatus Iulianus respondit: Cum Persas
subegero, hanc urbem destruam et arabo, ut farrifar magis, quam homofar
nominetur. Sequenti vero nocte vidit Basilius in ecclesia Sanctae Mariae in
visu multitudinem angelorum et in media eorum quandam feminam in throno stantem
[os 074. c. 16.] et astantibus
dicentem: Vocate mihi cito Mercurium, qui Iulianum Apostatam occidat, qui me et
Filium meum blasphemat. Erat autem Mercurius miles quidam, qui ab ipso Iuliano
pro fide Christi fuerat interfectus et in ipsa ecclesia sepultus. Statimque
Mercurius cum armis suis, quae ibi servabantur, affuit, iussus ab ea, ut in
praelium se praeparet. Expergefactus Basilius aperto monumento Mercurii nec
corpus ibidem, nec arma repperit. Tunc custodem, qui arma asportavit,
requisivit. Ille vero cum iuramento affirmabat, vespere ibi fuisse. Inde igitur
Basilius recedens et mane illuc rediens invenit ibidem corpus et arma et
lanceam sanguine cruentatam. Et ecce quidam de exercitu rediens dixit: Cum
Iulianus in exercitu moraretur, ecce quidam miles ignotus cum suis armis et
lancea veniens et calcaribus urgens equum audaci mente Iulianum perforavit, et
subito ascedens nusquam comparuit. Ipse vero Iulianus dum adhuc spiraret
sanguine suo manum suam implevit et in aera proiecit dicens: Vicisti, Galilaee,
visisti. Sicque in his vocibus miserabiliter exspiravit. Ab omnibus suis
insepultus relinquitur, et a Persis excoriatur et de corio suo regi Persarum
substratorium efficitur. Ecce patet, quomodo Regina misericordiae adiuvat.
Keywords:
Reference:
Location: 074. c. .
OS074_E09 -
O, quanta gloria! O, quanta laetitia! O, quanta iocunditas
hodie facta est in caelo! Non solum ipsi [editio:
ipse] Beatae Mariae, sed etiam omnibus animabus et angelis beatis,
qui videntes prius eam amaritudine tempore passionis Filii repletam tantam modo
gloria rutilantem dicebant ei:
Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra, ut
luna, electa, ut sol, terribilis, ut castrorum acies ordinata
(Ct 6,9). Et aliis respondentibus: Haec est sola Mater et Virgo. Haec est, quae
Dominum omnium genuit et nutrivit. Haec est, quae olim fuit plena amaritudine.
Haec est, per quam omnibus peccatoribus venia, gratia et gloria donabitur. Haec
est, quae dicit illud
Ecci.XXIV.:
Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me et ab ista mea
generatione impleamini
(Cf Sir 24,26), id est fructu ventris mei. Haec est, quae dicit illud Ecci. ultimo:
Videte, quoniam non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus
veritatem.
(Sir 24,47)
Haec est signum magnum in isto caelo empyreo. Haec est mulier amicta
sole et luna sub pedibus. Haec est Regina nostra et gloriae.
Keywords:
Reference:
Location: 074. c. .
OS075_E01 -
pater eius [Ludovici] erat Karolus, rex Siciliae, mater vero
Maria, filia Stephani, quarti regis Hungariae, alta sui generis recusavit
sapere, et in aetate existens tenera sub tenello pectore senilem gestare se
ostendebat animum. Ductus in Catholoniam cum duobus suis fratribus datus obses
pro liberatione patris, ubi infra septuennium sub instructione fratrum minorum
in primitivis scientiis et sacra pagina sic profecit, ut putaretur haec
scientia magis infusa divinitus, quam acquisita humanitus. In oratione vero
sedulus et devotus mentem ad Deum elevatam habebat et confessione praemissa
missas audiebat devote. In magnis vero sollemnitatibus cum praeparatione multa
[os 075. c. 08.] corpus sumebat dominicum, factus autem sacerdos quasi diebus
singulis celebrabat. Castitatis amator intantum existebat, quod nisi cum matre
vel sororibus nullo unquam tempore solus cum sola muliere loquebatur.
Sobrietate cibi et potus cum apostolo corpus suum castigabat assidue, seque sua
manu aliquando autem alicuius fratris consortis cum catenis disciplinans. Iste
igitur est ille iuvenis sanctus et virgo, qui Christi consilia perfecte
adimplevit. Iste est - inquam -, qui post Christum velociter cucurrit. Iste est
ille, qui dicere vere potuit Christo: Haec omnia a iuventute mea servavi.
Keywords:
Reference:
Location: 075. c. .
OS075_E02 -
[Ludovicus] rediens de Catholonia, ubi pro patre
fuit obses per septuennium, votum, quod ibi fecerat de intrando religionem
fratrum minorum, voluit adimplere in conventu fratrum, sed videns, quod timore
regis ipsum fratres recipere non auderent, votum ipsum sollemniter iteravit.
Cui suadente Bonifacio papa ut episcopatum Tholosanae ecclesiae susciperet,
respondit, quod nullatenus suscipere vellet, nisi prius votum, quod fecerat,
compleret. Sic tandem habitum suscepit, et in manibus generalis ministri
expressam fecit professionem. Deinde Dominus Iesus honorificavit ipsum
dignitate [os 075. c. 10.] episcopali, in qua quolibet die missam devote
celebrabat, officium episcopatus fideliter exercebat. Mira vero compassione
afficiebatur ad pauperes, quibus largas faciebat elemosynas. Inquiri fecit
quantitatem reddituum episcopatus et sibi pro moderatis expensis aliquid
reservans, residuum totum in sustentandis pauperibus ordinavit. Ipse solus
viginti quinque pauperibus, quos in sua domo reficiebat, quotidie aquam
propriis manibus infundebat, manuque sua ipsis fercula apponebat et panes
scindebat, in eis Christo servire delectans. Iudaeos et gentiles inducebat ad
baptisma, et quosdam eorum de sacro fonte levabat.
Keywords:
Reference:
Location: 075. c. .
OS075_E03 -
totius vitae eius decursus fuit viginti trium annorum et sex mensium. Qui morti
appropinquans dum corpus Christi sibi deferretur, licet vix peditare valeret,
tamen cum magna reverentia Christo obviam perrexit, sumpta devote communione
aliquamdiu oratione permansit et demum accepto crucifixo in lecto genuflexo
osculatus est, et tandem feliciter migravit ad Dominum Christum et mortua
facies pulchrior, quam antea videbatur, apparuit, ut a multis dormiens
putaretur. In ipsa autem hora sui obitus quidam frater minor existens in
oratione remotus a loco nesciens de obitu eius vidit animam eius a multitudine
angelorum deferri in Paradisum voce magna dicentium. Sic fiet servienti Deo in
munditia et puritate.
Keywords:
Reference:
Location: 075. c. .
OS075_E04 -
Similiter quidam miles, nomine Hugo, dum fierent exequiae
pro eo a fratribus Marsiliae, vidit ipsum in capite chori cum habitu chorda et
mantello stantem laeta facie, quousque exequae durarent. Consimili etiam modo
vidit dominus Raymundus, vicarius Marsiliae, et dicto post missam: requiescant
in pace, disparuit.
Keywords:
Reference:
Location: 075. c. .
OS075_E05 -
Nam statim
post eius mortem per invocationem nominis eius miracula [os 075. c. 11.] fieri
ceperunt. Claudi receperunt gressum, paralytici sanitatem, caeci visum, et ut
fide dignis testimoniis probatum est duodecim mortui sunt resuscitati meritis
ipsius.
Keywords:
Reference:
Location: 075. c. .
OS075_E06 -
Quidam puer octo annorum cum sub lecto parentum repertus fuisset mortuus,
rigidus et frigidus, facto per parentes voto ad beatum Ludovicum, fuit
resuscitatus.
Keywords:
Reference:
Location: 075. c. .
OS075_E07 -
Quaedam etiam mulier, cum post longam febrem loquelam perdidisset per mensem
integrum, adducta ad sepulcrum beati Ludovici, sibi loquela est resuscitata.
Keywords:
Reference:
Location: 075. c. .
OS075_E08 -
Cum vir quidam miraculis huius sancti detraheret et eversionem faciei et
oculorum turpiter incurrisset, sicque per duos dies manens tandem ad eius
sepulcrum se devovit offerens caput de cera, qui anteqam exiret de ecclesia,
perfecte sanatus est.
Keywords:
Reference:
Location: 075. c. .
OS075_E09 -
Vir quidam passus guttam in manu, brachio, ventre et humero, facto voto ad
sepulcrum eius, statim sanatus est meritis beati Ludovici,
Keywords:
Reference:
Location: 075. c. .
OS078_E01 -
sicut ille rex Alexander ob singularem amorem iusserat expoliari Ionathan vestimentis suis, sic rex regum, Christus beatum Bartholomaeum ex magna charitate permisit expoliari pelle sua
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 01-02.
OS078_E02 -
I. Reg. XVIII.: Expoliavit se Ionathas tunica et dedit illam David. (Cf I Sm 18,4)
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 02.
OS078_E03 -
Sic beatus Bartholomaeus, qui multum laboraverat in vinea Domini praedicando, baptizando, ambulando, orando. Nam centies in die et centies in nocte genuflectebat prius laborem tantum voluit deponere, ut quiescat in aeterna gloria.
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 02.
OS078_E04 -
ipse [Bartholomaeus] acerbum genus mortis sustinuit pro Christo in sui excoriatione.
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 03.
OS078_E05 -
legitur, quod [cervus] gravatus cornibus et senectute vadit ad cavernam, ubi scit serpentem latitare, et intromittit flatum, ut serpens inde exeat, quem egressum occidit et deglutit, et tandem vehementi cursu ad fontem properat fortiter bibens de aqua. Et inflatus veneno serpentis prae calore cursus totum serpentem pariter et cum aqua evomit et sic cornua pilos et vetustatem deponit.
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 05.
OS078_E06 -
de Thyberiade caesare dicitur, quod dum mortuus fuisset et eius cadaver secundum ritum gentilium debuisset cremari et incinerari, tunc cor illius aliis membris igne consumptis non potuit cremari stupentibus omnibus, quia causam ignorabant. Quidam ex philosophis dicebant, quod hoc esset ex constellatione in qua natus fuisset, alii vero aliud dicebant. Quidam autem physicus ait, quod imperator intoxicatus veneno interiit et venenum ad cor congregatum non permittit cor igne consumi. Scisso autem corde et eiecto veneno consumptum est.
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 06.
OS078_E07 -
beatus Bartholomaeus, quando aurum, argentum et lapides pretiosos a rege sibi missos recipere renuit
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 08.
OS078_E08 -
Isto vestimento fuit indutus et est indutus Rex Gloriae, quod tempore passionis suae rubricaverunt suo sanguine, de quo angeli in ascensione mirantes quaerebant et dicebant illud Esa. LXIII.: Quare rubrum est indumentum tuum quasi calcantis in torculari? (Cf Is 63,2)
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 09.
OS078_E09 -
primus inter Romanos, qui usus fuit purpura fulmine percussus interiit exemplum existens se sequentium.
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 11.
OS078_E10 -
Quomodo autem beatus Bartholomaeus fuit indutus hac veste, descripsit diabolus
Keywords:
Reference:
Location: 078. c. 12.
OS079_E01 -
Unde legitur, quod iniustum lucrum abominabatur, quia cum
quaedam mulier vas plenum oleo attulisset iniuste forte conquisitum, ut ad
lampadem beati Bartholomaei infunderetur, sed quantumcumque vas super lampadem
inclinabatur, nihil inde exibat; cum tamen digitos immitterent et oleum liquidum
palparent, tunc quidam exclamavit dicens: "Non placet beato Bartholomaeo, ut hoc
oleum in suam lampadem ponatur". Ideo infunderunt ad aliam lampadem secure.
Keywords: iniustum lucrum,
mulier,
vas plenum oleo,
lampas,
Bartholomaeus,
palpare
Reference:
Location: 079. c. 03.
OS079_E02 -
II. Re. XX.
dicitur, quod
Ioab dixit ad Amasam: "Salve, mi frater", et tenuit dextra manu mentum
Amasae quasi deosculans eum, et effudit viscera eius in terram.
(Cf II Sm 20,9)
Keywords: Ioab,
Amasas,
deosculare,
viscera effudere
Reference: Cf II Sm 20,9
Location: 079. c. 06.
OS079_E03 -
Sic Iudas dixit Salvatori: "Ave, rabbi", qui tamen osculo tradidit eum,
Lu. XXII.:
Iuda, osculo Filium hominis tradis?
(Lc 22,48)
Keywords: osculare,
Iudas
Reference: Lc 22,48
Location: 079. c. 06.
OS079_E04 -
Legitur enim, quod quidam homo pauper invenit multum thesaurum, et
[os 079. c. 06.] volens probare amicos misit uxorem ad suos amicos, ut diceret:
"Venite, carissimi, reportemus in domum virum meum, quia atrociter est
vulneratus." Ex quibus quidam dixerunt: "Nos non ibimus, sed quicquid ipse
invenit, ipse habeat." Alii vero veri amici et fratres quidam dixerunt: "Eamus, et
curam eius geramus." Et venientes invenerunt eum sanum. Qui dixit illis: "O vos
mei veri amici, qui amicitiam in adversis ostendistis, vos meremini participes
fieri tanti thesauri per me inventi." Et ostendit ipsis thesaurum.
Keywords: homo pauper,
uxor,
probare,
vulreatus,
amici veri,
thesaurus
Reference:
Location: 079. c. 06-07.
OS080_E01 -
Prima est acquisita humanitus,
cuius inventores communiter fuerunt gentiles et reprobi homines. In
grammaticalibus principalis dicitur Pristianus. In rhetoricis Tullius. Inter
poetas magnus fuit Homerus apud Graecos, sed apud Latinos maior Virgilius, qui
ultra infidelitatem fuit turpissimus moribus. Inter hystoriographos praecipui
Valerius Maximus in prosa, Lucanus in metro. In logicalibus Aristoteles effulsit
et totius philosophiae monarcha. Arithmetricam dicitur de primioribus Pythagoram
invenisse, qui et sine fide fuit. Tubalcani musicam, astrologiam Athlas et
Ptolomeus multa addidit. Geometriam Euclides, medicinam Aesculapius primus
docuisse refertur, sed auxit Galienus. Hypocras et Avicenna, qui omnes et si Deum
cognoverunt, tamen non sicut Deum glorificaverunt, scilicet evanuerunt in suis
desideriis, ideo Deus tradidit eos in reprobum sensum.
Keywords: acquisita humanitus,
Pristianus,
grammatica,
Tullius,
rhetorica,
poeta,
Homerus,
Virgilius,
hystoriographia,
Valerius Maximus,
Lucanus,
logica,
philosophia,
Aristoteles,
arithmetrica,
Pythagoras,
geometria,
Euclides,
medicina,
Aesculapius,
Galenius,
Hypocras,
Avicenna
Reference:
Location: 080. c. 04.
OS080_E02 -
Horum
dist. XXXVII., quod praecepit Dominus filiis
Israel, ut spoliarent Aegyptum auro et argento, moraliter instruens, ut si aurum
sapientiae sive argentum eloquentiae apud poetas invenimus, in usum salutiferum
eruditionis vertamus. Verum propter abusum scientia reprobatur non propter
seipsam, sicut dicit Ambrosius, quod astronomia et
astrologia et huiusmodi despecta sunt, quia nihil valent ad salutem, scilicet
mittunt in errorem, et
qui his student, curam animae non habent, dist. XXXVII.
'Hinc etiam': Scire enim secundum se non est
malum,
Keywords: Israel,
Aegyptus,
aurum,
argentum
Reference: dist. XXXVII.
dicit Ambrosius
Location: 080. c. 05.
OS080_E03 -
Sicut si sacerdos curatus propter studium rhetoricae vel philosophiae,
omitteret praedicare vel confessiones audire, aut cum nimium delectaretur, quis in
talibus et utiliora contemneret, sicut beatus
Hieronymus propter ornatum eloquentiae Ciceronis
prophetarum dicta tamquam inculta abhorrebat, ideo a Deo flagellatus fuerat.
Keywords: sacerdos,
rhetorica,
philosophia,
praedicare,
Cicero
Reference: Hieronymus
Location: 080. c. 06.
OS080_E04 -
Istam enim scientiam acquisitam habuit beatus
Augustinus, qui sic dicit libro
Confessionum
de se:
Omnes libros artium, quas liberales vocant tunc nequissimus malarum
cupidita, tum servus per meipsum legi et intellexi, quoscumque legere
potui,
scilicet quia Deus est verax, omnis autem homo mendax, hinc est, quod
doctrinae hominum reperiuntur cum admixtione erroris. Sola autem sacra doctrina
est plena veritate, quia a prima veritate tradita.
Keywords: scientia acquisita,
beatus Augustinus,
liber,
legere
Reference: Augustinus, qui sic
dicit libro Confessio
num de se
Location: 080. c. 06.
OS080_E05 -
Unde quidam amicus beati Augustini Pontianus nomine recitavit vitam et miracula
magni Antonii, cuius exemplo vehementer exarsit, ita quod socium suum
Alpium turbatus invasit et forciter exclamavit: „Quid patimur, quid audimus,
surgunt indocti, et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis in Infernum demergimur.”
Keywords: beatus Augustinus,
Pontianus,
miracula magni
Antonii,
Alpius
Reference: cuius exemplo
Location: 080. c. 07.
OS080_E06 -
Docet enim grammatica recte loqui, recte scribere, sed in infusa
scientia calamus est humana lingua. Iuxta illud
Ps.:
Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
(Ps 44,2)
Scilicet ipsam linguam nemo recte loqui naturaliter patet docere. Unde
Iac. III.:
Linguam nullus domare potuit, est enim inquietum malum, plena veneno
mortifero.
(Iac 3,8)
Scilicet eam docuit scientia Dei in linguae specie missa apostolis in die
Penthecostes. Rhetorica docet ornate loqui hominibus, sed scientia
infusa docet tam ornate orare, ut praeveniat principes angelorum coniuncti
psallentibus, et potentissimum principum principem Deum inclinet ad dandum petita,
sicque vincit invincibilem et ligat omnipotentem, sicut patet in Moyse.
Logica vero docet verum a falso discernere in humanis, sed
scientia infusa docet etiam diabolicas suggestiones et temptationes discernere,
sicque humana logica concludit hominibus, sed divina etiam daemonibus.
Arithmetrica docet numerare res, sed infusa scientia [os 080. c.
07.] docet numerare sua peccata Dei beneficia et numerorum dierum, ut sciat, quid
desit ei, et intelliget, quod multo plura sunt Dei beneficia, quam guttae et
arenae maris. Intelliget denique, quod mille anni anno oculos Dei tamquam dies
hesterna, quae praeteriit, et intelliget totum tempus ab initio usque ad finem
esse, sicut momentum. Musica humana docet dulciter cantare cum
proportione vocum et sonorum, sed scientia infusa docet dulciter Deum laudare
corde, ore et opere, ut dicat Deus illud
Can. III.:
Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis, et facies tua
decora.
(Ct 2,14)
Geometria humana docet mensurare res, sed scientia infusa docet
mensurare mores et amores, si Deum diligat super omnia et alia iuxta suam
convenientiam. Item mensurat longitudinem aeternitatis, brevitatem temporis,
utilitatem boni operis. Astronomia humana docet cursum caeli et
stellarum, sed scientia infusa docet adventum Christi solis iustitiae et
stellarum, id est apostolorum et sanctorum vitam.
Keywords: grammatica,
rhetorica,
logica,
arithmetrica,
musica,
geometria,
astronomia
Reference: Ps 44,2;
Iac 3,8;
Ct 2,14
Location: 080. c. 07-08.
OS080_E07 -
Unde
Bernardus:
Multi multa sciunt et seipsos nesciunt. Quid enim prodest scire: vires
herbarum, proprietates elementorum, cursus siderum et huiusmodi se neglecto,
quasi dicerem nihil.
Keywords: scire,
herba,
elementum
cursus siderum
Reference: Bernardus
Location: 080. c. 08.
OS080_E08 -
Tertio ad causam fidei requiritur interior assensio. Unde
dist. XLV. c. de Iudaeis
dicitur:
Sicut homo proprii arbitrii voluntati serpentis oboediens periit, sic
vocante se gratia Dei proriae mentis conversione credendo salvatur.
Keywords: serpens,
mens
Reference: dist. XLV. c. de
Iudaeis dicitur
Location: 080. c. 10.
OS080_E09 -
Ad
hunc etiam errorem devenerat, ut arborem plorare diceret dum fructus vel folium de
ea tolleretur. Mater vero eius Monica nomine Christianissima pro eo plurimum
flebat, quod in via perditionis filium sciebat. Unde semel cum quadam linea lignea
stare se videret tristem, cui invenis astitit et causam suae tristitiae
requisivit. Quae ait: „Perditionem filii mei deploro.” Cui ille ait: „Esto secura,
ubi tu, ibi et ille.” Et continuo filium suum iuxta se stare vidit. Hoc cum
Augustinus retulisset, ait Augustinus: „Falleris, mater, falleris, nec sic dictum
est tibi, sed ubi ego, ibi tu.” Econtra illa dicebat: „Non sic
fili, mi dictum est, ubi ille, ibi tu, sed ubi tu, ibi
ille.”
Rogabat igitur mater beatum Ambrosium episcopum, ut pro filio suo intercederet,
qui opportunitate devictus prophetica voce dixit: „Vade secura, quia impossibile
est, ut [os 080. c. 11.] filius tantarum lacrimarum pereat.” Unde Mediolanenses
petierunt a Symacho praefecto Romanorum doctorem in rhetorica, qui misit
Augustinum ubi, tunc beatus Ambrosius praesulabatur. Mater vero Augustini
quiescere non valens, cum magna difficultate ad eum venit, et iam filium nec vere
Manichaeum, nec vere Catholicum invenit. Cepit autem Augustinus audire sermonem
beati Ambrosii attente, et dum semel multis Romanibus errorem Manichaeorum
refutasset, omnis mox error a corde Augustini recessit, et tunc se coepit dicere
Christianum. Et dum in ecclesia sicut tunc moris erat, librum occulte ei dedissent
tamquam verecundo, in quo symbolum continebatur. Ipse vero in altum ascendit et
alta voce pronunciavit mirante Roma, gaudebit Ecclesia, et dum baptizatus fuisset
cum filio Adeodato valde ingenioso, incepit beatus Ambrosius: „Te Deum laudamus.”
Et Augustinus subiunxit. Te aeternum patrem, et sic alternatis vicibus complesse
dicuntur. Et tunc cepit in fide ferventer et devote laborare, ita quod omnium
errantium ora concluderet, omnibus gratiose fidem declararet.
Keywords: Augustinus,
mater Monica,
filius,
sermo,
Ambrosius episcopus
Reference:
Location: 080. c. 11-12.
OS080_E10 -
Unde legitur, dum adhuc in carne viveret et quaedam relegeret, vidit
daemonem ante se transire librum in humeris baiulantem, quem adiuravit, ut scripta
ibi pandat. Qui ait: „Peccata hominum sunt scripta undique collecta, quem librum
praecepit sibi dari, et reperit scriptum, quod quadam vice completorium ex
oblivione dimiserat.” Unde praecepit diabolo, ut suum praestolaretur adventum, qui
ecclesiam ingressus completorium cum devotis orationibus perfecit. Reversus librum
eidem restituit, et diabolus crebro librum revolvens cum omissionis peccatum non
reperisset, dixit: „Turpiter decepisti me, quia peccatum tuum virtute orationis
delesti.”
Keywords: daemon
liber
Reference: unde legitur
Location: 080. c. 13.
OS080_E11 -
Secundo honeste exsequimur bonum, si sapienter operamur, dum nihil reprehensibile
aut foedum in nostris operibus miscemus, in cuius figura dicitur
Lev. XIX.:
Agrum tuum non seras diverso semine.
(Lv 19,19)
id est bonum opus non admisces malo, quia dicitur
Eccs. IX.:
Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
(Ecl 9,18)
Keywords: ager,
semen
Reference: Lv 19,19
Location: 080. c. 13.
OS080_E12 -
Unde beatus Augustinus tam sapienter se
custodiebat a superbia et vanitate, ut etiam minima peccata confiteretur, quae
apud nos nulla videntur, puta confitebatur, quod dum puer erat, ludebat ad pilam,
dum ad scholas ire debebat. Item quod nolebat addiscere, nisi a parentibus vel
magistro urgeretur. Item quod fabulas poetarum dum esset puer libenter legebat, et
Dydonem mortuam propter amorem plorabat. Item quod de mensa parentum aliquid
furabatur, ut pueris ludentibus dedisset. Item quod in ludo [os 080. c. 13.]
puerorum fraudulentias fecisset.
Keywords: beatus Augustinus,
puer
Reference:
Location: 080. c. 13-14.
OS080_E13 -
Beatus autem Augustinus aedificavit proximum, ut patet in legenda sua. Unde
beatus Remigius Hieronymum et quosdam alios doctores
commemorans sic concludit, hos omnes Augustinus ingenio et scientia vicit. Nam
licet Hieronymus sex milia volumina Origenis se
legisse fateatur, iste tamen tanta scripsit, ut non solum diebus ac noctibus
scribere libros eius non possit, sed nec legere quidem occurrat.
Volusianus
autem sic de eo dicit:
Legi Dei deest, quicquid Augustinum contigerit ignorare.
Hinc beatus
Prosper
libro
De vita contemplativa
dicit:
Augustinus episcopus acer ingenio, suavis eloquio, secularis
litteraturae peritus, in ecclesiasticis laboribus operosus, in quotidianis
disputationibus clarus, in omni sua actione compositus, in quaestionibus
solvendis acutus, in convincendis haereticis circumspectus, in expositione
fidei nostrae Catholicus, in explanandis scripturis canonicis
cautus.
Keywords: beatus Augustinus,
scientia,
liber,
legere
Reference: ut patet in legenda
sua
doctores;
Hieronymus;
Volusianus;
beatus Prosper libro
De vita
contemplativa dicit
Location: 080. c. 14-15.
OS081_E01 -
Haec verba charissimi licet ad litteram proferantur de Hieremia propheta, qui
sanctificatus fuit in utero, ut habetur
Hiere. I.:
Antequam exires de ventre, sanctificavi te, et prophetam in gentibus
dedi te.
(Ier 1,5)
Quem male tractaverunt ponentes in lacu, ubi non erat aqua sed lutum, ut
ibi moreretur in angustia, ex quo imminens periculum civitati Hierusalem
prophetabat, tamen rationabiliter intelliguntur de beato Iohanne Baptista ipsa
eadem verba propter tria,
Keywords: Hieremias propheta,
sanctificare,
uterus,
propheta,
lacus,
lutum,
angustia,
Hierusalem
Reference: Ier 1,5
Location: 081. c. 01.
OS081_E02 -
Sicut enim Hieremias sanctificatus fuit adhuc in utero matris suae,
ita iste beatus Iohannes dum esset sex mensium in utero matris visitatus a Beata
Virgine, quae Dei filium in utero habebat ex eius mox praesentia, ita Spiritu
Sancto repletus et sanctificatus, ut Dominum omnium adesse intelligeret, atque
gestu prophetaret et matrem Spiritu Sancto repleret.
Luc. I.:
Ecce ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in
gaudio infans in utero meo.
(Lc 1,44)
Keywords: Hieremias,
beatus Iohannes,
uterus,
Virgo Maria,
visitatio,
infans
Reference: Lc 1,44
Location: 081. c. 02.
OS081_E03 -
Tertio verba praefata bene conveniunt beato Iohanni propter poenae acerbitatem,
sicut enim Hieremias captivitate afflictus fuerat, ita beatus Iohannes, iuxta
illud
Marc. VI.:
Herodes misit, ac tenuit Iohannem, et vinxit eum in carcerem propter
Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. Dicebat enim Iohannes Herodi: Non
licet tibi habere uxorem fratris tui.
(Mc 6,17-18)
Keywords: beatus Iohannes,
Hieremias,
Herodes,
captivitas
Reference: Mc 6,17-18
Location: 081. c. 02.
OS081_E04 -
Unde legitur in Historia scholastica, quod iste
Herodes Antipas filius magni Herodis Romam proficiscens per fratrem suum Philippum
cum uxore fratris sui Philippi composuerat, ut eam a suo fratre in uxorem
reciperet, et uxorem suam filiam Arethae regis repudiaret. Quod audiens ipsa filia
Arethae regis sponte ad patrem rediit. Et iste Herodes rediens a Roma Herodiadem
[os 081. c. 03.] secum vi abstulit, et tam Philippum, quam Herodem Agrippam, quam
etiam Aretham regem in inimicitiam concitavit. Videns autem Iohannes ex tam
nephando facto periculum et bellum concitari inter regna arguebat Herodem dicens:
„Non licet tibi secundum legem habere uxorem fratris tui eo vivente. Tu igitur es
in culpa et causa tante discordie oriende.” Et quia secundum Iosephum Iohannes
baptizans magnum populum congregaverat, ideo Herodes metuebat Iohannem, et
fingebat se ipsum libenter audire et advocem ipsius multa faciebat. Unde
Marc. VI.
dicitur:
Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum.
(Mc 6,19)
Secundum Lyram ne Herodes per Iohannem
emendatus eam redderet viro suo, et sequitur, nec poterat, Herodes enim metuebat
Iohannem, sciens eum virum sanctum et iustum, et custodiebat eum, et audito eo
multa faciebat et libenter eum audiebat. Secundum
Lyram ficte hoc faciebat, quia in corde contra
ipsum cogitabat. Nam in
Historia scholastica
dicitur:
Credibile est, quod Herodes cum uxore de nece Iohannis sub tali
occasione facienda tractaverit.
Et
Hieronymus
in
Glossa:
Ideo forte iuravit, ut occasionem inveniret eum occidendi. Nam si illa
patris aut matris interitum postulasset, Herodes non utique
consensisset.
Keywords: beatus Iohannes,
Herodes,
Roma,
Philippus,
uxor,
Aretha,
custodia,
occidere
Reference: unde
legitur in Historia
scholastica;
Mc 6,19;
Lyra;
Hieronymus in
Glossa
Location: 081. c. 03.
OS081_E05 -
Unde dicitur in
Evangelio:
Cum dies opportunus accidisset, Herodes in die natalis sui coenam fecit
principibus et tribunis, et primis Galilaeae, et cum introisset filia
Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, ei
promisit sub iuramento, ut quicquid peteret, etiam si dimidium regni, sui
daret ei. Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa: Caput
Iohannis Baptistae.
(Mc 6,21-25)
Ex quibus patet, quod prius Herodes et Herodias condixerunt de tali mortis
modo, quia non est verisimile, quod propter saltationem unius puellae dimidium
regni daret, et quod si petisset, caput Herodis vel matris dedisset.
Keywords: beatus Iohannes,
Herodes,
coena,
Galilaea,
filia,
saltare,
mater,
caput,
Herodias
Reference: unde dicitur
in Evangelio,
Mc 6,21-25
Location: 081. c. 06.
OS081_E06 -
Tertio Herodes disposuit occidere Iohannem per saltum puellae perniciosum. Nam
chorea omnes sensus hominis ad peccatam incitat, ideo dicit
Guilhelmus:
Chorea est circulus, ciuis caput est diabolus, qui ibi acuit gladium
suum ad occisionem animarum. O, misericors Deus, quam multi perierunt
propter chorizationem. O, quam multa peccatam ibi committuntur, ibi odium,
ibi vana gloria, ibi superbia etc.
Hinc
Esa. III.:
Elevatae sunt filiae Sion, ambulaverunt extento collo, nutibus oculorum
ibant, composito gressu plaudebant pedibus.
(Is 3,16)
Et
Augustinus:
Omnis motus seu saltus petulantiae est saltus in profundum cloacae et
inferni.
Idem, de X. „Chordis”:
Melius est die Dominica arare, quam chorizare, melius est in minus,
malum est capiendo comperativum impropriae, die Dominica lanam texere, quam
inpudice saltare.
Et certe melius est, quia aliqua utilitas est in textura vel agricultura,
scilicet prorsus nulla in saltu, nisi quaedam dementia. Unde si asinus ita
saltaret, sicut videmus facere choreatrices dicerent. Certe confusum est caput
asini. Ecce si esset risibile in bruto, cur non magis in homine.
Keywords: Herodes,
beatus Iohannes,
chorea,
chorizatio,
filiae Sion,
arare,
die Dominica,
lanam texere,
asinus
Reference: Is 3,16;
Augustinus;
Idem, de X.
„Chordis”
Location: 081. c. 07.
OS081_E07 -
Tertio Herodes et sui complices fuerunt mali in opere. Quia puella saltatrix
consulta matre, intravit et dixit: „Volo ut Protinus (timuit ne Herodes
retractaret iuramentum) des mihi in disco caput Iohannis Baptistae, et ficte
contristatus est rex propter iusiurandum, vultu contristabatur, sed mente
laetabatur. O, impie Herodes, si male iurasti tunc muta decretum, melius est
uxorem cum filia contristari, quam Dei sanctum occidi. Et misso spiculatore, id
est occisore praecepit afferri caput Iohannis in disco, id est scutella, quasi
dans escam dicitur discus. Sed dicitur utrum spiculatores et tortores sint in
statu damnationis.
Keywords: Herodes,
Herodias,
complices,
puella,
mater,
caput Iohannis
Baptistae,
occidere
Reference:
Location: 081. c. 10.
OS081_E08 -
Discipuli enim beati
Iohannis tulerunt corpus sine capite, et sepelierunt ubi multa fiebant miracula,
ideo ipsem exhumatum Iulianus Apostata comburi iussit. Et licet Herodes fuit
malus, tamen corpus sanctum sepeliri permisit, non tamen cum capite ne resurgeret.
Quod hodie iudices non faciunt dum morti adiudicatorum et occisorum corpora
sepeliri non permittunt, sed a volucribus laniari. O, quam absurdum est carnem
Christiani bestiis et volucribus dare. Ideo dicitur XIII. q. II.
„Quaesitum”, quod cadavera pro suis sceleribus occisorum post
confessionem Deo peractam licet tandem ad ecclesiam deferri et pro eis missa
celebrari. Dicit tamen Hostiensis, quod hoc non
debet fieri sine licentia iudicis. Et quia ab utero matris suae sanctum Iohannem
male tractaverunt, ideo ipsi a Deo male tractati sunt. Nam Herodes missus in
exilium, et ibi miserabiliter mortuus est. Herodias similiter cum eo. Vel ut
quidam dicunt, fuit sobito mortus, dum caput Iohannis in manu tenerum, et ei
insultaret divino iudicio in eius faciem insufflavit et subito corruit mortua.
Filia quoque eius cum super glaciem ludendo discurreret, subito sub pedibus
crepuit et suffocata est aquis. Iudei etiam a Tito et Vespasiano occisi partim et
captivati et dispersi triginta pro denario venditi. Iulianus demum apostata male
tractatus est, quia Dei plaga percussus ab hostibus excoriatus, et de eius corio
scabellum regi Persarum fuit fabricatum, et sic Deus malos male perdidit.
Keywords: discipuli beati
Iohannis,
corpus sine capite,
miraculum,
sepelire,
Iulianus apostata,
Herodes,
Herodias,
filia
Reference:
Location: 081. c. 11.
OS081_E09 -
Primo beatus Iohannes habuit vitam humanitatis sanctam, quia non curavit de cibo
et potu [os 081. c. 11.] corporali, nec de ornamento vestimentorum, qui vestitus
erat ornamento virtutum. Nec de domicilio cuius mens demorabatur in caelo, in
terris enim degebat scilicet caelestibus mysteriis gaudebat. Nam caelos apertos
vidit, vocem Patris audivit, Spiritum Sanctum in spem columbae aspexit, filii
divinitatemarguit, quem suo digito demonstravit. Cuius caput, in quo fuerunt beati
oculi, qui haec viderunt, datum est puellae, in quo ille aures, quae talia
audierunt, in quo labia et lingua, quae de Christo testimonium perbibuerunt, et
primum regnum caelorum praedicarunt.
Keywords: beatus Iohannes,
vita sancta,
caelum,
Pater,
Spiritus Sanctus,
caput
Reference:
Location: 081. c. 11-12.
OS081_E10 -
Primo fuit constans, quo ad seipsum, licet scivit, quod
Herodes eum quaesivit ad occidendum, tamen non fugit nec perterritus fuit. Hinc
Chrysostomus:
Quod Herodes illi faciebat in malo, hoc ille suscipiebat pro beneficio,
ira illius quasi Dei beneficio fruebatur, quia verum gaudium est sanctorum
exire de mundo. Cum enim decollari debuit, stabat in medio carceris, et voce
magna clamavit dicens: „Christe, fili Dei vivi, quem digito demonstravi,
baptizavi, super quem Spiritum Sanctum vidi, tibi commendo spiritum
meum.”
Sicque detractum violenter in terram sanctum caput amputatum est.
Keywords: beatus Iohannes,
Herodes,
decollatio,
caput
Reference: Chrysostomus
Location: 081. c. 12.
OS081_E11 -
Sicut enim angeli procurant
hominum salutem euos purgando et illuminando, ita beatus Iohannes, ideo dicitur
lucerna ardens et lucens.
Lu. I.:
Ut convertat corda patrum in filios, parare Domino plebem
perfectam.
(Lc 1,17)
Hinc
Chrysostomus:
Iohannes spem homo, gratia angelus corpore tenebatur in carcere, sed
anima in caelo.
Keywords: beatus Iohannes,
corpus,
carcer,
anima,
caelum
Reference: Lu. I.,
Lc 1,17
Chrysostomus
Location: 081. c. 13.
OS081_E12 -
Tertio beatus Iohannes habuit vitam divinam, quia non vivebat amore
domestico ex eo, quod sanctos senes pratem et matrem reliquerat domi, adhuc in
tenera aetate et habitavit in deserto, neque vivebat mundano amore, quia carnem
suam mirabiliter cruciabat, ut vere dicere poterat.
Vivo ego, iam non ego vivit vero in me Christus.
(Gal 2,20)
Keywords: beatus Iohannes,
vita divina,
pater,
mater,
domus
desertus
Reference: Gal 2,20
Location: 081. c. 13.
OS081_E13 -
Unde Gregorius in III. li. Mora. admirans dicit: Dum beati Iob vulnera
cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Iohannem reduco, et non sine
gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum
repletus atque (ut ita dixerim) priusquam nasceretur, renatus ille amicus sponsi,
ille, quo inter natos mulierum maior nemo surrexit, ille sic propheta, et plusquam
propheta ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltatu, capite
truncatur, et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Numquid non
credimus aliquid fuisse, quod in eius vita illa sic despecta mors tegeret? Sed
quando ille vel in cibo peccavit, [os 081. c. 13.] qui locustas solummodo et mel
silvestre edit? Quid demum vel de qualitate sui tegminis deliquit, qui camelorum
pilis corpus operuit? Quid de conversatione sua offendere potuit, qui de heremo
non recessit? Quid illum loquacitatis noxa polluit, qui disiunctus longe ab
hominibus fuit? Quid est ergo, quod Iob Dei testimonio praefertur, et tamen plagis
usque ad sterquilinium sternitur? Quid est, quod Iohannes Dei voce laudatur, et
tamen pro temulenti verbis in saltationis praemium moritur? Quid est, quod
omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante
saecula elegit? Quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo
remuneret in summis. Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos
reprobat, si hic sic cruciat quos amat.
Keywords: beatus Iohannes,
Iob,
mater,
uterus,
renatus,
propheta,
caput,
locusta,
mel
Reference: Gregorius in III. li.
Mora.
Location: 081. c. 13-14.
OS082_E01 -
Ideo angelus Gabriel dixit Mariae Lu. I.: Dominus tecum. (Lc 1,28)
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 04.
OS082_E02 -
existens in utero Virginis cum iacente iacebat, cum sedente sedebat, cum dormiente dormiebat, cum ambulante ambulabat, cum stante stabat
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 05.
OS082_E03 -
cuius adventum angelus praenunciat dicens: Dominus tecum. (Lc 1,28)
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 05.
OS082_E04 -
Deus carnem Virginis formavit ut domum stellarem sive de stellis.
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 06.
OS082_E05 -
Primo de lege naturae accedat Balaam filius, Beor, qui vidit Mariae carnem formari in munditia stellari et prophetando Nume. XXIV. dixit: Orietur stella ex Iacob (Nm 24,17)
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 06.
OS082_E06 -
ad quantitatem fuit Virgo elegans et alta, gracilis et pulchre disposita
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 06.
OS082_E07 -
(Maria) in colore fuit alba et rubea
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 07.
OS082_E8 -
In statura autem sic fuit naturaliter regulata, quod caput, oculi, facies, labia et omnia lineamenta corporis fuerunt bene invicem convenientia. Fuit igitur tam pulchra secundum carnem, ut dicit Bernardus, quod Ioseph, vir eius non fuit ausus respicere eam.
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 07.
OS082_E09 -
beatus Dionysius supplicavit beato Iohanni evangelistae tanquam custodi Virginis, ut eam videre posset. Qui cum eam vidisset, cecidit in terram quasi mortuus.
Tandem ad se reversus dixit: 'Nisi solidatus essem in fide, non aliud deum crederem, quam eam.' Accedat etiam secundus sapiens de lege scripta Salomon, qui de carne Virginis dicit
Proverb. ultimo: Fortitudo et decor indumentum eius, (Prv 31,25) id est caro eius. Accedat et tertius sapiens de lege gratiae ille illuminatus Augustinus, qui de ea ait:
'Quis poterit in huius anima sive carne locus esse vitiorum, quae ad caeli vicem continentis omnia Domini templum est effecta?'
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 07.
OS082_E10 -
In figura de famoso templo Salomonis dicitur II. Paral. III., quod cepit aedificare Salomon domum Domini in Hierusalem, in monte Moria, qui demonstratus fuerat David, patri suo in loco,
quem paraverat David in arca Hermon Hiebuzei (Cf II Par 3,1) de praecepto Domini per propheta Gad pro eo, quod angelus percuteret populum [os 082. c. 08.] propter peccatum numerationis populi,
in quo altari obtulit David Deo sacrificium, super quod descendit ignis in signum divinae acceptationis et consumpsit sacrificium. I. Para. XXI. (Cf I Par 21-22)
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 08.
OS082_E11 -
Iudas crudelis, qui persecutus est hominem inopem et compunctum corde mortificare
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 09.
OS082_E12 -
sicut fuit de Petro, qui antequam constitueretur vicarius Christi, Simon vocabatur, sed in illa constitutione Salvator mutato nomine sic ipsum vocavit Mat. XVI.: Tu es Petrus. (Mt 16,18) Similiter Paulus, qui prius vocabatur Saulus.
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 12.
OS082_E13 -
Similiter Paulus, qui prius vocabatur Saulus.
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 12.
OS082_E14 -
legitur, quod quaedam mulier a daemone sibi visibiliter in forma hominis apparente multas molestias sustinebat, multaque remedia nunc aquae benedictae aspersionem, nunc hoc,
nunc illud adhibebat, sed nec sic illae cessabant. Quidam autem vir sanctus sibi consuluit, ut cum ad eam accederet, illa elevatis oculis 'Sancta Maria adiuva me' protinus exclamaret,
quod cum illa fecisset, diabolus quasi lapide percussus territus stetit et postmodum dixit: malus diabolus intret in buccellam illius, qui te istud docuit, et statim evanuit, nec ad eam
postmodum accessit.
Keywords:
Reference:
Location: 082. c. 13.
OS083_E01 -
Deus creavit primo quandam lucidam nubeculam, quae tunc causabat diem et noctem, de qua tandem secundum opinionem doctorum facta est sol die quarto.
Keywords:
Reference:
Location: 083. c. 06.
OS083_E02 -
Quid fuit rubus Moysi flammas emittens et non ardens
Keywords:
Reference:
Location: 083. c. 08.
OS083_E03 -
Quid virga Aaron florida nec humectata designat
Keywords:
Reference:
Location: 083. c. 08.
OS083_E04 -
Quid vellus Gedeonis de carne tonsum et in area positum signat
Keywords:
Reference:
Location: 083. c. 08.
OS083_E05 -
Haec est illa lux, quam dixit Deus, ut fieret, de qua factus est sol. Haec est vera virago sumpta de viro suo, Iesu Christo. Haec est illa benedicta arca Noae de lignis levigatis et imputribilibus fabricata ab illo vero Noe, Iesu, qui solus inventus est iustus atque perfectus in generatione humana. Haec est et illa benedicta Sara, id est (princeps non solum hominum, sed et angelorum), de qua risus humanae laetitiae Iesus quasi alter Isaac est ortus. Haec est illa sancta Rebecca, quae filio luctanti Iacob pergrande mysterium omnibus electis luctantibus contra diabolum benedictionem procuravit paternam. Haec est benedicta scala, quam vidit Iacob, cui singulariter Dominus est innixus et ad eius obsequium angeli ascendunt et descendunt. Haec est illa felix Rachel, quae verum Ioseph peperit, qui non solum sanctus est princeps fratrum et dominus Aegypti, sed et angelorum et hominum. Haec est rubus ille Moysi, flammas quidem emittens, sed non ardens, quia Maria Filium peperit, sed in conceptu pudorem et dolorem non sensit. Haec est illa virga Moysi, quae mare dividit transituris suae conversationis exemplo et aquam gratiae de Christo bibituris eduxit suae orationis suffragio. Haec est thronus veri Salomonis et solium de ebore grande, quae de immaculata virginitate sua solium Iesu praeparavit. Haec est illud templum magnum et famosum cum tot sculpturis et columnis et mirabilibus figuris, in quo malleus et ferrum non sunt audita, cum aedificaretur, quia cum Christum concepit, nihil est auditum de operatione virili, sed virtute Spiritus Sancti. Haec est illa benedicta Virgo, de qua sibi mutuo conveniunt Esaias et Ieremias. Novum (inquit Ieremias) faciet Dominus super terram: mulier circumdabit virum. (Cf Ier 31,22)
Keywords:
Reference:
Location: 083. c. 08-09.
OS083_E06 -
(Iesus) cum esset annorum XII., inventus est in medio doctorum.
Keywords:
Reference:
Location: 083. c. 15.
OS083_E07 -
(Iesus) cum voluissent ipsum praecipitare de monte, ipse transiens per medium illorum ibat.
Keywords:
Reference:
Location: 083. c. 15.
OS083_E08 -
Christus mediator publicando pacem reformatam stetit in medio Ioh. XX.: Post resurrectionem stetit in medio discipulorum et dixit: Pax vobiscum (Cf Ioh 20,19)
Keywords:
Reference:
Location: 083. c. 16.
OS084_E01 -
crux Christi exaltata est in sui recuperatione a Cosdroe, ut patet in legenda
Keywords:
Reference:
Location: 084. c. 12.
OS085_E01 -
Cumque concidisset Abraham ligna aedificavit altare, id est crucem, deinde Isaac ligatis pedibus et manibus super ligna est positus, sic Christus in ligno est appensus. Et ecce angelus Domini dixit: Ne extendas manum in puerum. (Gn 22,12) Et vidit Abraham arietem haerentem cornibus, quem immolavit pro filio.
Keywords:
Reference:
Location: 085. c. 08.
OS085_E02 -
Primo [Moyses] aquam in sanguinem convertit, secundo mare divisit, virgam in colubrum mutavit, pharaonem prostravit, aquam de petra eduxit, aquam amaram in dulcem convertit. Exo. VII.: Dixit Dominus ad Moysen: Tolle virgam tuam super aquas Aegypti, et elevans, percussit aquam fluminis, quae versa est in sanguinem. (Cf Ex 7,19-20) Et propter poenam, quia Aegyptii parvulos Iudaeorum in flumine necaverant. Vel sic Deus Pater virga in sancta cruce percussit flumen divinae sapientiae Christum, et versum est in sanguinem, quia totus Christus fuit sanguinolentus. Ioh. XIX.: Unus militum lancea latus aperuit, et [os 085. c. 08.] exivit sanguis et aqua. (Ioh 19,34) Secundo in colubrum mutavit, coram pharaone proiecit virgam et versa est in colubrum. Exo. VII.: Et magi pharaonis similiter proiecerunt virgas et versae sunt in dracones, sed virga Aaron devoravit eos (Ex 7,12)
Keywords:
Reference:
Location: 085. c. 08.
OS085_E03 -
ex virgis possent generari serpentes naturaliter per multas transmutationes, daemones tamen hoc subito possunt facere, et ideo sicut virga ipsa devoravit virgas magorum, ita virtus sanctae crucis omnium magorum superavit maleficia, patet hoc de sanctis apostolis Petro, Paulo, Simone mago, de sancto Iacobo Hermogene, Simone et Iuda etc.
Keywords:
Reference:
Location: 085. c. 09.
OS085_E04 -
Moyses virga aquam amaram in dulcem convertit, ut patet Exo. XV., ubi dicitur, quod filii Israel non poterant bibere de Mara [editio: Marath] aquas eo quod essent amarae, et murmuravit ex hoc populus ad Moysen, dicens: Quid bibemus? At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. (Ex 15,23-25)
Keywords:
Reference:
Location: 085. c. 10.
OS085_E05 -
ablatum enim fuerat hoc salutis signum a Christianis propter eorum peccatum multiplex per Cosdroe regem, sed Dominus recuperavit per Heraclium imperatorem, ut patet in legenda
Keywords:
Reference:
Location: 085. c. 13.
OS086_E01 -
Sic beatus Franciscus dicitur hic angelus, de quo
Apocal. VI. et VII. c.
dicit Iohannes:
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, et [os 086. c. 01.] ecce
terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus
cilicinus, et luna facta est sicut sanguis, et stellae de caelo ceciderunt
super terram.
(Apc 6,12-13)
Post haec vidi - inquit - quattuor angelos stantes super
quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos caeli, ne flarent super
terram, neque super mare, neque super ullam arborem. Et vidi alterum angelum
ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi, et clamavit voce magna
quattuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari dicens: Nolite
nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei
nostri in frontibus eorum.
(Apc 7,1-3)
Sigillum istud sextum apertum fuit tempore Friderici imperatoris, regis
Siculorum. Tunc enim magnus terraemotus factus est, quia magna persecutio in
sancta Ecclesia, nam propter divisionem inter ipsum et papam et cardinales de
partibus infidelium multos Saracenos conduxit ad destruendas ecclesias et fideles,
et persequendos clericos et religiosos. Tunc sol, id est dominus papa factus est
niger, id est diu non est inventus, immo postea ut simplex sacerdos Venetiis est
inventus. Luna tota facta est sanguis, id est Ecclesia facta est sanguinolenta
interfectione cardinalium, clericorum et religiosorum. Stellae de caelo militantis
Ecclesiae ceciderunt, id est multi praelati imperatori adhaerentes per
excommunicationem ab Ecclesia sunt deiecti, per quattuor angelos tenentes quattuor
ventos caeli possunt intelligi angeli mali in quattuor mundi partibus impedientes
ventos gratiae, ne flarent. Hoc enim tempore, quando ista fiebant, iste angelicus
vir Franciscus ascendit et clamavit etc.
Keywords: Iohannes,
sigillum sextum,
terraemotus,
sol,
Luna,
quattuor angeli,
quattuor ventes,
clamare,
Fridericus imperator,
Siculus,
persecutio,
papa,
cardinalis,
clericus,
Saracenus,
stellae cadere,
excommunicatio,
quattuor mundi partes,
Franciscus,
Venetia
Reference: Apc 6,12-13,
Apc 7,1-3
Location: 086. c. 01-02.
OS086_E02 -
Primo itaque quod Beatus Franciscus sit angelus sive legatus Christi Domini a
latere missus, probemus prophetica denunciatione. De ipso nimirum permulta ante
tempora prophetavit Sibylla, quae fuit tempore regis
Priami et Troiani belli, quae praedixit Christum venturum et apostolos et
evangelistas electurum. Deinde subdidit de beato Francisco sic inquiens: In
ultima aetate humiliabitur [os 086. c. 03.] Deus et humiliabitur proles divina,
iungetur humanitati deitas, iacebit in feno agnus, et puellari officio
educabitur Deus et homo, signa praecedent apud Iudaeos, mulier vetustissima
puerum concipiet, id est Elizabeth Iohannem, Boethen, id est
stella orbis mirabiliter ducatum praestabit ad ortum, scilicet
Christi tribus magis, hic habens pedes XXXIII, id est
annos sexque pollices, id est menses eliget sibi ex
piscatoribus deiectis numerum duodenarium, id est XII apostolos,
unumque diabolum, id est Iudam, non in gladio bellove. Aeneadem
urbem, id est Romam regesque subiciet, sed in hamo piscatoris,
id est deiectione et pauperie superabit divitias, et superbiam
conculcabit, morte propria mortuos suscitabit, et cum mactabitur, vivet et
regnabit, et cum consummabuntur omnia, fiet resurrectio, bonos iudicabit et
malos. Hinc quattuor animalia surgent in testimonium, id est quattuor
evangelistae, nomen agni in tuba concinent, serentes iustitiam
legemque irreprehensibilem, id est evangelium. Cui contradicetur a
bestia, id est Antichristo. Et surget stella mira, id est
Paulus, habens quattuor animalium imaginem, eritque in tuba mirabili,
damnatos, id est gentiles illuminabit, hic gladiabitur, moriens
illustrabitur, porro gloriosus exitus eius. Erit autem bestia horribilis,
id est Machometus ab oriente veniens, cuius rugitus usque ad
gentes Punicas, id est Africanas audietur, cuius capita septem,
sceptraque innumera, pedes, id est anni DCLXIII, hic contradicens
agno, ut blasphemet testamentum eius. Postea subdidit de beatis Dominico
et Francisco dicens: Stellae quoque duae, id est ordo minorum
et praedicatorum consimiles primae stellae insurgent contra ipsum, et
non obtinebunt, usque dum veniat abominatio, et voluntas Altissimi
consummetur. Haec illa.
Keywords: beatus Franciscus,
denunciatio,
Sibylla,
Priamus
Troiani,
evangelistae,
humiliare,
proles divina,
agnus,
Elizabeth,
Iohannes,
Boethen,
pedes XXXIII,
Aeneades urbs,
Roma,
piscator,
mortuos suscitare,
mactari,
resurrectio,
quattuor animalia,
lex irreprhensibilis,
stella mira,
Paulus,
tuba,
bestia horribilis,
sceptrum,
anni DCLXIII,
Dominicus,
blasphemare,
abominatio
Reference: Sibylla
Location: 086. c. 03-04.
OS086_E03 -
Insuper
Abbas Ioachim, vir eximiae sanctitatis spiritu prophetico sic dicit de istis
ordinibus:
Erunt duo viri, unus hinc, alius inde, unus Italus, id est
Franciscus, alius Hispanus, id est Dominicus. Primus
columbinus, secundus corvinus. Et sequitur: Ordo enim
columbinus per mare Aquilonare [os 086. c. 04.] transibit usque ad novissima
tempora duraturus, aspera pascua gustabit, regina Austriae proteget, et
fovebit eum [sic!] in amaritudine sua, flumen
Eufraten transibit, undam et impetum eius sua praedicatione mitigabit,
aspera reducentur in planum in sermone eius, terra salsuginis, id est
Aegypti ad Dominum convertetur per ipsum. Multae gentes per ipsum
ad Dominum convertentur. Gens idolatra, cuius lingua ignorabitur, de finibus
terrae veniens missa a Deo in adiutorium terrae promissionis, et ut ipsa
cognoscat Deum Patrem omnipotentem et Filium eius unicum Dominum nostrum ad
fidem convertetur catholicam. Futurum est enim, quod ordo columbinus
viriliter se opponet contra mortis angelum, et contra eum praedicando maxima
multitudo de filiis ipsius ordinis martyrio ad Deum transibunt.
Haec ille. Is siquidem sanctus quod ore de beato Francisco prophetavit,
demonstravit opere. Nam depingi eum fecit in ecclesia Sancti Marci Venetiis super
ostium sacristiae cum stigmatibus, sicut hodie cernentibus claret.
Keywords: duo viri,
Italus,
Franciscus,
Hispanus,
Dominicus,
columbinus,
corvinus,
mare Aquilonare,
aspera pascua,
Austria,
amaritudo,
Eufrates,
terra salsuginis,
Aegyptum,
ad Deum convertere,
fides Catholica,
prophetare,
Venetia,
stigmata
Reference: abbas Ioachim
Location: 086. c. 04-05.
OS086_E04 -
Secundo denique quod beatus Franciscus sit Christi Domini missus seu legatus,
probemus divina vocatione. De eo enim sic dicit
Bonaventura, quod semel egressus ad meditandum in
agro, dum adhuc esset saecularis, et deambularet iuxta ecclesiam quandam Sancti
Damiani, quae minabatur prae nimia vetustate ruinam, et instigante se spiritu
eandem causa orationis intrasset, prostratus ante imaginem Crucifixi non modica
fuit spiritus consolatione repletus. Cumque lacrimosis oculis intenderet in
Dominicam crucem, vocem de ipsa cruce ad se miro quodam modo factam corporeis
audivit auribus ter dicentem: „Francisce, repara domum meam, quae ut cernis, tota
destruitur.” Ad cuius stupendae vocis commonitionem vir Dei primum quidem
perterritus, dehinc gaudio repletus protinus exsurrexit totum se recolligens ad
perficiendum mandatum de reparatione materialis ecclesiae, licet principalis
intentio ad eam ferretur, quam Christus suo sanguine acquisivit, sicut eum postea
Spiritus Sanctus edocuit. Collecta [os 086. c. 05.] tandem pecunia ad illam
ecclesiam se contulit. Et dum sacerdos ecclesiae pecuniam recusaret recipere, ad
quandam fenestram illam proiecit, et ipse in illa moram aliquamdiu contraxit.
Keywords: beatus Franciscus,
vocatio,
meditare,
ecclesia Sancti
Damiani,
ruina,
imago Crucifixi,
consolatio,
vox de cruce,
reparatio,
pecunia,
fenestra
Reference: Bonaventura
Location: 086. c. 05-06.
OS086_E05 -
Prima namque visio fuit ostensa cuidam sacerdoti Silvestro civitatis Assisii, qui
cum primo vitam Francisci et fratrum propter novitatem rei quodam humano spiritu
abhorreret, hic ut scribit beatus Bonaventura,
videbat in somnis totam Assisii civitatem a dracone magno circumdari, prae cuius
magnitudine regio tota videbatur exterminio subiacere. Contuebatur post hoc crucem
quandam auream ex ore Francisci procedentem, cuius summitas caelos tangebat,
cuiusque bracchia protensa in latum usque ad mundi fines videbantur extendi. Ad
cuius aspectum draco ille teter penitus effugabatur. Hoc dum sibi tertio
monstraretur, divinum aestimans fore miraculum, viro Dei et fratribus per ordinem
enarravit, ac non multum post beato Francisco mundum relinquens adhaesit. Cuius
vitae sanctitas autenticam reddidit visionem, quia loquebatur cum Deo, sicut
amicus solet loqui cum amico.
Keywords: visio,
Silvester sacerdos,
Assisi,
vita Francisci,
somnis,
draco magnus,
crux aurea,
os Francisci,
mundi fines
Reference: Bonavetura
Location: 086. c. 06.
OS086_E06 -
Secunda etiam visio monstrata fuit Innocentio papae tertio, de qua refert sanctus
Bonaventura, quod dum beatus Franciscus cum
sociis proponeret adire praesentiam summi pontificis pro confirmatione regulae
obtinenda, Christus vicarium suum per visionem commonere fecit, ut supplicanti
pauperculo benignum praeberet assensum. Vidit namque in somnis pontifex ipse
Romanus Lateranensem basilicam ruinae iam fore proximam, quam quidam homo
pauperculus et despectus proprio dorso submisso, ne caderet, sustentabat. Cum
igitur Dei famulus suis comparuisset conspectibus: „Vere - inquit - hic est ille,
qui opere et doctrina Christi sustentabit Ecclesiam.” Unde praecipua devotione ad
ipsum affectus petitioni eius se inclinavit.
Keywords: visio,
Franciscus,
summus pontifex,
regula,
vicarius,
Lateranensis basilica,
ruina,
somnus,
ecclesiam sustentare
Reference: Bonaventura
Location: 086. c. 06.
OS086_E07 -
Tertia denique visio habetur in legenda beati
Dominici, qui dum se ad urbem pro confirmatione sui ordinis
contulisset, nocte orans vidit in [os 086. c. 06.] spiritu Christum in aere
exsistentem, et tres lanceas in manu tenentem, atque contra mundum eas vibrantem.
Cui velociter Mater benigne occurrens, quidnam vellet facere, inquisivit. Et ille:
„Ecce - inquit - totus mundus tribus vitiis est foedatus, superbia videlicet,
avaritia et luxuria, et ideo his lanceis ipsum volo perimere.” Tunc Virgo ad eius
genua procidens ait: „Fili dulcissime, iustitiam tuam digneris temperare cum
misericordia, habeo enim fidelem servum et strenuum pugilem, qui ubique discurrens
mundum expugnabit, aliumque servum sibi in adiutorium dabo.” Tunc beatum Dominicum
Virgo Mater Christo praesentavit, obtulitque sanctum Franciscum, quos Christus
Dominus acceptavit. Sanctus vero Dominicus socium suum in visione diligenter
considerans, quem ante non viderat, in crastino inventum in ecclesia cognovit, et
in amplexus et oscula sancta ruens dictam visionem sibi per ordinem enarravit, et
ex tunc factum est eis cor unum in Domino.
Keywords: visio,
confirmatio,
tres lanceae,
tria vitia,
foedus,
superbia,
avaritia,
luxuria,
Virgo,
pugil,
Dominicus
Reference: legenda beati
Dominici
Location: 086. c. 06-07.
OS086_E08 -
In cuius figura Iacob cum in itinere constitutus in loco
materialis templi Hierusalem requiesceret, dormiendo vidit scalam de caelo usque
ad terram pertingentem, cui in summitate Deus erat innixus promittens ei dare
terram illam et semini eius, quae designat vitam aeternam.
Keywords: Iacob,
Hierusalem,
templum,
scala de caelo,
semen
Reference:
Location: 086. c. 08.
OS086_E09 -
Sed quis, quaeso, sic ascendit ad Deum, sicut humilis Franciscus, de quo
legitur, quod cum quidam ex sociis eius elevatus in oratione
vidisset in caelo in conspectu divinae maiestatis sedem ornatissimam, et ignorans,
cui parata esset. Cupiens autem hoc scire audivit vocem dicentem: „Sedes ista fuit
unius ex primioribus angelis, qui lapsi sunt de caelo, quae parata est humillimo
Francisco, sicut privatus ea superbissimus angelus.” Qui quidem frater post
visionem interrogavit beatum Franciscum, quid de se sentiret, cum in tanta mundi
veneratione esset. Respondit: „Fateor tibi, quod reputo me maximum peccatorem
omnium.” Et cum ille diceret: „Quomodo potes te reputare peiorem homicidis,
adulteris etc., cum longe sis ab his?” Respondit: „Peiorem me existimo, quia
considero, quod gratiam mihi concessam si illi haberent, melius et ferventius eam
exsequerentur.” Ex quibus ille cognovit veram fuisse visionem.
Keywords: Franciscus,
visio,
sedes ornatissima,
angeli lapsi,
superbissimus
angelus,
reputare
Reference:
Location: 086. c. 09.
OS086_E10 -
Ad istum gradum ascenderat beatus Franciscus, de quo legitur,
quod dum carnis tentatione urgeretur intantum, quod flagellis sedare non posset,
in media hieme se nudans fecit septem globos de nivibus dicens sibi ipsi: „Ista
maior est uxor tua, hi duo filii, aliae duae filiae, isti duo servus et ancilla,
vesti igitur eos, quia frigore moriuntur, quod si grave est tibi pro huiusmodi
sollicitari, ergo servi soli Domino Deo.” Et sic flammam libidinis frigore nivis
exstinxit.
Keywords: Franciscus,
carnis tentatio,
hiems,
flagellum,
nix,
frigor,
sollicitari,
libido
Reference:
Location: 086. c. 10.
OS086_E11 -
Legitur enim, quod
nobilis Rodulfus in Venetiis ex devotione festum beati Francisci colebat, et
cives, ut poterat, ad celebrandum illud provocabat. Et quia in dicta civitate
consuetudo erat, ut in praedicto festo ter praedicaretur, in utrisque videlicet
vesperis et mane. Cumque in primis vesperis praedicaret sanctus frater Gerardus de
Mutina, qui postea multis claruit miraculis, adeo coepit beatum Franciscum
magnificare, ut dicto nobili et aliis videbatur, quod post Christum et Beatam
Virginem nullus esset maior eo, propter quod dictus nobilis turbatus, quia prae
omnibus sic praetulerat. Surgens de praedicatione venit in domum, videntes autem
cives, qui ab ipso fuerant invitati, crediderunt, quod propter aliqua praeparanda
iret, illi ibidem sermonis finem praestolantes. Qui mox quod ad domum pervenit,
[os 086. c. 11.] somno arreptus in Paradisum ducitur, ubi videns Christum, Beatam
Virginem et omnes ordines sanctorum et angelorum, qui processionaliter ibant
omnes, et Christo Domino ac Virgini Matri reverentiam exhibebant. Sed is cum
beatum Franciscum ibi non videret, dixit angelo, qui ipsum ducebat: „Ubi est
sanctus Franciscus, de quo frater Gerardus tam alta dicebat?” Qui respondit:
„Exspecta et videbis statim eum cum suis, in quo loco sit.” Et mox vidit, quod
Christus elevavit bracchium dextrum, et de ipsius vulnere laterali exibat beatus
Franciscus singulari gloria decoratus cum vexillo crucis explicando in manibus, et
post ipsum magna[?] multitudo fratrum et aliorum devotorum. Tunc dixit angelus:
„Quia beatus Franciscus semper Christi passionem fuit suaviter meditatus cum suis,
et in mundo in his quietari et amaricari consueverat, ideo in Christo est perpetua
eius mansio, prout cernis.” Quo viso expergefactus ad locum fratrum veniens
invenit adhuc fratrem Gerardum praedicantem, qua finita dictus nobilis visionem
praefatam omnibus enarravit. Qui non multo post aedificavit ad honorem beati
Francisci locum iuxta Venetias, qui hodie vocatur sanctus Franciscus, ipsum locum
decenter dotavit, et demum omnibus pro Domino erogatis devota ipsius uxor facta
una sororum sanctae Clarae, ipse vero factus est frater minor et specialis filius
beati Francisci, ut sic sit proximus in futuro Christo Domino.
Keywords: Rodulfus,
Venetia,
festum beati Francisci,
consuetudo,
festum,
frater Gerardus de
Mutina,
miraculum,
Paradisus,
praedicatio,
somnus,
ordo sanctorum,
bracchium dextrum,
vulnus,
visio,
sancta Clara,
Venetia
Reference:
Location: 086. c. 11-12.
OS086_E12 -
Secundo haec stigmatizatio fuit mirabilis ratione formae, non enim erat tantum
apertura in manibus et pedibus et latere, sed in manibus et pedibus videbantur
clavi fabrefacti, de quibus ita dicit sanctus
Bonaventura:
In manibus et pedibus apparere coeperunt signa clavorum ipsorum
capitibus in interiori parte manuum et superiori pedum apparentibus, et
eorum acuminibus exsistentibus ex adverso. Erantque clavorum capita in
manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga retorta et
repercussa, quae de ipsa carne surgentia reliquam carnem excedebant,
repercussio clavorum adeo prominens [os 086. c. 13.] erat, ut intra
curvationem arcualem faciliter immitti valeret digitus manus, sicut ab ipsis
ipse accepi, qui oculis propriis conspexerunt.
Idem de transitu mortis beati Francisci ait:
Cernebantur in membris illis felicibus clavi ex eius carne virtute
divina mirifice fabrefacti, sicque carni eidem uniti, quod dum a parte
qualibet premerentur, protinus quasi nervi continui et duri ad partem
oppositam resultabant.
Keywords: signa clavorum,
pedes,
manus,
acumen,
clavorum caput
nigrum,
clavus,
Franciscus,
membrum
Reference: Bonaventura
Location: 086. c. 13-14.
OS086_E13 -
De modo autem huiusmodi stigmatizationis praefatus sanctus
Bonaventura
in maiori legenda
sic scribit:
Dum - inquit - caelestium desideriorum ardentiori flamma
esset succensus, supernarum immissionum dona cumulatius coepit sentire, et
dum quadam tenera compassione in Christum transformaretur, quodam mane in
latere montis orans vidit quasi speciem unius Seraph sex alas tam fulgidas,
quam ignitas habentem de caelorum sublimitatibus descendere, qui veniens ad
locum propinquum viro Dei non solum alatus, sed et crucifixus apparuit. Haec
videns vehementer obstupuit, mixtumque dolori gaudium mens eius incurrit,
dum in gratioso Christi aspectu quandam laetitiam concipiebat, et crucis
affixio ipsius animam doloris gladio pertransibat, disparens itaque visio
post arcanum ac familiare colloquium mentem ipsius Seraphico interius
inflammavit desiderio. Carnem vero crucifixo conformi exterius insignivit
effigie, statimque coeperunt in manibus et pedibus eius apparere signa
clavorum.
Et infra:
Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum rubra cicatrice obductum
erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens, tunicam et femoralia in tanta
copia respergebat, ut postmodum fratres socii eius ea lavantes indubitanter
adverterent, quod sicut in manibus et pedibus, sic et in latere famulus
Domini expressam haberet similitudinem Crucifixi.
Keywords: desiderium,
compassio,
latus montis,
species Seraph
sex alae,
crucifixus,
visio,
crucis affixio,
doloris gladium,
effigies,
signa clavorum,
dextrum latus,
lancea,
femoralis,
tunica,
similitudo Crucifixi
Reference: Bonaventura in
maiori legenda
Location: 086. c. 14.
OS086_E14 -
Tertio quoque stigmata beati Francisci fuerunt miraculose impressa ratione vitae,
non enim potuisset per naturam vivere duobus annis sic plagatus in quinque
spasmosis, ex quibus continue fluebat sanguis cum dolore magno, non solum
corporis, sed et cordis ex memoria passionis Dominicae, neque usus est pro toto
tempore illo aliqua medicina curativa, nisi quod frater Leo qualibet die
hebdomadae inter clavos illos mirabiles et reliquam carnem ad retinendum sanguinem
et mitigandum dolorem immittebat aliquas petiolas, excepto die Iovis de sero et
per totum diem Veneris, quia tunc nullum remedium voluit vir Dei apponi, ut amore
Christi pro ipso Crucifixi et ipse sentiret dilecti dolorem, ex visione enim
illorum stigmatum frater Leo aliquando tantam devotionem concipiebat, quod quasi
exspirabat frequentibus singultibus in stupore salutari mutatus, nec tamen in
illis sacris stigmatibus causabatur aliqua immunditia abominabilis aut foetor, sed
gratissimus odor exalabat, insuper vulnera sanabat.
Keywords: stigmata,
Franciscus,
quinque spasmo,
sanguis,
passio Dominica,
dies Veneris,
frater Leo,
hebdomadae,
clavus,
dies Iovis,
devotionem concipere,
odor,
stupor,
foetor,
vulnera
Reference:
Location: 086. c. 15.
OS087_E01 -
Ha, ille Ribaldus dives non audet laute vivere de bonis, sed si ego haberem sic et sic viverem.
Keywords:
Reference:
Location: 087. c. 07.
OS087_E02 -
dum praeteriret Dominus Iesus, vidit hominem in teloneo sedentem Matthaeum nomine. Vidit - inquam - oculo pietatis multis diaboli laqueis irretitum, vidit divina praecepta contemnentem, vidit circa suam salutem negligentem, vocavit eum interiori inspiratione et exteriori sermone dicens: Sequere me. (Mt 9,9)
Keywords:
Reference:
Location: 087. c. 08.
OS087_E03 -
postquam Matthaeus publicanus piam Christi vocantis vocem, statim surrexit et secutus est eum, et fecit ei convivium in domo sua. Audienetes vero hoc peccatores et publicani, quod talem magnum peccatorem Messias in suum consortium recepisset, coeperunt ad ipsum recurrere temporalium sitibundi, tamquam ad fontem misericordiae, aegri ad medicum, famelici ad panem vivum, caeci ad lumen salvificum, cum quibus ex innata sua pietate comedebat, loquebatur, eos docebat et regnum caeleste illius promittebat, coram eis infirmos sanabat.
Keywords:
Reference:
Location: 087. c. 09.
OS087_E04 -
(Matthaeus) Deinde totam terram Aegypti una cum rege et regina per ipsum ad se convertit, ut patet in eius legenda
Keywords:
Reference:
Location: 087. c. 12.
OS087_E05 -
de cuius miraculis unum referamus, quod in libro, qui vocatur Pantheon habetur. Discipuli enim apostoli anno, quo occisus est, pro Domino propter persecutionem Iudaeorum cum magna victualium dispositione navem conscenderunt volentes proficisci praedicare Christum in regionem, quam Dominus vellet. Qui cum multum in mari laborassent, invenerunt quandam imaginem in medio mari ad modum puellae, et videntes territi sunt, quia manu sua indicabat ad unam partem declinare. Quo cum declinassent, viderunt splendidissimam regionem, ubi visus est quidam mons aureus, ad quem cum magna difficultate applicantes et ascendentes invenerunt quandam civitatem ex auro et lapidibus pretiosis miro modo aedificatam, in quam per portam apertam intraverunt, sed ibidem neminem viderunt. Et dum sic deambularent, viderunt ecclesiam mirifico opere factam, super cuius altare erat imago Beatae Virginis. Post haec venerunt ad quoddam viridarium, ubi viderunt duos nobiles senes sedentes iuxta mensam, qui eisdem Hebraice loqui coeperunt interrogantes, quomodo Christus Dominus est occisus, et quomodo apostoli sunt dispersi, et si totus iam mundus fidem suscepit Catholicam, qui omnia ut noverant narrantes, tandem et ipsi quaesierunt, si illa civitas esset Paradisus. Responderunt, quod non, sed prope esset Paradisus. Sed isti inquiunt: Odor suavissimus, quem sentitis, exit de Paradiso, qui [os 087. c. 12.] est tantae virtutis, quod hominem conservat, in cuius signum vobis videtur, quod solum tribus diebus fuissetis, sed ex quo exulastis de vestra civitate, trecenti anni sunt iam transacti, et ecce vos estis ita recentes, quasi tribus annis navigassetis. Propterea tollite de auro et gemmis istius civitatis et portate vobiscum in testimonium. Et mox, ut navem consederitis, dealbabuntur capilli vestri, sicut lana alba, et repente, ut ad vestram civitatem pervenietis, referetis haec et statim moriemini. Sed si quis vestrum est sacerdos, communicet vos corpori et sanguini Christi. Quibus debite peractis navem descenderunt et statim dealbati sunt, sicut Henoch et Elias praedixerat. Et divino nutu quidam ventus impulit navem tribus diebus praefatam civitatem. Videntes illi aquam et montem, cognoscebant locum. Sed quia ex quo civitas alio modo situata fuerat, admirabantur valde. Egressos de navi viderunt homines de civitate et illi mirabantur, quia numquam tantos et tam pulchros senes simul vidissent, qui tandem coeperunt narrare omnia, quae cum eis gesta fuerunt et inclinatis capitibus requierunt in pace.
Keywords:
Reference:
Location: 087. c. 12.
OS088_E01 -
habetur III. Reg. XIX. in Elia et Eliseo, ubi dicitur, quod Elias venit ad Eliseum arantem in campis, qui misit super illum suum pallium et statim relictis bobus, quibus arabat, cucurrit post Eliam, et transiens tulit par boum et mactavit et coxit carnes et dedit populo et comedit, et surgens secutus est eum. (Cf III Rg 19,19-21)
Keywords:
Reference:
Location: 088. c. 07.
OS089_E01 -
Luciper enim peccatum suum inchoavit in
praesumptione, quia videns suam pulchritudinem, fortitudinem, scientiae suae
altitudinem praesumpsit, consummatum autem eius peccatum fuit in ambitione, quia
appetiit omnino, quod supra se erat, ad quod pervenire non potuit, scilicet ut
nullius dominio subderetur, quod est solius Dei. Confirmatum vero est eius
peccatum in Dei odio. Videns enim non posse assequi, quod appetiit, ideo statim
odire cepit bonitatem [os 089. c. 07.] Dei, et hoc separavit ipsum a Deo, et in
hoc odio stat obstinatus et tunc factum est proelium magnum in caelo. Michael et
angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non
praevaluerunt, neque locus eorum inventus est amplius in caelo.
Keywords: Lucifer,
Michael,
angeli,
proelium magnum,
lapsus Luciferi,
ambitio
Reference: quod est loqui de
peccato Luciperi
Location: 089. c. 07-08.
OS089_E02 -
Unde
Dan. X.:
angelus Michael princeps Iudaeorum loquens de alio angelo bono principe
Persarum dicit:
Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus.
(Dn 10,13)
Keywords: angelus Michael,
princeps Persarum,
dies viginti et uno
Reference: Unde Dan. X.,
Dn 10,13
Location: 089. c. 09.
OS089_E03 -
Haec patent
Nume. XXII.
in Balaam, qui mercede corruptus ibat ad maledicendum Israeli, cui
angelus occurrit evaginato gladio, deinde occurrit in loco angusto duarum
maceriarum, postmodum in loco artissimo, ubi asina eius [os 089. c. 10.] nec
ad dextram, nec ad sinistram poterat declinare, quae dum urgebatur, locuta
est ei.
(Nm 22,22-33)
Dic historiam.
Keywords: Balaam maledicens,
angelus,
gladius evaginatus,
asina loquens
Reference: Haec patent Nume.
XXII.,
Nm 22,22-33
Location: 089. c. 10.
OS089_E04 -
Tertium actum circa peccatores angeli exercent, quia eos excitant,
sicut Petrum,
Act. XII.
, dicens:
Surge velociter
(Act 12,7)
Keywords: Petrus,
carcer,
angelus
Reference: Act. XII.,
Act 12,7
Location: 089. c. 11.
OS089_E05 -
et non solum excitant, sed quandoque retrahunt, sicut
Gen. XIX.
, Loth cogebant exire de Sodomis.
(Gn 19,1)
Keywords: Loth,
Sodoma,
angeli
Reference: sicut Gen. XIX.,
Gn 19,1
Location: 089. c. 11.
OS089_E06 -
Primo
illuminant ad poenitentiam, sicut
Thobiam, eiusdem XII.
, angelus illuminavit de felle piscis
(Cf Tb
11,13-15)
, sic peccatores de amaritudine poenitentiae.
Keywords: angelus,
Thobias,
fel piscis
Reference: sicut Thobiam,
eiusdem XII.,
Cf Tb 11,13-15
Location: 089. c. 11.
OS089_E07 -
Secundo purgant
labia ad pure confitendum, sicut
Esa VI.
, angelus labia Esaiae purgavit calculo ignito sumpto de altari, qui
postea clamabat dicens:
Vae mihi, quia tacui.
(Is 6,5)
Keywords: angelus,
Esaiae,
labia,
purgere,
calculus ignitus,
clamare
Reference: sicut Esa VI.,
Is 6,5
Location: 089. c. 11.
OS089_E08 -
Dicit enim
Augustinus
libro
De divinationibus daemonum:
Daemones terrenorum amatoribus malefitia suadent se cogitationibus eorum
per quaedam imaginaria immiscendo sive vigilantibus, sive
dormientibus,
hoc modo deceptae sunt mulieres quaedam, [os 089. c. 11.] quae putant in
noctis silentio equitare et convivia facere etc., quarum solum phantasias movet
diabolus ipsis in lecto iacentibus, et tales angeli boni non dimittunt, nisi illae
prius errent in fide, quia tunc diabolus accipit potestatem super illas.
Keywords: daemones,
mulieres deceptae,
nox,
equitare,
conv
ivia facere,
diabolus phantasias
movens,
boni angeli
Reference: Augustinus libro De
divinationibus
daemonum
Location: 089. c. 11-12.
OS090_E01 -
nam
Gen. XIX. c.
dicitur, quod
venerunt duo angeli Sodomam vespere
(Gn 19,1)
Keywords: duo angeli,
Sodoma
Reference: nam Gen. XIX. c.
dicitur,
Gn 19,1
Location: 090. c. 03.
OS090_E02 -
XXII.:
Angelus Domini de caelo clamavit dicens: Abraam, Abraam.
(Gn 22,11)
Keywords: angelus clamans,
Abraam
Reference: Gen. XXII.,
Gn 22,11
Location: 090. c. 03.
OS090_E03 -
Exo. XIV.:
Angelus Dei praecedebat castra Israel et cum eo pariter columna
nubis
(Cf Ex 14,19)
Keywords: angelus Dei,
castra Israel,
exodus,
columna nubis
Reference: Exo. XIV.,
Cf Ex 14,19
Location: 090. c. 03.
OS090_E04 -
Et
Num XXII.:
Cum vidisset asina stantem angelum, cecidit sub pedibus
sedentis.
(Cf Num 22,27)
Keywords: angelus stans,
asina
Reference: Num XXII.,
Cf Num 22,27
Location: 090. c. 03.
OS090_E05 -
Similiter
Tob. V.:
Egressus Tobias invenit iuvenem splendidissimum stantem praecinctum ad
ambulandum et ignorans, quod angelus Dei esset, salutavit eum et dixit: Unde
te habemus, bone iuvenis?
(Cf Tob 5,5-6)
Keywords: Tobias,
iuvenis
splendidisssimus,
angelus
Reference: Tob. V.,
Cf Tob 5,5-6
Location: 090. c. 03.
OS090_E06 -
Dan. III.:
Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et
excussis flammam ignis de fornace.
(Dn 3,49)
Keywords: angelus Domini,
Azaria,
socii Azariae,
flamma,
fornax,
ignis
Reference: Dan. III.,
Dn 3,49
Location: 090. c. 03.
OS090_E07 -
Iudith XIII.:
Vivit Dominus, quoniam custodivit [os 090 c. 03.] me angelus
eius
(Idt 13,20)
Keywords: angelus custodiens,
Iudith
Reference: Iudith XIII.,
Idt 13,20
Location: 090. c. 03.
OS090_E08 -
Et
Ioh. V.:
Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam
(Ioh 5,4)
Keywords: angelus Domini,
piscina (Bethsaida)
Reference: Ioh V.,
Ioh 5,4
Location: 090. c. 04.
OS090_E09 -
Similiter in Novo Testamento frequentius invenimus angelos apparuisse,
sicut
Lu. I. c.:
Apparuit Zachariae angelus Domini stans a dextris altaris incensi,
et quia verbis eius non credebat, mutus effectus fuit.
(Cf Lc
1,11-20)
Keywords: angleus,
Zacharias,
altar
Reference: sicut Lu. I. c.,
Cf Lc 1,11-20
Location: 090. c. 06.
OS090_E10 -
Deinde
eodem capitulo
dicitur:
Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galileae, cui nomen
Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David,
et nomen virginis Maria
(Lc 1,26-27)
Keywords: angelus Gabriel,
Galilea,
Nazareth,
Ioseph,
Virgo Maria
Reference: Deinde eodem
capitulo dicitur,
Lc 1,26-27
Location: 090. c. 08.
OS090_E11 -
Similiter
Act. XII.
dicitur:
Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris
percussoque latere Petri excitavit eum dicens: Surge velociter et ceciderunt
catenae de manibus eius
(Act 12,7)
Keywords: angelus Domini,
lumen,
carcer,
Petrus apostolus,
catena
Reference: Act. XII. dicitur,
Act 12,7
Location: 090. c. 06.
OS090_E12 -
Et
Act. XIX.
dicitur:
Tentaverunt quidam de circumstantibus exorcistis invocare super eos, qui
habebant malos spiritus nomen Domini Iesu dicentes: Adiuro vos per Iesum,
quem Paulus praedicat. Erant autem Scevae Iudei principis sacerdotum septem
filii, qui hoc faciebant. Respondens autem [os 090. c. 06.] spiritus nequam
dixit eis: Iesu novi et Paulum scio, vos autem qui estis? Et insiliens homo
in eos, in quo erat daemonium pessimum et dominatus est amborum. Hoc autem
notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus, qui habitabant
Ephesi.
(Cf Act
19,13-17)
Keywords: malus spiritus,
exorcere,
nomen Domini Iesu,
Iesus,
Paulus,
filii Scevae sacerdotis,
daemones
Reference: Et Act. XIX. dicitur,
Cf Act 19,13-17
Location: 090. c. 06-07.
OS090_E13 -
Dicitur enim
Act. XII., quod
dum Petrus angelum liberasset de carcere et ivisset ad domum Mariae,
matris Marci, et pulsasset, puella videns ipsum prae gaudio non aperuit, sed
ivit et dixit, cui dixerunt: Insanis. Illa autem dicebat: Non insano, sed
sic est. Ille vero - dixerunt - forsitan angelus eius est.
(Cf Act 12,12-15)
Keywords: Petrus apostolus,
angelus,
carcer,
liberare,
Maria,
Mater marci,
puella,
insania
Reference: Dicitur enim Act.
XII.,
Cf Act 12,12-15
Location: 090. c. 11.
OS090_E14 -
Unde
legitur in vita sancti Iohannis evangelistae, quod
dum duo discipuli ipsius abissent retro, coram eis suscitavit quendam
iuvenem, qui dixit eis: Vidi daemones gaudentes de vobis et angelos vestros
tristes.
Keywords: duo discipuli sancti
Iohannis evangelistae,
iuvenis (angelus),
daemones gaudentes,
angeli tristes
Reference: Unde legitur in vita
sancti Iohannis
evangelistae
Location: 090. c. 11.
OS090_E15 -
sicut legitur, quod dum quidam novicius egressus fuisset de
ordine, sequebatur ipsum quidam homo pulcherrimus, qui inquisivit tristis, unde
veniret. Et ille: Quid tibi cura est de mea via? Cui rursus: Certe magna cura
inest mihi de te. Et quasi flens dicebat: Ego enim sum angelus tibi ad custodiam
deputatus et nullus custodiae meae deputatus periit, sed tu vis perire redeundo ad
saeculum. Qui his auditis compunctus ait: Nec ego peribo, sed revertar. Qui iterum
ingressus ordinem laudabiliter vixit.
Keywords: quidam novicius,
homo pulcherrimus,
angelus tristis,
angelus flens,
angelus custodiens
Reference: legitur
Location: 090. c. 11.
OS090_E16 -
Dicit tamen
Lu. XXII.
angelum confortasse eum in passione non custodiendo
(Cf Lc 22,43)
Keywords: Iesus,
passio,
angelus confortans,
angelus custodiens
Reference: Lu. XXII.,
Cf Lc 22,43
Location: 090. c. 12.
OS090_E17 -
Vel
secundum Lyram angeli dicuntur ignis urens, quia
frequenter leguntur in ignis apparuisse specie, sicut Moysi in rubo ardenti,
Exo. III.
(Cf Ex 3,2)
Keywords: Moyses,
angelus,
rubus ardens,
apparere
Reference: Exo. III.,
Cf Ex 3,2
Location: 090. c. 13.
OS090_E18 -
Similiter
IV. Reg. II.
in translatione Heliae, quae facta est ministerio angelorum in curru
igneo.
(IV Rg 2,11)
Keywords: teranslatio Heliae,
currus igneus,
ministerium
angelorum
Reference: IV. Reg. II.,
IV Rg 2,11
Location: 090. c. 13.
OS090_E19 -
Sicut patet
Daniel III.
in figura, ubi
angelus Domini descendit [os 090. c. 13.] in fornacem et excussit ignem
de ea, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem
(Cf Dn 3,49-50)
Keywords: angelus Domini,
fornax,
ignis,
ventus roris flans
Reference: Daniel III.,
Cf Dn 3,49-50
Location: 090. c. 13-14.
OS090_E20 -
Item potestates contrarias arcet, patet
Tob. VIII., ubi dicitur, quod
angelus ligavit Asmodeum.
(Cf Tb 8,3)
Keywords: angelus,
ligare,
Asmodeus
Reference: Tob. VIII.,
Cf Tb 8,3
Location: 090. c. 14.
OS091_E01 -
Unde sic de eo legitur: Cum Tullium et Platonem legeret et displiceret ei liber prophetarum eo, quod sermo incultus sibi videretur, circa medium Quadragesimae infirmatur et morti appropinquans ita, quod in solo pectore calor palpitabat ceteris membris frigefactis. Dum ergo exequiae funeris pararentur, subito ad tribunal iudicis rapitur et interrogatus, cuius conditionis esset, Christianum se esse profitetur. [os 091. c. 05.] Ad quem Iudex: "Mentiris - inquit - Ciceronianus enim es, et non Christianus." Ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. (Mt 6,21) At ipse obmutuit. Iudex vero durissime eum cedi iussit, qui coepit clamare discens: "Miserere mei, Deus, miserere mei!" Tunc qui astabant, precabantur, ut veniam tribueret adolescenti. Ipse autem Hieronymus iurare coepit et dicere: "Domine, si unquam habuero codices saeculares aut si legero, te negabo." Qui sic dimissus subito reviviscit, lacrimisque se repperit totum perfusum, et ex verberibus, quae ante tribunal susceperat, scapulas terribiliter linientes [editio: livientes] habebat. Tanta post haec diligentia divinos codices legit quanta gentilium prius unquam legerat.
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 05.
OS091_E02 -
Sic beatus Hieronymus natus in oppido Stridonis, quod Dalmaciae et Pannoniae confinium tenet. Hic adhuc puer Romam adiit relinquens domum, parentes et sororem propter Christi amorem, et ibi litteris Latinis, Graecis et Hebraicis plene eruditus est, in grammatica Donatum habuit praeceptorem.
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 07.
OS091_E03 -
prope mortem suam [Hieronymus] communicare volens, postquam corpus Domini vidit adiutorio fratrum se prostravit in terram et lacrimans voce, quae poterat clamans dicebat: "Domine, quis ego sum, ut sim dignus, quod sub tectum meum intres? Meruit haec peccator homo? Certe non sum dignus. Tu Moysi noluisti uno ictu oculi te monstrare et nunc tantum humilias te, ut digneris ad hominem publicanum et peccatorem descendere. Tu es Creator, tu es meus Redemptor, tu Director etc."
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 08.
OS091_E04 -
gloriosus Hieronymus eremita, qui per quadriennium in eremo tantum ferarum socius extitit, vinum et siceram aliqualiter non gustavit, ab omni carnium et piscium esu abstinuit, coctum quid non nisi in ultima aegritudine bis comedit, cilicino sacco carnem suam macerans desuper panno vilissimo tegebat se, non nisi fructibus aut herbarum foliis aut radicibus pastus. In die post vesperas se orationibus praebens, deinde usque ad horam sextam noctis continue vigilabat, postmodum somno fessus in terra dormiens usque ad noctem mediam quiescebat, levissima peccata venialia ita deflebat, ut quis existimasset eum hominem interemisse, ter in die continue carnem suam diris verberibus flagellabat ita, ut ex eius corpore rivuli sanguinis effluebant.
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 08.
OS091_E05 -
cum (Hironymus) esset triginta novem annorum in Romana ecclesia presbyter cardinalis ordinatus est. Mortuo autem Liberio papa Hieronymus dignus summo sacerdotio ab omnibus acclamatur. Sed dum quorundam clericorum et monachorum redargueret, vitam indignati ei insidias paraverunt sic, quod dum beatus Hironymus ad matutinas solito more surgeret camisiam mulieris, quam sui aemuli iuxta lectum eius posuerant, repperit suum credens, super pellicium induit, et sic ad ecclesiam processit. Hoc autem fecerunt inimici eius, ut ipsum suspectum de crimine redderent. Quod vir Dei intelligens locum tantae vesaniae dedit et Romam relinquens venit ad Gregorium Nazanzenum Constantinopolitanae urbis episcopum, a quo litteras sacras didicit, et demum inde ad eremum properavit.
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 09.
OS091_E06 -
gloriosus Hieronymus ita se in operibus pietatis exercitavit, ut non solum hominibus, verum etiam irrationabilibus pietatem impenderet, sicut cuidam leoni claudicanti, ut patet in legenda.
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 10.
OS091_E07 -
gloriosus Hieronymus de eremo venit Bethleem, ubi in ore speluncae, in qua Dominus nascens iacuit sibi monumentum, id est cellulam construxit, ubi senio gravatus funem sursum ligari fecerat et illo se erigens opus et curam explebat fratrum ibidem.
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 10.
OS091_E08 -
cum esset [Hieronymus] octoginta octo annorum et sex mensium hora completorii feliciter migravit ad Dominum. Ipsa hora Severus, beati Martini discipulus longe positis tribus viris devotis cum esset in divinis lectionibus, audivit in caelo cantum suavissimum omnium musicorum instrumentorum vincens suavitatem, quo caelum, terra et omnia resonabant, de quo stupefacti elevantes oculos in caelum, viderunt lucem septies sole clariorem, de qua vox ad eos ait: "Nolite mirari, quia hodie Rex regum, Christus animae beati Hieronymi exeunti de hoc saeculo nequam cum angelis occurrit. Hodie patriarchae, prophetae, apostoli, martyres etc."
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 10.
OS091_E09 -
Qui cum corpus eius vellent de terra effodere et in sepulcro marmoreo collocare, congregatis episcopis viderunt corpus sanctissimum in medio foveae tamquam in aere a nulla parte terram contingens et incorruptum, quod elevantes cum odore tam suavi, quale olphatus hominem non sensit, tandem collocatum in altari, ut a populo sanctae reliquiae viderentur.
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 11.
OS091_E10 -
Caeci sedecim ipsas reliquias tangentes visum receperunt. Tres daemoniaci vincti a multis hominibus in ecclesiam deportati protinus liberati sunt. Mulieris cuiusdam filius parvulus et unicus in ecclesia prae multitudine suffocatus, quem mater lugens recepit et in foveam, ubi corpus beati Hieronymi iacuerat, proiecit dicens: Sancte Hieronyme, hinc non recedam, donec restituas mihi filium. Mirabilis Deus in sanctis suis statim enim, ut corpus pueri defuncti terram tetigit, eidem anima est coniuncta. Haec videns quidam vir corpus filii sui de sepulcro, in quo per triduum steterat, extractum ad foveam ipsam currens iactavit, qui ilico resurrexit.
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 11.
OS091_E11 -
Post obitum - inquit - gloriosi Hieronymi quaedam haeresis inter Graecos surrexit, quae ad Latinos usque devenit, quae nitebatur rationibus probare, quod animae beatorum usque ad diem iudicii, quando corpori uniuntur visione divina privabuntur, super qua re contristati episcopi et fideles convenerunt et Hierosolymitanus episcopus ieiunium indixit et orationes. Mira res ecce tribus expletis diebus orationum, ipsa nocte gloriosus Hieronymus suo praedilecto Eusebio oranti apparens, benigneque eum confortans dixit: "Non timeas, quia finis huic pestiferae sectae erit ponendus." Tunc beatus Eusebius videns ipsum in tanto lumine prae gaudio dulces lacrimas effundens, quantum poterat, clamare cepit: "Pater meus Hieronymus es, pater meus Hieronymus es, certe teneam te, nec dimittam, nec sine filio, quem dilexeras, gradieris, pater." Ad quem beatus Hieronymus: "Confortare, fili, vigesima die me sequeris in gaudio sine fine." Sed Cyrillo cunctis fratribus nuncia, ut die crastina iuxta praesepe Domini, ubi corpus meum humatum fuerat, conveniant tam Catholici, quam haeretici et trium hominum cadavera inhumanata, qui in hac urbe sunt defuncti, ibi portari facias super quae saccum, quo utebar, pones, qui mox vitae pristinae restituentur, quibus omnibus peractis statim surrexerunt et publice veritatem testabantur de gloria beatorum et penis damnatorum, qui a fletu non cessabant.
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 12.
OS091_E12 -
Similiter haeresis a Sabiniano inventa surrexit, qui dicebat in Christo duas voluntates et quandoque contrarias et probare conabatur per illud evangelii: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Cf Mt 26,39), eliciens ex hoc gravissimas quaestiones. Dicebatque, quod Christus multa voluit una voluntate, quae noluit altera, de qua haeresi quoddam opus fecerat, quod glorioso Hieronymo ascribebat. Quodam igitur die Dominico tam catholici episcopi, quam haeretici convenerunt ad ecclesiam et disputarunt usque ad vesperas et prae omnibus Sabinianistae probabant suas falsitates cum praedicto libello. Silvanus vero ecclesiae Nazareth archiepiscopus non valens ferre tantam beati Hieronymi iniuriam, qui tanta devotione afficiebatur ad beatum Hieronymum, ut in omni opere suo divinum nomen et sancti Hieronymi praemitteret propterea quasi ab omnibus Hieronymus dicebatur. Insurrexit contra haeresiarcham ipsum increpans utrisque sibi convicia invicem pro posse dicentibus. Sic tandem quieverunt, quod si sanctus Hieronymus ostenderet hoc opus in sequentis diei hora non non esse suum, tunc haeresiarcha capite plecteretur, sin autem Silvanus archiepiscopus similem subiret poenam. Statuto die haeresiarcha laetus in ecclesiam cum nequitiae filiis veniens discurrensque quaerebat Dei servum tamquam leo rugiens devorare. Stabat autem et fidelium contio, quilibet sancti Hieronymi nomen acclamans. Denique, cum nihil miraculi appareret, coepi saevire haeresiarcha, ut quod Silvanus promiserat, impleret, qui ad locum, quo decollandus erat intrepidus et gaudens accessit. Et omnes episcopos catholicos sic confortabant: Exultate, fratres, si non exaudiar, meis nequitiis merui. Post haec genua flectens: Sancte - inquit - Hieronyme, adesto mihi, si placet, quamquam maiori sim dignus poena, tamen ne falsitas locum, teneat veritas succurre. Quod si fas non est, propitius esto mihi in hora mortis. Haec dicens [os 091. c. 13.] collum praebuit speculatori, qui ensem cum elevasset, ecce gloriosus Hieronymus manu tenens ensem Silvano imperat, ut surgat. Deinde haeresiarcham dire de falsitate increpans, sicque ut ab omnium oculis evanuit, mox haeresiarchae caput terram tetigit tamquam si ense speculatoris fuisset detruncatum. Hoc videntes omnes stupefacti Deo gratias egerunt et beato Hieronymo, qui sic veritatem defensavit sicut Domini servus fidelis et prudens
Keywords:
Reference:
Location: 091. c. 13.
OS092_E01 -
Prima itaque Dei similitudo est aequalitatis, et sic Filius est imago et
similitudo bonitatis Paternae. Hanc enim similitudinem quodam modo Luciper
appetiit, dum dixit
Esa. XIV.:
In caelum ascendam, et similis ero Altissimo.
(Cf Is 14,13-14)
Certe non dicebat de caelo empyreo, quare ibi erat, sed de caelo Trinitatis
Deificae, ad quod non pervenit. Similiter Eva appetiit hanc dictam similitudinem,
dum ei diabolus persuasit dicens:
Eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
(Gen 3,5)
Keywords: imago,
similitudo,
Luciper,
caelum empyreum,
Eva,
diabolus
Reference: Cf Is 14,13-14;
Gen 3,5
Location: 092. c. 01.
OS092_E02 -
Unde sicut rex
potentissimus de uno suo regno ad aliud ire visitaturus volens non sufficit unum
aut duos mittere nuncios, sed plures adventum regis denunciantes, ita est de rege
regum, Christo, pro quo venit primo Abraham patriarcha, de cuius semine nasciturum
Deus Christum repromisit,
Gen. XXII.:
In semine tuo benedicentur omnes gentes.
(Gen 22,18)
Keywords: rex potentissimus,
denunciare,
Abracham,
semen
Reference: Gen 22,18
Location: 092. c. 03.
OS092_E03 -
Quarto beatus Franciscus fuit
praenunciatus per
abbatem Ioachim, centum vel pluribus annis, antequam veniret, dicens:
Erunt duo viri, unus hinc, alius inde, unus columbinus, alius corvinus,
id est: Franciscus et Dominicus, et post duos istos veniet
alter ordo saccis vestitus, sub cuius tempore apparebit filius iniquitatis,
id est: Antichristus.
Keywords: Franciscus,
praenunciatus,
duo viri,
columbinus,
corvinus,
Dominicus,
saccisvestitus,
Antichristus
Reference: abbas Iohannes
Location: 092. c. 05.
OS092_E04 -
Quinto beatus Franciscus fuit praenunciatus per Sibyllam tempore
regis Priami, ut patuit supra de stigmatibus.
Keywords: Franciscus,
praenunciatus,
Sibylla,
Priamus rex
Reference:
Location: 092. c. 05.
OS092_E05 -
Sexto ipsum
praenunciavit quidam abbas ultramarinus, dicens multa de eius et fratrum
sanctitate, unde mandavit monachis suis, quod quando in partibus illis beatum
Franciscum vel fratres viderent, cum cruce et omni reverentia praecedere deberent,
et sic fuit factum, quando beatus Franciscus cum duodecim fratribus ad soldanum
[= szultán] pergeret.
Keywords: praenunciare,
Franciscus,
crux,
duodecim fratres,
soldanus
Reference: abbas ultramarinus
Location: 092. c. 05.
OS092_E06 -
Legitur quoque de
beato Francisco, quod mater eius, Pica nomine, adveniente partus tempore nusquam
parere potuit, sed instanter petivit, ut portaretur ad stabulum iumentorum, in
quorum praesepio peperit hunc Christo Domino consimilem Franciscum.
Keywords: Franciscus,
Pica,
stabulum,
praesepio
Reference:
Location: 092. c. 05.
OS092_E07 -
Similiter tempore nativitatis beati Francisci venit [os 092. c. 05.] quidam decorus aspectu
petens elemosynam in specie peregrini. Deinde puerum natum sibi praesentari
instanter poposcit. Cumque nutrix nollet tenerum puerum illi dare, ille vero cum
importunus exstitisset in petendo, tandem iussu matris ei oblatus est puer, quem
benigne amplexatus benedixit, ac ab humero dextro signum illi crucis imprimens
dixit astantibus: "In vico isto hodie nati sunt duo pueri, iste unus, et alter
alius. Iste erit de melioribus hominibus de mundo, sed alter de peioribus, ideo
custodite hunc, quare ei daemones insidiantur." Ex his opinari possumus, quod
beatus Franciscus adhuc in utero sanctificatus fuerit, quem angelus ante baptisma
sic amplexabatur, sicque angelus disparuit.
Keywords: Franciscus,
elemosyna,
nutrix,
importunus,
signum crucis,
duo pueri,
daemones,
uterus,
amplexari
Reference:
Location: 092. c. 05-06.
OS092_E08 -
Tertio in Christi
nativitate gavisi sunt homines, ut beata Virgo, Ioseph et pastores glorificantes
et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad
illos,
Lu. II.
(Lc 2,20)
Item tres magi adoraverunt ipsum oblatis muneribus,
Matth. II.
(Mt 2,10)
Deinde in die purificationis Simeon et Anna exsultaverunt,
Lu. II.
(Lc 2,25-36)
Sic de ortu beati Francisci gavisus est primo abbas Ioachim dicens:
O quantum gauderem, si tantum patrem videre mererer. Item gavisi
sunt Enoch et Helyas, ut in legenda fratris Benedicti de Aretio habetur. Cum idem
frater de partibus ultramarinis rediret ad Galliam superveniente maris tempestate
pro allevatione navis sorte ut alter Ionas missus est in mare, quem angelus Domini
susceptum duxit in Paradisum, ubi interrogatus ab Enoch et Helya, cuius ordinis
esset, respondit, quod beati Francisci. At illi dixerunt: Ergo Francisus venit.
Respondit: Sic. At illi coeperunt gaudere dicentes, quod tempus Antichristi in
proximo esset, et tunc ipsi per martyrium in caelum ascensuri, et dictum fratrem
cum laetitia ducentes in Paradisum omnia ostenderunt eidem. Qui tandem susceptus
ab angelo ante alios de sua navi locatus est in portu Anchonae.
Keywords: Franciscus,
Enoch,
Helyas,
Gallia,
tempestas,
navis,
Ionas,
sors,
tempus Antichristi,
Paradisus,
portus,
Anchona
Reference: legenda fratris
Benedicti de Aretio
Location: 092. c. 06.
OS092_E09 -
Nam ipse Dei Filius in aetate adhuc puerili exsistens persecutionem
Herodis passus est fugiens in Aegyptum, et postea usque ad patibulum crucis unam
diem eius non legimus sine tribulatione,
Keywords: aetas puerilis,
persecutio,
Herodes,
Aegyptum,
patibulum crucis,
tribulatio
Reference:
Location: 092. c. 07.
OS092_E10 -
Specialiter tamen Herodes sprevit eum et indutum veste alba remisit ad
Pilatum. Sic beatus Franciscus regem angelorum, dominum maiestatis imitatus
tegmina vilia sumens, quem episcopus Imolensis expulit confusibiliter.
Keywords: Herodes,
vestis alba,
temgmen vile,
episcopus Imolensis
Reference:
Location: 092. c. 07.
OS092_E11 -
Sic beatus Franciscus ita resignavit omnia temporalia patri suo coram
episcopo, quod et ipsa femoralia reiecit, se nudari non horruit amore illius, qui
nudus pro nobis in cruce pependit. Unde etiam eius germanus irridebat videns eum
tempore intensi frigoris trementem, ait cuidam: "Pete " inquit " a fratre
Francisco de sudore eius pro uno denario." Cui sanctus Dei respondit: "Care,
vendam sudorem meum regi caelesti, ideo non petest emere."
Keywords: Francisscus,
femorale,
nudari,
crux,
germanus,
frigor,
sudor,
denarius,
emere
Reference:
Location: 092. c. 08.
OS092_E12 -
Quintus
patientiae modus est in sui occisione, hunc passus est Christus, quando
flagellatum et spinis coronatum suspendentes in cruce occiderunt patientissimum,
qui exsistens in agone mortis pro suis occisoribus oravit dicens: Pater,
ignosce illis, quare nesciunt, quid faciunt. Sic beatus Franciscus mori
volens amore Christi pro se mortui tribus vicibus voluit ire ad partes infidelium,
ubi Dominus reservavit a morte illa, ut ipsum per se transfigeret hasta
charitatis, et sacris insigniret stigmatibus, ne suo fraudaretur desiderio.
Keywords: patientia,
flagellare,
ago mortis,
infidelis,
hasta,
stigma,
fraudare
Reference:
Location: 092. c. 08.
OS092_E13 -
Sextus patientiae modus est in suis persecutionem et iniuriam pati,
hunc passus est et patitur Christus, quare eo ad caelum ascendente Iudaei quosdam
de suis occiderunt, sicut Stephanum et Iacobum, quosdam flagellaverunt, sicut
apostolos, quos postea expulerunt de Iudaea ad gentiles, quos omnes praeter
Iohannem evangelistam occiderunt, sed et modo patitur Christus Dominus in suis,
quos iniuste affligunt, quod sibi reputat inferri, iuxta illud
Matth. XXV.:
Quod uni ex minoribus fecistis, mihi fecistis.
(Cf Mt 25,45)
Ideo
Act. IX.
Saulo dicebat:
Quid me persequeris?
(Act 9,4)
Sic beatus Franciscus persecutionem patitur in suis fratribus a perversis
hominibus ac etiam a daemonibus. Unde daemon per quemdam daemoniacum dixit, quod
dum fratres capitulum celebrarent, daemones in quadam valle XVII milia fuerunt
congregati tractaturi, quomodo [os 092. c. 08.] ordini possent nocere, diversis diversa dicentibus,
tunc eorum quidam ait: "Vos nescitis quicquam, sed si hoc efficere poterimus, quod
pueri docti et magnates ad istum ordinem recipiantur, solvetur ordo, quare pueri
tam artam viam non possunt sufferre, magnates paupertatem, docti vero humilitatem
non poterunt habere, quo facto rigor ordinis solvetur." Quod verbum omnibus
placuit.
Keywords: Stephanus,
Iacobus,
apostolus,
flagellare,
Iudaea,
Saulus,
Franciscus,
persecutio,
daemon,
frater perversus,
capitulum,
ordo,
magnas,
humilitas
Reference: Cf Mt 25,45;
Act 9,4
Location: 092. c. 08-09.
OS092_E14 -
Nam
sicut Christus, filius Virginis,
Lu. VI.
(Lc 6,12)
ex discipulis suis elegit XII, quos et apostolos nominavit, et hoc propter
multiplicem figurae adimpletionem, ut enim dicit Lyra, quod primo figurati fuerunt
apostoli per XII filios Iacob, qui fuerunt principes in Veteri Testamento, sicut
isti in Novo. Secundo per XII lapides sublatos de Iordane. Isti enim apostoli sunt
XII lapides coniuncti cemento charitatis ipsi Christo tamquam primario lapidi.
Tertio designantur per XII boves sustentantes mare Eneum[?], id est: lavatorium.
Isti enim apostoli sustentant mare, id est: doctrinam sacramentorum, in quibus
lavantur animae. Et breviter isti XII apostoli designantur per XII prophetas in
uno volumine annunciantes mundi terminum et adventum iudicis. Isti sunt in
Apoc. XII.
stellae illustrantes totum mundum.
(Apc 12,1)
Isti sunt XII fundamenta ipsius spiritualis Ierusalem supernae, quare per
eos habemus transitum ad patriam. Sic beatus Franciscus XII speciales socios
elegit apostolis correspondentes. Nam sicut unus ex apostolis fuit parvus, et se
suspendit, ita unus socius beati Francisci, frater Iohannes de Capella egressus de
ordine leprosus factus ex impatientia se suspendit, et sicut alii apostoli vitam
et doctrinam servaverunt Christi, ita isti XI socii beati Francisci. Et quare
longum foret de singulis loqui specialiter, ideo generaliter dico, quod quidam ex
sociis beati Francisci ad divinam sapientiam volabat, sicut aquila Iohannes, et
iste fuit Bernardus, quidam fuit raptus in caelum, sicut Paulus, et hic fuit
frater Aegidius, quidam loquebatur cum Deo, sicut amicus cum amico, sicut Moyses, et [os 092. c. 09.]
iste fuit frater Silvester etc.
Keywords: discipuli XII,
apostolus,
adimpletio,
Iacob,
Vetus Testamentum,
XII (duodecim)
lapides,
mare Eneum,
XII boves,
XII prophetae,
annunciantes,
XII fundamenta,
Ierusalem,
Franciscus,
socius Francisci,
leprosus,
sapientia,
aquila,
Iohannes,
Bernardus,
Paulus,
Aegidius,
Moyses,
Silvester
Reference: Lc 6,12;
Lyra;
Apc 12,1
Location: 092. c. 09-10.
OS092_E15 -
Nam sicut Christus Dominus tres mortuos legitur in evangelio
resuscitasse, sic beatus Franciscus II. li. conformitatum. Item aquam commutavit
Christus in vinum, ita beatus Franciscus. Et sicut mundus commotus fuit ad Christi
multa miracula, ita ad beati Francisci virtute Christi facta.
Keywords: mortuos resuscitare,
Franciscus,
miracula
Reference: II. libro
conformitatum
Location: 092. c. 10.
OS092_E16 -
Nam cum esset infirmus, desideravit pro recreatione
aliquam melodiam audire, venit angelus Domini pulsans cytharam, ad cuius pulsum
tanta fuit suavitate repletus, ut putaret se ad aliud saeculum migrasse, et
protinus sanatus est. Item cum alio tempore infirmaretur, dixit fratri Bernardo,
quod desideraret comedere aviculas. Cui ille: "Unde, pater, hic habere poterimus?"
Ecce angelus portavit avem bene praeparatam dicens: "Accipe, serve Dei, quod tibi
mittit Deus." De qua comedisset, statim convaluit.
Keywords: Franciscus,
infirmus,
cythara,
suavitas,
sanare,
Bernardus,
avicula,
aves
Reference:
Location: 092. c. 10.
OS092_E17 -
Secundo
descendendo ad elementa, in quibus miracula fecit, in igne enim in domo Friderici
imperatoris, qui quandam infamem mulierem recluserunt in hospitio beati Francisci,
quae sollicitaret ipsum ad peccatum. Ille vero ignem ardentem dilatavit, et in
medium iacuit, dicens: "Veni, iaceas, si vis!" Quae territa clamare coepit. At
illi, qui per rimas ostii auscultabantur, irruentes viderunt virum Dei iacere in
igne, in cuius habitu nec ardor erat ignis. Item in aeris elemento, dum semel in
nocte obscura iret per paludes iuxta Padum, ubi via erat difficilis, dixit socius
eius, quod peteret Dominum, ut eisdem lucem praeberet. Qui dixit: "Potens est Deus
facere, si suae dulcedini placuerit." Et statim lux illuminavit aerem, ut non
solum viam, sed et ex altera parte clare [os 092. c. 10.] viderent flumen. Item in aqua fecit
miracula, cum cuiusdam pauperis hominis vectabatur asello, et ille aspero ex
itinere fatigatus nimio sitis ardore deficeret, coepit clamare et dicere, quod
nisi biberet, statim spiritum exhalaret. Vir Dei audiens de asello prosiliit, et
manus in caelum protendens coepit orare, quousque se exauditum sensit, et tunc
homini illi dixit: "Vade ad petram, et illic aquam vivam reperies, quam tibi
Christus de lapide misericorditer bibendam produxit." De qua homo bibens
confortatus est.
Keywords: Fredericus imperator,
infamis mulier,
hospitium,
Franciscus,
ignem dilatare,
auscultare,
palus iuxta Padum,
illuminare,
asellum,
flumen,
petra,
aqua viva,
bibere
Reference:
Location: 092. c. 10-11.
OS092_E18 -
Item miracula fecit in arboribus. Nam Senis in loco antiquo
beatus Franciscus baculum suum in terram fixit, quem de mane invenit fronduisse.
Keywords: Franciscus,
Senis,
baculum,
frondere
Reference:
Location: 092. c. 11.
OS092_E19 -
Item miracula ipse fecit in irrationabilibus, quare avibus ipsis praedicavit, quae
tamquam rationales attentae audierunt, et non nisi licentiati recesserunt.
Keywords: avibus praedicare.
avis,
Franciscus
Reference:
Location: 092. c. 11.
OS092_E20 -
Item
cum hirundines garrirent et impedirent eius praedicationem, quibus ut silentium
imposuit, tacuerunt, et nulla illarum mota fuit usque ad finem sermonis, quo
finito garritum reassumpserunt.
Keywords: Franciscus,
hirundo,
praedicatio,
garritus
Reference:
Location: 092. c. 11.
OS092_E21 -
Item beatus Franciscus miracula fecit in hominibus multis. Nam mulier quaedam,
quam vir suus in divino perturbabat servitio, cum esset nobilis, accessit ad Dei
servum rogans super hoc eum. Cui ille: "Vade " inquit " et dic viro tuo ex parte
Dei et mei, quod nunc est tempus misericordiae, et postea iustitiae." Quae quidem
verba cum viro retulisset, protinus mutatus est, et suadente uxore pluribus annis
coelibem vitam duxit, postea uno die defuncti in uno sunt tumulati sepulchro.
Keywords: Franciscus,
mulier
servitium divinum,
tempus misericordiae,
mutare,
coelebs,
tumulare
Reference:
Location: 092. c. 11.
OS092_E22 -
Item
vir quidam nobilis ante praedicationem ex devotione invitavit beatum Franciscum,
qui una cum coniuge sua accessit ad praedicationem viri Dei, relinquens ancillam
pro unico filio et coquina, quae ait: "Ibo ad sermonem viri Dei, et statim
revertar." Simea interim explicans puerum in caldariam aqua ferventi plenam
intinxit, et ibidem dimisit. Ancilla ipsa devotione [os 092. c. 11.] verborum oblita est cito
redire, sed finita praedicatione cum redissent, omnes viderunt puerum in aqua
exstinctum. Prudens tamen nobilis praecepit coniugi et familiae, ne coram Dei
sancto tristem vultum ostenderent, unde puerum recluserunt in quandam arcam postea
sepeliendum. Tempore vero prandii dixit beatus Franciscus: "Date mihi poma." Qui
dixerunt, quod tunc poma non haberent. At ille: "In arca forte est." Qua aperta
ecce puer surrexit in sinistra et dextera duo poma tenens, dicens: "Babu!" O quale
fuit tunc gaudium nobili et familiae, certe tristitia in laetitia commutata,
moeror in gaudium. Iste profecto est ille sanctus, qui a vertice usque ad plantam
pedis miraculis coruscavit, nam capilli ipsius rasi cuiusdam medici domus
scissuram reformavit, oculi Christum et beatam Virginem saepesaepius viderunt, os
eius allocutum est frequenter eos, in corde eius totam Christi dilecti passionem
gerebat, in manibus, pedibus et latere eius stigmata sancta.
Keywords: Franciscus,
vir nobilis,
devotio,
ancilla,
coquina,
simea,
caladria,
praedicatio,
prudens,
poma,
babu,
scissura,
medicus,
stigmata
Reference:
Location: 092. c. 11.
OS092_E23 -
beatus Franciscus fuit similis Christo Domino in finali denudatione. Salvator etenim saeculi Christus in cruce nudus pependit, ut patet ex evangeliis, ideo pia mater sua de cruce nudum depositum de hoc specialiter [os 092. c. 12.] plorabat dicens: "O fili mi dulcissime, qui cuncta creasti, et diversis adornasti coloribus, nunc nudus iaces coram me sanguine tabefactus." Sic beatus Franciscus anno vigesimo a sua conversione et biennio ab impressione sanctorum stigmatum, ut dicit Sanctus Bonaventura, sciens se ex hac vita migraturum ad Sanctam Mariam de Portiuncula se deferri poposcit, ut ubi per Virginem Dei Matrem spiritum conceperat perfectionis, et gratiae ibidem bravium perciperet retributionis aeternae. Deductus igitur ad locum praefatum super nudam humum se totum deposuit, manu sinistra dextri lateris vulnus, ne videretur, ut potuit, obtexit, facieque serena solito more in caelum levata coepit magnificare Altissimum pro eo, quod ab omnibus expeditus transiret ad ipsum. Hora igitur sui transitus instante fratres fecit ad se vocari filiis circumsedentibus coram pauperum patriarcha, cuius oculi iam caligaverant non senio, sed lacrimis, extendit super eos manus in modum crucis pro eo, quod hoc signum semper amabat, fratribus tam praesentibus, quam absentibus in Crucifixi nomine benedixit, exhortatus eos ad vestigia Christi sectanda, postea evangelium secundum Iohannem ab illo loco "Ante diem festum Pasche" sibi legi poposcit, ut in eo vocem dilecti pulsantis audiret, a quo solum paries carnis disiungebat, cunctis in eum completis mysteriis orans et psallens vir sanctus obdormivit in Domino, et anima illa sanctissima in aeternae claritatis abyssum absorpta est.
Keywords: Franciscus,
denudatio,
evangelium,
color,
tabefactus,
annus vigesimus,
stigmata,
Sancta Maria de
Porticula,
spiritum concepere,
nudus,
patriarcha,
oculi caligare,
festum Paschae,
Iohannes,
vocem audire,
mysterium,
psallere,
obdormire,
abyssus
Reference: Bonaventura
Location: 092. c. 12-13.
OS092_E24 -
Eadem hora minister in terra laboris Augustus nomine vir utique sanctus in hora
ultima positus, cum iam diu amisisset loquelam, subito exclamavit dicens:
"Exspecta me, pater, exspecta, ecce iam venio tecum." Quaerentibus autem
fratribus, cui sic loqueretur, dixit: "Ecce video beatum Patrem Franciscum in
caelum euntem immenso lumine fulgentem." Quibus dictis et ipse emisit spiritum.
Fit igitur concursus populorum ad mirandum spectaculum. Erat enim similitudo
clavorum nigra, quasi ferrum, vulnus autem [os 092. c. 13.] lateris rubeum, et ad orbicularitatem
quandam carnis contractione reductum rosa pulcherrima videbatur, caro vero
reliqua, quae prius ex infirmitate et natura ad nigredinem declinabat, candore
nimio renitescens secundae stolae pulchritudinem praetendebat. Cum igitur in
candida carne clavi nigrescerent, vulnus lateris ruberet, non est mirandum, quod
videntibus laetitiam ingerebat, lacrimabantur filii pro subtractione tam amabilis
patris, sed non modica perfundebantur laetitia, dum in eo deosculabantur signacula
summi regis, et miraculi novitas planctum vertebat in iubilum. Unde virtus Dei ad
ipsius patris invocatione caecis visum, surdis auditum, mutis verbum, claudis
gressum restauravit, letaliter vulneratos sanavit.
Keywords: Augustus,
Franciscus,
hora ultima,
immensum lumen,
spiritum emittere,
similitudo clavorum,
vulnus rubeum,
orbicularitas,
nigredo,
stola,
candor,
caecis visum,
surdis auditum,
mutis verbum
Reference:
Location: 092. c. 12.
OS095_E01 -
beata Agatha certe non esset necessarium medicinam carnalem recipere, sed sufficeret, quod Deus alio modo sanaret. Nam cum Quintianus iussisset mammillas beatae Agathae abscindi et in carcerem recludi, et prohibuisset ingressum medicorum et panem et aquam sibi ministrari, ecce circa mediam noctem venit ad eam quidam senex, quem praecedebat puer luminis portitor diversa ferens medicamenta et dixit: "Vidi, quia mammilla tua curari potest, ideo veni." Cui beata Agatha: "Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui, sed habeo Dominum Iesum, qui solo verbo curat omnia." Et subridens senior dixit: "Et ego sum apostol eius." Et sanavit eam.
Keywords:
Reference:
Location: 095. c. 04.
OS095_E02 -
illi, qui infirmantur, currunt ad pythonissas [editio: phitonissas] et filios ducunt ad carminatrices, quo non curant, sed potius occidunt.
Keywords:
Reference:
Location: 095. c. 05.
OS095_E03 -
dicitur in Ecclesiastica historia, a Christo Domino, qui Abagaro regi Edessae [editio: Edissae] suam imaginem linteo impressam misit.
Keywords:
Reference:
Location: 095. c. 08.
OS095_E04 -
Similiter beatae Veronicae suam imaginem sindone impressam tradidit, quae modo habetur Romae, de qua sic [os 095. c. 08.] legitur in quadam historia, quod cum Tiberius caesar gravi tenetur infirmitate, nunciatur ei, quod medicus quidam est Hierosolymis, qui solo verbo curat omnes infirmitates, nesciens, quod ipsum Pilatus occidisset, unde Volusianum celerius misit trans partes marinas ad Pilatum, ut medicum illum citius eidem mittat. Qui caesaris praeceptum Pilato referens, Pilatus XIV dierum indutias petiit territus de Christi morte innocenti. Infra illud tempus Volusianus interrogavit quandam nobilem dominam, ubi Iesum medicum invenire posset, quae ait: Heu, Dominus meus et Deus erat Iesus, quem Pilatus iniuste crucifixit. Tunc ille contristatus ait: "Vehementer doleo, quia iussionem Domini mei implere non valeo." Cui Veronica ait: "Cum Dominus meus praedicando circumiret civitates et castella, et praesentia ipsius carere nollem, ideo ipsius imaginem mihi depingere procurabat, ut saltem figura eius imaginis mihi esset solatium. Cumque linteum pictori deferrem, obvium habui Dominum, qui quo tenderem inquisivit. Cui cum eam aperuissem, mox accepto linteo suae venerabilis faciei imaginem impressam mihi tradidit, quam si dominus tuus devote intuebitur, continue sanabitur." Cui Volusianus: "Est ne illa imago auro vel argento comparabilis?" Ait illa: "Non, sed pio affectu devotionis. Tecum igitur proficiscar et imaginem caesari intuendam deferam." Cumque Romam pariter venissent, dixit Volusianus caesari: Iesum medicum a te desideratum Pilatus iniuste occidit, sed si devote eius imaginem aspexeris, sanaberis. Qui pannis sericis viam sterni iussit et ita imaginem Salvatoris sibi praesentari, qua visa statim sanatus est. Pontius vero Pilatus captus Romam ducitur et ibi occiditur.
Keywords:
Reference:
Location: 095. c. 08-09.
OS095_E05 -
beatus Lucas, ut praediximus, imaginem Virginis Matris et Filii devote depinxit.
Keywords:
Reference:
Location: 095. c. 09.
OS095_E06 -
in Sanctam Ecclesiam pictura est introducta a concilio, ubi fere mille episcoporum fuit congregatio. Baptizato enim Constantino imperatore a Silvestro papa primum imago Salvatoris parietibus depicta omni populo Romano visibilis apparuit. Nam et antea fuerunt imagines in tabulis depictae, sed non in pariete.
Keywords:
Reference:
Location: 095. c. 09-10.
OS095_E07 -
ideo depinguntur sanctorum gesta, ut hominis affectus excitetur ad eos imitandum. Nam quando videt in figura Bartholomaeum excoriatum, Petrum crucifixum, Paulum capite truncatum etc. dicit intra se: O, Domine Deus, isti habuerunt Deum, sicut ego, similia corpora, sicut illis, ita mihi regnum caelorum promisisti, certe et ego debeo aliquid pati pro te.
Keywords:
Reference:
Location: 095. c. 10.
OS095_E08 -
Unde male faciunt, qui Sanctam Trinitatem depingunt cum tribus personis vel capitibus et prolixa barba, quia simplices de facili credunt, quod talis sit Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et tamen quicumque sic credit, haereticus est.
Keywords:
Reference:
Location: 095. c. 10.
OS096_E01 -
secundum Isidorum libro Etymologiarum V. plures fuerunt, qui legem dederunt, quia primus, qui dedit legem Graecis fuit Phoroneus [editio: Foroneus] rex primus, qui dedit Aegyptiis
fuit Mercurius Torgemistus, primus, qui dedit leges Lacedaemoniis fuit Lycurgus [editio: Ligurgus]. Iste fecit legem, quod cives haberent libertatem eligendi magistratus et rectores.
Iste divisit terram tam in domibus, quam in vineis et praediis per aequale, ne quis alio potentior esset. Iste fecit, ut iuvenes tantum una veste per annum uterentur, nec permisit aliquem
cultius progredi, nec lautius epulari. Iste omnia non pecunia, sed messium compensatione comparari iussit. Pueros primo ad agrum duci iussit. non ad forum, ut primos non in luxuria,
sed in labore agerent annos, nec prius ad urbem reduci, quam viri facti essent. Maximum honorem non divitum et potentium [os 096. c. 06.], sed senum esse statuit. Demum ut suis legibus
aeternitatem daret iureiurando obligavit cives nihil mutaturos pirus, quam reverteretur. Ipse profectus Cretam voluntarie perpetuum exilium egit, et moriens ossa sua in mari abiici iussit,
ne Lacedaemones se solutos a iureiurando crederent, si ossa reportarent. Romanis primus dedit legem Numa, qui vetustate atque incuria perierunt tandem a Constantino caesare.
Postea Theodosius minor, deinde Iustinianus abbreviavit, correxit et ad duodecim libros coartavit, quem Codicem Iustinianum appellavit.
Keywords:
Reference:
Location: 096. c. 06.
OS096_E02 -
Pythagoras et Socrates ec antiqui philosophi, qui fuerunt doctores excellentissimi hunc modum servaverunt, quod numquam per se scripserunt aliquos libros.
Keywords:
Reference:
Location: 096. c. 09.
OS096_E03 -
beatus Lucas Evangelista, qui vixit secundum Evangelium sine crimine non habens uxorem, sed virgo virginem sponsum Christum sequendo pervenit ad vitam.
Keywords:
Reference:
Location: 096. c. 15.
OS097_E01 -
fertur beatam Luciam dixisse Pascasio: 'Si invitam me feceris violari, mihi duplicabitur castitas ad coronam.'
Keywords:
Reference:
Location: 097. c. 07.
OS097_E02 -
Augustinus De singularitate clericorum: Crede mihi, episcopus loquor, vidi pestem illam deiicere cedros Libani et abietes. De quarum casu non minus dubitabam, quam Ambrosii et Hieronymi.
Keywords:
Reference:
Location: 097. c. 08.
OS097_E03 -
Iovinianus hereticus, qui ut dicit sanctus Thomas in Summa contra gentiles dicebat virginitatem non esse meliorem matrimonio.
Keywords:
Reference:
Location: 097. c. 09.
OS100_E01 -
Apocal. XIV. dicitur, quod vocem, quam audivit beatus Iohannes quasi citharoedarum citharizantium in citharis suis (Apc 14,2), et terra resonet et caelum in voces eorum.
Keywords:
Reference:
Location: 100. c. 10.
OS100_E02 -
Narratur de transitu gloriosi Hieronymi, quod beatus Augustinus volens tractatum facere de gloria caelestis patriae coepit cogitare, quomodo aut quid scriberet. Cumque spiritus deficeret, in contemplando caelestem patriam venit in mentem, ut glorioso Hieronymo litteras mitteret, qui dicere dignaretur, quid de gaudio caelesti scribere posset. [os 100. c. 16.] Cum autem litteram incepisset in hunc modum: “Fratri Hieronymo salutem”, ecce subito lux magna ipsam domum replevit, odorque mirabilis redolebat. Cumque super hoc Augustinus miraretur, ecce vox de luce insonuit dicens: “Augustine, expecta modicum et videbis. Nam facilius est mundum continere pugillo, quam illud perficere, quod conaris.” Et Augustinus: “Quis es tu, qui mihi loqueris?” Et ille: “Ego” – inquit – “sum anima Hieronymi, qui hac hora corpus mortale deposui. Et ecce nunc vado in caelum perenniter regnatura cum Christo.” Sicque post dulce colloquium recessit lux, sed odor suavissimus remansit.
Keywords:
Reference:
Location: 100. c. 16-17.
OS101_E01 -
legitur de beato Francisco in antiphona: Laudans laudare monuit, laus illi semper affuit.
Keywords:
Reference:
Location: 101. c. 06.
OS101_E02 -
Apoc. VII. sic fuit revelatum Iohanni: Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum in conspectu Agni amicti stolis albis et palmae in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes: Salus Domino nostro, qui sedet super thronum et Agnum. (Apc 7,9-10)
Keywords:
Reference:
Location: 101. c. 10.
OS101_E03 -
Et eiusdem XIX. c.: Vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes sancti eius! Et qui timetis eum pusilli et magni. Et audivi quasi voces turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum multorum dicentium: alleluia. (Apc 19,5-6)
Keywords:
Reference:
Location: 101. c. 10.
OS102_E01 -
Unde
Gen. XLIX.:
Iacob benedicens filiis praecepit eis dicens: Sepelite me cum patribus
meis in spelunca duplici.
(Gn 49,29)
Keywords: Iacob,
filii Iacob,
sepelire,
spelunca
Reference: Gen. XLIX.,
Gn 49,29
Location: 102. c. 03.
OS102_E02 -
Et
II. Regis II.:
David dixit viris Iabes Galaad, qui sepelierant Saulem:
Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino
vestro Saul et sepelistis.
(II Sm 2,5)
Keywords: David,
Iabes Galaad,
Saul,
sepelire
Reference: II. Regis II.,
II Sm 2,5
Location: 102. c. 03.
OS102_E03 -
Unde narrat
Vincentius
in Speculo morali li. III., quod
quidam monachi quendam usurarium sepelierunt in sua ecclesia, qui
singulis noctibus videbatur surgere de sepulcro et cum candelabris
verberabat monachos dicens: Isti Dei inimici salutem, quam mihi promittebant
conferre non possunt et pecuniam meam habuerunt. Cumque hoc saepe fieret,
adiuraverunt eum, ut quiesceret. Qui respondit: Quiescere nolo, quamdiu
inter sacra sum, sicque effossum est corpus et extra proiectum.
Keywords: quidam monachi,
usurarius,
sepelire in ecclesia,
nox,
candelabra,
corpus
Reference: Vincentius in
Speculo morali li.
III.
Location: 102. c. 05.
OS102_E04 -
in cuius signum baptisato Christo caeli aperti sunt.
Matth. III.
(Mt 3,16)
Keywords: Christus baptisatus,
caelum apertum
Reference: Matth. III.
Location: 102. c. 06.
OS102_E05 -
In huius
signum Ezechieli aperti sunt caeli,
Ezech I.
(Ez 1,1)
Keywords: Ezechiel,
caelum apertum
Reference: Ezech I.,
Ez 1,1
Location: 102. c. 06.
OS102_E06 -
In huius signum Iohanni in Apocalypsi aperti sunt caeli.
(Cf Apc 4,1)
Keywords: Iohannes apostol,
caelum apertum,
Apocalypsis
Reference: Cf Apc 4,1
Location: 102. c. 06.
OS102_E07 -
in cuius signum
Act. VII.
Stephano apertum est caelum.
(Act 7,58)
Keywords: Stephanus martyr,
caelum apertum
Reference: Act 7,58
Location: 102. c. 06.
OS102_E08 -
sicut ille
latro,
Luc. XXIII., cui dictum est:
Hodie mecum eris in Paradiso.
(Lc 23,43)
Keywords: latro, Iesus Christus,
passio,
Paradisus
Reference: Luc. XXIII.,
Lc 23,43
Location: 102. c. 07.
OS102_E09 -
Refertur, quod soror sancti Damiani et Cosmae stetit in igne
Purgatorii per annum eo, quod semel choream cum maximo desiderio prospexit.
Keywords: soror sancti Cosmae,
sancti Damiai,
stare in igne,
Purgatorium,
chorea,
poena
Reference: refertur
Location: 102. c. 08.
OS102_E10 -
ut legitur de beato Gregorio, quod cum orasset
pro anima Traiani imperatoris pagani, venit angelus et dixit: Quia orasti pro
anima pagani, ideo elige, quid vis: aut duobus diebus in Purgatorio cruciaberis,
aut toto tempore vitae tuae infirmitatibus variis gravaberis. Qui mox praeelegit
infirmitatem totius vitae.
Keywords: beatus Gregorius,
orare,
anima Traiani
imperatoris,
angelus,
Purgatorium,
duo dies,
tempus vitae,
cruciare,
infirmitates variae
Reference: legitur
Location: 102. c. 09.
OS102_E11 -
Item anima cuiusdam fratris minoris stetit in
Purgatorio XII diebus, qui duodecimo die apparens cuidam fratri dixit, quod: Plus
- inquit - elegissem stare ducentis annis in artissima poenitentia, quam XII
diebus in Purgatorio.
Keywords: frater,
anima in Purgatorio,
XII. dies,
apparere,
200 anni in artissmia
poenitentia
Reference:
Location: 102. c. 09.
OS102_E12 -
Exemplum de illo milite, qui in bello Karoli Magni equum legatum retinuit
sibi, pro quo raptus est a daemonibus.
Keywords: miles Caroli Magni,
raptus a daemonisbus,
equus,
testamentum
Reference: exemplum
Location: 102. c. 11.
OS102_E13 -
Unde legitur de acerbitate poenae Purgatorii, quod quidam frater petivit
alium, quod statim ut moreretur, missam pro eo diceret, qui sicut promisit, ita
fecit, quae completa defunctus frater illi apparuit et dixit: O frater, quare tuu
promissum servavisti et me in igne annis viginti stare fecisti. Cui frater
respondit: Adhuc non sunt tres horae completae, exquo mortuus est et missam
promissam celebravi necdum corpus tuum adhuc est sepultum. At ille: Certe tunc tot
anni mihi visi sunt ex acerbitate poenarum, ego enim habui ex divina revelatione,
quod si una missa diceretur pro me, protinus liberarer, ideo Dominus Deus
retribuat tibi vicem.
Keywords: acerbitas Purgatorii,
frater mortuus,
missum celebrare,
apparere,
20 anni,
tres horae,
liberare
Reference: legitur
Location: 102. c. 12.
OS103_E01 -
Salubre est certe haec cogitare, quia dicitur libro
De dono timoris, quod
cum quidam miles flagitiosus nullam prorsus poenitentiam vellet
suscipere ab Alexandro papa suscipere, dedit ei anulum suum, quod pro
poenitentia portaret tali conditione, quod cum anulum inspiceret, de morte
sua cogitaret. Quod cum pluribus diebus fecisset veniens ad papam dixit se
paratum ad omnia poenitentiae opera.
Keywords: miles flagitiosus,
poenitentia,
Alexander papa,
anulus,
cogitare de morte
Reference: dicitur libro De dono
timoris
Location: 103. c. 02.
OS103_E02 -
Ideo scribit Iacobus episcopus Tusculanus, quod
quidam mortuus precibus cuiusdam sancti resuscitatus de Purgatorio ad agendum hic
poenitentiam, qui ita se affligebat, quod in sepulchris habitabat in nive, in
glacie et igne se volutabat, interrogatus, cur hoc faceret, respondit: Si lacus
ante me totus igneus esset, mallem in eo me usquam ad diem iudicii esse, ut
evaderem poenam Purgatorii.
Keywords: quidam mortuus,
resuscitatus de
Purgatorio,
nix,
glacies,
ignis,
lacus igneus,
poena
Reference: scribit Iacobus
episcopus
Tusculanus
Location: 103. c. 05.
OS103_E03 -
Legitur enim, quod quidam abbas dum moreretur et fratres tractarent
de eligendo abbate, eos rogavit, ut eligerent suum avunculum, et ita factum est.
Mortuo abbate habebat Purgatorium in fonte et abbas electus, amicus defuncti
deambulans in horto circa fontem audivit lamentabilem vocem et interrogavit, quid
ibbi esset. Respondit: Ego sum quondam abbas, [os 103. c. 06.] amicus tuus et
crucior hoc pro eo, quod procuravi te eligere in abbatem. Cui ille: Non est tibi
magna poena, quia in aqua refrigeraris. Respondit anima illius: Vade, fer aeneum
candelabrum de ecclesia et mitte in fontem et videbis. Allato candelabro et in
fonte misso dissolvebatur, sicut cera a facie ignis.
Keywords: abbas,
mors,
avunculus,
abbas electus,
Purgatorium,
amicus,
hortus,
fons,
poena,
aeneum candelabrum,
ignis,
dissolvere
Reference: legitur
Location: 103. c. 06-07.
OS103_E04 -
Unus enim pro alio potest facere poenitentiam, sicut legitur,
quod quaedam mulier multas divitias a viro sibi derelictas cum amatoribus suis
consumpsit. Cum autem senuisset et deformis et depauperata fuisset, ab omnibus
derelicta est, pro quo cepit multum contristari. Cui diabolus apparens ait: Ne
tristeris, fac, quod docebo, et dabo tibi divitias et amaberis, ut prius. Quae
spopondit, cui diabolus quattuor praecepit: Primo, quod in domo sua permitteret
familiae luxuriari et quaecumque vellent. Secundo, quod pauperes de die hospitaret
et de nocte expelleret. Tertio, quod dum veniret ad ecclesiam, deberet fabulari et
alios in oratione et praedicatione impedire. Quarto, quod nunquam deberet
confiteri, nec hoc alicui revelare. Haec omnia misera fecit. Post hoc infirmata
hortabatur a filio ad confitendum et sacramenta percipiendum, quae respondit:
Gratis est hoc, quod loqueris, quia perdita sum. Sed cum filius cum lacrimis
instaret, omnia ei patefecit, qui consolari eam cepit, ne desperaret, quia Filius
Dei graviter passus est pro peccatoribus et Dei misericordia maior est, quam omnis
nostra miseria et, quod speraret in spe veniae, ac si confiteretur, omnia
dimitteret pius Deus et ipse pro ea vellet poenitere. At illa: Tarde est iam. Cui
filius: Solum modo confitere, omne pondus peccati super me recipio. Ex quibus
consolata iussit venire sacerdotem et dum filius iret pro confessore, diabolus ita
terribiliter apparuit, quod prae terrore mortua est, antequam confessor veniret.
Tunc filius confessus pro ea suscepit poenitentiam septemnem, quam devote
complevit. Et post septem annos apparuit ei mater et retulit ei gratias, quia
animam eius salvaverat et poenam extinxerat.
Keywords: mulier,
divitias,
senex,
deformis,
depauperata,
mulier derelicta,
diabolus,
luxuria,
pauperes expellere,
fabulari in ecclesia,
nunquam confiteri,
filius,
confessio,
mors,
poenitentia septemnis,
animam salvare
Reference: legitur
Location: 103. c. 09.
OS103_E05 -
Nam temporibus nostris cuiusdam praedivitis genitrix defuncta tres solum
missas fecit celebrare dicens cum redargueretur de [os 103. c. 12.] tanta
avaritia, tamen dicunt sacerdotes, quod una missa praeponderat peccato totius
mundi et non intelligens miser, quod licet unius missae efficacia sufficiat pro
peccato totius mundi, tamen Christus Dominus meritum suae passionis participat
secundum devotionem eius, qui missam dicere facit.
Keywords: genetrix defuncta,
tres missae,
avaritia,
missa pro peccato
totius mundi
Reference: temporibus nostris
Location: 103. c. 12-13.
OS106_E01 -
Contra hoc hostem beatus Martinus fortiter
dimicavit et eum vicit. Non solum invisibiliter, sed etiam visibiliter apparuit
enim ei diabolus purpuratus et diademate nitens dicens se esse Christum. Qui in
spiritum intelligens fore inimicum dixit: Dominus meus non purpuratum nec
diademate nitentem se venturum promisit. Ego eum nisi in ea forma, qua passus est
videro, non credam. Ad hanc vocem diabolus disparuit et cellam foetore replevit.
Ecce quomodo primum inimicum vicit beatus Martinus.
Keywords: sanctus Martinus,
spiritum intelligens,
diabolus apparens,
diadem,
diabolus purpuratus,
Christus passus
Reference:
Location: 106. c. 01.
OS106_E02 -
Quod salubre consilium ipse sic tenuit, ut etiam tempore suae mortis noluit
mori, nisi in cinere et cilicio, cui austeritati vitae consonat sui nominis
etymologia. Martinus enim dicitur quasi martyrum unus, quia est praecinctus
Christi miles supplantans mundum, carnem et diabolum.
Keywords: Martinus,
mors,
cilicium,
cinis
Reference:
Location: 106. c. 02.
OS106_E03 -
In his erat ille centurio, qui Domino dixit: Domine,
non sum dignus, ut intres in tectum meum.
Keywords:
centurio,
Christus Dominus,
non sum dignus
Reference:
Location: 106. c. 03.
OS106_E04 -
Unde
Lucae III.:
Milites venientes ad Iohannem Baptistam dixerunt ei: Quid faciemus et
nos, scilicet pro nostra salute? Non dixit: Dimittatis militiam, sed
quid: Neminem concutiatis, nec calumniam faciatis, estote contenti
stipendiis vestris.
(Lc 3,14)
Keywords: Iohannes Baptista,
milites quaerentes,
neminem concutiere,
calumniam facere,
contenti esse
Reference: Lucae III.,
Lc 3,14
Location: 106. c. 03.
OS106_E05 -
Hanc quippe bonam voluntatem habuit beatus Martinus, qui Sabariae
Pannoniorum oppido oriundus, sed intra Italiam Papiae alitus, cuius pater fuit
tribunus [os 106. c. 03.] militum, qui sub Constantino et Iuliano militavit, licet
invitus, quia ab infantia mens eius circa ecclesias erat et monasteria, et cum
esset annorum X,, se cathecuminum fieri postulavit, et extunc eremum intrasset,
nisi carnis infirmitas obstitisset, quod postea devotus implevit. Martinus igitur
cum esset annorum XV, a patre captus et catenatus ad militandum urgetur. Ex his
claret beati Martini bona voluntas.
Keywords: beatus Martinus,
Sabaria,
Pannonia,
Papia,
Italia,
pater,
tribunus militum,
Constantinus,
Iulianus,
militare,
ecclesia,
monasteria,
cathecumen,
eremus,
Martinus catenatus
Reference:
Location: 106. c. 03-04.
OS106_E06 -
Nam magni principis existens filius uno contentus famulo, cui viceversa
ministrabat, calciamenta detrahebat, ac cibum simul cum eo capiebat.
Keywords: sanctus Martinus,
famulus,
calciamenta,
cibus
Reference:
Location: 106. c. 04.
OS106_E07 -
Quodam enim
hiemali tempore cum frigus praeter solitum inferbuisset per portam Ambianensium
cum militibus transiens quendam nudum obviam habuit, qui militibus supplicabat, ut
sui misererentur, ne frigore periret. Plerosque enim tunc frigus intensum
extinxerat. Quem omnes cum praeterirent, Martinus intellexit illum sibi reservari,
sed quid ei daret, non habebat, qui iam omnia iam opus simile consumpserat-
Accepto igitur ense chlamydem dividit in duas partes et partem ex pietate pauperi
tribuit, reliqua rursus induitur. Sequenti enim nocte, cum se sopori dedisset,
vidit Christum chlamyde sua indutum, quem iubetur Martinus agnoscere, audivit
denique Christum dicentem angelis: Martinus adhuc cathecuminus hac veste me
contexit.
Keywords: sanctus Martinus,
tempus hiemale,
frigus,
porta Ambianensium,
pauper,
homo nudus,
chlamydem dividere,
Christus,
angeli,
vestis
Reference:
Location: 106. c. 05.
OS106_E08 -
Cum igitur Martinus esset annorum
XVIII, baptisari se fecit, et ad instantiam sui tribuni, qui expleto tribunatus
officio se [os 106. c. 05.] abrenunciaturum saeculo promittebat per biennium
militavit. Interea irruentibus intra Galliam barbaris Iulianus caesar contra eos
militibus pugnaturis pecuniam distribuebat. Beatus vero Martinus nolens amplius
militare, nec stipendium accipere, ideo caesari ait: Christi miles sum ego,
pugnare mihi non licet. Indignatus Iulianus dixit, quod metu mortis militiae
resignaret. Cui beatus Martinus ait: Si hoc non fidei, sed ignaviae deputatur,
cras inermis signo tantum crucis munitus penetrabo cuneos hostium. Unde custodiri
iubetur, ut inermis barbaris obiiciatur. Sed die sequenti hostes legationem
mittunt se et sua dantes, non enim est dubium talem victoriam datam meritis beati
Martini.
Keywords: sanctus Martinus,
baptisare,
tribunus,
Gallia,
barbari,
Iulianus caesar,
pecunia,
stipendium,
nolens militare,
metu mortis,
penetrare cuneos
hostium,
victoria
Reference:
Location: 106. c. 05-06.
OS106_E09 -
Hanc namque militiam post laicalem beatus Martinus sic
assumpsit. Relicta enim [os 106. c. 06.] militia ad sanctum Hylarium Pictaviensem
episcopum perrexit, a quo in acolitum est ordinatus, hoc est in militem clericalem
deputatus, ubi tribus his virtutibus Christo fideliter militavit,
Keywords: sanctus Martinus,
militiam relinquere,
acolitus sanctus
Hyalrius
Reference:
Location: 106. c. 06-07.
OS106_E10 -
In somnis namque monetur, ut
visitet parentes idolis deditos, qui profectus inter Alpes incidit in latrones.
Cumque securim in caput eius vibrasset unus, alius vero ictum retinuit ferientis,
vinctis tamen post tergum manibus uni eorum traditur custodiendus, qui cum
interrogaret eum, si timuisset securim. Respondit numquam se ita fuisse securum,
quia inquit scio misericordiam Dei in tentationibus fore affuturam. Cui praedicans
ad Christi fidem convertit, qui ad viam ipsum reducens postea laudabilem duxit
vitam. Beatus vero Martinus ad domum perveniens matrem ad fidem convertit patre in
errore remanente. Cumque ibidem praedicaret contra Arrianos publice ceditur et de
civitate eiicitur. Quadam etiam vice dum veste hispida et aspera nigro et pendulo
pallio circumtectus super asellum procederet equis econtra venientibus
expavefactis milites in terram se praecipites dederunt. Arripientes propterea
Martinum gravitur verberaverunt, ille vero quasi mutus dorsum cedentibus praebebat
[os 106. c. 07.] sed eo magis illi feriebant, quo videbant verbera contemnere. Dum
autem milites vellent ire, equi eorum fixi in terra permanebant et flagellati
velut saxa se non movebant. Qui hoc miraculo se recognoscentes peccasse coram
beato Martino confessi sunt peccatum suum, ille eis licentiam dedit, et sic
progressi sunt.
Keywords: sanctus Martinus,
parentes,
idoles dediti,
Alpes,
latrones,
praedicare,
ad fidem convertere,
matrem ad fidem
convertere,
praedicare contra
Arrianos,
vestis hispida,
pallium pendulum,
asellus,
verberare,
equi fixi,
flagellati fixi,
miraculum,
confessio
Reference:
Location: 106. c. 07-08.
OS106_E11 -
Sic beatus
Martinus, de quo legitur, quod in oratione fuit assiduus, oculis ac manibus semper
in caelum intentus, invictum ab orationem spiritum non relaxabat. Nulla unquam
hora praeteriit, qua aut orationi, aut lectioni non incumberet. Unde in orationem
exsistentem saepe Beata Virgo visitabat, aliquando apostoli, interdum sancta Agnes
et sancta Tecla audientibus foris discipulis cum eo loquebantur. Ideo suis
orationibus tres mortuos resuscitasse legitur. Nam iuxta Pictavium monasterium
ordinaverat, ubi quendam cathecuminum habuit, qui sine baptismo decesserat, hunc
resuscitavit. Alium quoque, qui se laqueo suspenderat. [os 106. c. 08.] Tertium
vero quemdam iuvenem in medio campi, ubi paganorum aderat multitudo praecibus
suscitavit, quod videntes pagani omnes ad fidem conversi sunt.
Keywords: sanctus Martinus,
oratio,
semper orare,
Beata Virgo,
apostoli,
sancta Agnes,
sanca Tecla,
mortuos resuscitare,
quidam cathecuminus,
se laqueo suspendere,
iuvenis,
campus,
pagani,
praeces
Reference: de quo legitur
Location: 106. c. 08-09.
OS106_E12 -
Nam cum quandam arborem
pini diabolo dedicatam vellet succidere, obsistebant rustici gentiles, de quibus
dixit unus: Si in Deo tuo fiduciam habes, nos hanc arborem abscindemus et tu illam
suscipe, et si (ut dicis) tecum est deus tuus, evades. Quo annuente ligaverunt
ipsum sub dicta arbore et dum succisa esset et versus eum declinasset, signum
crucis opposuit et protinus arbor in aliam partem rediens, rusticos, qui in tuto
loco erant, fere oppressit, ceteri viso miraculo ad fidem conversi sunt.
Keywords: sanctus Martinus,
arbor,
diabolus,
rustici,
arborem abscindere,
signum crucis,
rustici oppressi,
miraculum,
conversio
Reference:
Location: 106. c. 08.
OS106_E13 -
Superbiam vicit humilitate, quia factus episcopus super humili sede,
scilicet tripodi usus est, ubi non ferens populi tumultum duobus fere miliaribus
extra urbem monasterium instituit, et ibi cum octuaginta discipulis in multa
abstinentia vixit. Nam ibi vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset,
mollior habitus ibi pro crimine erat, plurimae ideo civitates ex illis sibi
episcopum eligebant. iram quoque magna pietate et mititate deiecit. Unde quodam
die sollemni, cum ad ecclesiam tenderet, pauper quidam secutus est nudus petens
amore [os 106. c. 10.] Dei vestem. Qui protinus praecepit archidiacono suo, ut
egenum vestiret. Sed cum ille distribuisset secreto tunicam suam egeno tribuit.
Cumque moneretur ab archidiacono, ut sollemniam perageret, respondit, se ire non
posse, nisi prius pauper vestiatur. Archidiaconus iratus in foro tunicam quinque
argenteis emens valde curtam, quae dicitur paenula, quasi paene nulla, et illam ad
pedes episcopi proiecit, qua episcopus indutus, cuius manica usque ad cubitum,
longitudo vero usque ad genua protendebatur. Sic sacris indutus desuper ad altare
processit. Dum vero missam celebraret, globus igneus super caput eius apparuit, et
dum levaret manus ad Deum, manicis lineis retro labentibus brachia eius
remanserunt nuda. Mox ab angelis torques gemmatae deferuntur et eius brachia
decenter ornantur.
Keywords: sanctus Martinus,
episcopus,
tripus,
monasterium,
abstinentia,
vinum noscere,
pieats,
mititas,
pauper,
dies sollemnis,
ecclesia,
vestis,
tunica,
archidiaconus,
paenula,
missa,
globus igneus,
angeli,
torques gemmatae
Reference:
Location: 106. c. 09-10.
OS106_E14 -
Cum enim plebs Turonica episcopo careret, petierunt sanctum Martinum ab Hylarione
viro Dei in episcopum. Quidam tamen ex episcopis, qui aderant, Defensor nomine
resistebat pro eo, quod deformis esset habitu et victu, tamen pro concordia
psalterium quidam aperuit et primo occurrit ille versus: [os 106. c. 11.]
Ex ore infantium etc.
(Cf Ps 8,3), ut destruas inimucum et defensorem et ita elle defensor ab omnibus est
confutatus, et beatus Martinus in episcopum electus.
Keywords: sanctus Martinus,
plebs Turonica,
episcopum eligere,
Defensor
Reference:
Location: 106. c. 10-11.
OS106_E15 -
Secundo quoque divinum auxilium affuit ei contra repugnans elementum, semel enim
quoddam phanum succendi fecit et inde in domum illi vicinam flamma ferebatur
agente vento. Sed beatus Martius super tectum domus ascendens medium se inter
ignem et domum opposuit, mox flamma contra vim venti torquatur, ut quidam
conflictus inter elementa videretur.
Keywords: sanctus Martinus,
repugnare elementum,
flamma,
ignis,
domus,
ventus
Reference:
Location: 106. c. 11.
OS106_E16 -
Tertio divinum auxilium affuit beato Martino contra insidiantem diabolum. Nam vir
Dei cum causa discordiae sedandae Candacensem dioecesim ivisset, ibidem viribus
suis cepit destitui, suisque discipulis mortem sibi imminere praedixit, qui omnes
flentes dicebant: Cur nos pater deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Invadent
enim gregem tuum lupi rapaces, salva enim sunt tua merita nostri potius miserere.
Tunc pius pastor suorum fletu motus et ipse sic oravit: Domine, si adhuc populo
tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua. Iste enim ille Dei
virtute praecinctus miles, qui et regem cupiebat videre et de suorum meritis
triumphare. Et cum rogaretur a discipulis, ut in tanta infirmitate aliquod
stramentum sibi sterneretur, respondit: Non decet, filii, Christianum mori, nisi
in cinere et cilicio. Cumque hic Christi miles super cineres et cilicium supinus
iaceret et caelum intenderet, consulebant sui, ut corpusculum mutatione lateris
relevaret. Respondit: Sinite, fratres, sinite caelum potius respicere, quam
terram, ut spiritus ad Deum dirigatur. Et haec dicens vidit astare diabolum. Quid
- inquit - astas hic cruenta bestia, nihil in me funestum reperies, quia sinus
Abraae me expectat. O crudelis bestia, quid tunc ibi credebas? Nonne ipse fuit
gemma sacerdotum, nonne exemplar monachorum et pugnandorum, qui etiam tempore
mortis suae cinere et cilicio praecinctus [os 106. c. 12.] pugnabat. Post haec orans
et psallens obdormivit in Domino, ubi cantus angelicus auditus est, et duo milia
monachorum congregati et multitudo populorum flentium super pium patrem Martinum
et Christi fidelem militem, qui pro nobis etc.
Keywords: sanctus Martinus,
discordia, mors,
mortem praedicere,
mori,
cinis,
cilicium,
caelum intendere,
spiritus,
diabolus,
angeli
Reference:
Location: 106. c. 11-12.
OS107_E01 -
Quod intelligens beatus Martinus noluit remanere inter homines
mundialiter viventes, sed factus est religiosus. Unde legitur de eo:
Pannoniae partibus ortus,
ut
patet in legenda.
Keywords: sanctus Martinus,
religiosus,
homies mundaliter
viventes
Reference: ut patet in legenda
Location: 107. c. 09.
OS107_E02 -
Legitur enim, quod dum obiit beatus Bernardus, tunc obierunt
quingenti homines, de quibus duo descenderunt ad Purgatorium, solus sanctus
Bernardus ascendit in caelum sine Purgatorio, alii omnes in Infernum descenderunt.
Keywords: beatus Bernardus,
mors,
quingenti homines,
Purgatorium,
Infernus,
Caelum
Reference: legitur
Location: 107. c. 11.
OS107_E03 -
Unde
legitur, quod dum per dei revelationem iret versus Pannoniam, ut
parentes converteret ad fidem, apparuit ei diabolus in specie humana requirens,
quo tenderet, qui ait: Quo dominus vult. Et ille: Quocunque - inquit - ibis,
ubique diabolus tibi adversabitur. Cui beatus Martinus: Dominus mihi adiutor, non
timebo, quid faciat mihi homo. Qui statim evanuit.
Keywords: sanctus Martinus,
Pannonia,
parentes convertere ad
fidem,
diabolus apparens,
species humana
Reference: legitur
Location: 107. c. 12.
OS107_E04 -
Alio quoque tempore purpuratus
apparuit, ut patet in legenda.
Keywords: sanctus Martinus,
diabolus purpureus
Reference: ut patet in legenda
Location: 107. c. 12.
OS107_E05 -
Tertio vero in morte insidiabatur ei.
Keywords: sanctus Martinus,
mors,
diabolus insidians
Reference:
Location: 107. c. 12.
OS107_E06 -
Idem in Collationibus patrum
dicit, quod
antiqui patres venerunt ad Antonium quaerentes inter se, quaenam virtus
hominem ad perfectionem recto tramite veheret, ut diaboli insidias evitaret,
et respondit quisque, quod sibi videbatur. Unus dixit: vigilia et sobrietas;
alter: ieiunium et castigatio; tertius: humilis oratio; quartus: paupertas
et oboedentia; quintus: pietas et misericordia, quia in iudicio Christus
misericordie recordabitur. Sed beatus Antonius dixit: Haec omnia quidem
necessaria sunt, sed discretio magis, quae est virtus principalis, quia
quidam senex haec omnia habebat, sed carens discretionem a diabolo superatus
fuit. Quantam vero discretionem habuit beatus Martinus in omnibus suis
actibus patet, quia etiam diabolum purpura indutum recognovit.
Keywords: antiqui patres,
Antonius,
virtus,
perfectio,
diabolus,
vigilia,
sobrietas,
ieiunium,
castigatio,
humilis oratio,
paupertas,
oboedentia,
pietas,
misericordia,
discretio
sanctus Martinus,
diabolus purpureus
Reference: Collationibus patrum
Location: 107. c. 13.
OS107_E07 -
Sicut fecit beatus Martinus, cum ei apparuit diabolus in
forma regis in purpura et diademate et laeta facie, quem intuens ipse stupidus
conticuit. Tandem inquit diabolus: Martine, agnosce, quem colis. Ego sum Christus.
Martinus iterum plus admirans tacuit. Rursum autem diabolus: Martine, cur dubitas
credere, cum me videas, quia ego sum Christus. Tunc ait ille: Iesus non se
purpuratum aut diademate coronatum et renitentem venturum praedixit. Ego eum, nisi
in ea forma, qua passus est et stigmata eius videam, non credam. Ad quam vocem
diabolus disparuit et totam cellam foetore replevit.
Keywords: sanctus Martinus,
spiritum intelligens,
diabolus apparens,
diadem,
diabolus purpuratus,
Christus passus,
stigmata Iesu
Reference:
Location: 107. c. 14.
OS107_E08 -
Nam Beata Virgo Maria turbata est in sermone angeli et cogitabat,
qualis esset ista salutatio, et sic homo debet se humiliter habere ad ista.
Keywords: Virgo Maria,
angelus,
sermo angeli,
cogitare,
salutatio
Reference:
Location: 107. c. 14.
OS107_E09 -
Sicut
legitur de quodam patre, cuius diabolus in specie Christi
apparuit, et ipse clausis oculis dixit, in hac vita se nolle videre Christum, et
sic diabolus ex eius humilitate confusus evanuit.
Keywords: pater,
diadolus,
apparitio,
species Christi,
oculi clausi,
humilitas
Reference: legitur
Location: 107. c. 14.
OS107_E10 -
Similiter legitur
de quodam fratre, cui apparuit diabolus dicens se esse Dei angelum, et ab eo ad
ipsum missum, cui frater: Vide, ne decipiaris ne forte ad alium sis missus, quia
ego non sum dignus angelica visitatione, et ille confusus disparuit etc.
Keywords: frater,
apparitio,
diabolus,
angelus Dei,
humilitas
Reference: legitur
Location: 107. c. 14.
OS107_E11 -
Secundo beatus Martinus custodivit [os 107. c. 14.] se per virtutem afflictionis
sive tribulationis. Nam se ipsum affligebat voluntarie offerendo Deo cor contritum
et humiliatum et corpus castigatum, flagellatum et vulneratum dicendo cum Apostolo
I. Cor. IX.:
Castigo corpus meum et in servitutem redigo etc.
(I Cor 9,27)
Unde cum in morte continue supinus iaceret et caelum intueretur, rogabatur
a monachis circumstantibus, ut mutatione lateris se alleviaret et ut palea subtus
se sterneretur, qui ait: Non decet hominem Christianum, nisi in cinere et cilicio
mori sciens revera illud
II. Thim. III.:
Qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur
(II Tim 3,12); et
Act. XIV.:
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum caelorum.
(Cf Act 14,21)
Keywords: sanctus Martinus,
humilitas,
cor contritus,
corpus castigatum,
curpus flagellatum,
mors,
monachi,
se alleviare,
cinis,
cilicium
Reference:
Location: 107. c. 14-15.
OS107_E12 -
Ideo beatus Martinus persecutionem passus est libenter ab hominibus, quia
in patria praedicans contram perfidiam Arrianam, a populo caesus et expulsus est.
Keywords: sanctus Martinus,
patria,
praedicare contra
Arrianos
Reference:
Location: 107. c. 15.
OS107_E13 -
Similiter a militibus quos equi proiecerant territi ab asino beati Martini, ut
patet in legenda.
Keywords: sanctus Martinus,
equi,
asinus
Reference: ut patet in legenda
Location: 107. c. 15.
OS107_E14 -
Similiter a rusticis, qui ligantes eum lignum pini super ipsum
inciderunt, sed ipse signo crucis declinatam iam ad se arborem ad aliam partem
declinare compulit.
Keywords: sanctus Martinus,
arbor,
diabolus,
rustici,
arborem abscindere,
signum crucis,
rustici oppressi,
miraculum,
conversio
Reference:
Location: 107. c. 15.
OS107_E15 -
Quam beatus Martinus cum tanto fervore faciebat, ut sua oratione tres
mortuos legitur resuscitasse.
Keywords: mortuos resuscitare
Reference:
Location: 107. c. 15.
OS107_E16 -
Item sua oratio habuit efficaciam contra
infirmitates, contra ignem, contra daemones.
Keywords: sanctus Martinus,
repugnare elementum,
flamma,
ignis,
domus,
ventus
Reference:
Location: 107. c. 15.
OS107_E17 -
Nam quandoque sancti de caelo
veniebant ad ipsum et sensibiliter loquabantur cum eo audientibus foris
discipulis.
Keywords: sancti venientes de
caelo,
loquere cum Martino,
discipuli
Reference:
Location: 107. c. 15.
OS107_E18 -
Compatiebatur enim ex corde pauperibus, igitur nullis rebus
parcebat, sed omnia eis dabat, quandoque etiam cappam, ut patet in
legenda, et tunc in missa a Deo mirabiliter fuit adornatus, cui etiam
globus igneus apparuit super caput.
Keywords: sanctus Martinus,
episcopus,
pauper,
dies sollemnis,
ecclesia,
vestis,
missa,
globus igneus,
angeli
Reference: in legenda
Location: 107. c. 16.
OS107_E19 -
Secundo beatus Martinus se praeparavit per perfectam humiliationem, quia etiam in
episcopatu humilitatem monasticam servavit non residens in sede episcopali.
Keywords: sanctus Martinus,
episcopus,
tripus
Reference:
Location: 107. c. 16.
OS107_E20 -
Bonam
etiam fidem habuit de sua salute, unde monachis flendo dicentibus: Cur nos, pater,
deseris etc., et ipse dicebat: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non
recuso laborem.
Keywords: sanctus Martinus,
monachi,
mors,
fides
Reference:
Location: 107. c. 16.
OS112_E01 -
Unde
Gregorius
refert
in IV. Dialogorum li., quod
cum quaedam ecclesia Arrianorum fidelibus reddita consecraretur et
reliquiae sancti Sebastiani et beatae Agathae illuc delatae fuissent,
populus ibidem congregatus porcum subito intra suos pedes huc illucque
discurrere senserunt, qui fores ecclesiae repetens a nullo videri potuit,
omnesque in admirationem commovit. Quod idcirco Dominus ostendit, ut cunctis
patesceret, quia de loco eodem inmundus habitator exiret. Sequenti autem
nocte magnus in eiusdem ecclesiae tectis strepitus factus est ac si in hac
aliquis errando discurreret. Secunda iterum gravior sonus increvit. Tertia
vero nocte tanto terrore insonuit, acsi omnis illa ecclesia a fundamentis
fuisset eversa, statimque recessit, nec amplius illa antiqui hostis
inquietudo apparuit., sed per terroris sonitum, quem fecit, innotuit, quod a
loco, quem diu tenuerat, [os 112. c. 03.] coactus exibat.
Haec beatus Gregorius.
Keywords: ecclesia Arrianorum,
consecrare,
reliquiae sancti
Sebastiani et beatae
Agatae,
porcus,
tres noctes,
strepitus
Reference: Gregorius refert in
IV. Dialogorum li.
Location: 112. c. 03.
OS112_E02 -
Sicut legitur in
Historia Sacra.[?] li. II., quod
cum gens Hunnorum de Pannonia fuisset egressa, obsederunt urbem
Metensem, sed antequam venissent, apparuit in ecclesia beati Stephani
quibusdam religiosorum beatus Stephanus loquens cum beatis apostolis Petro
et Paulo, ut rogarent cum eo Dominum, ne civitas illa destrueretur, in qua
oratorium suum multum frequentabatur. Cui illi dixerunt, quod civitas
propter malitiam suam erat cremanda excepto oratorio suo et contentis in
illo, et ita factum est.
Keywords: gens Hunnorum,
Pannonia,
urbs Metensis,
beatus Stephanus,
ecclesia,
apparitio,
Petrus apostolus,
Paulus apostolus,
malitia,
civitatem destruere
Reference: legitur in Historia
Sara.? li. II.
Location: 112. c. 04.
OS112_E03 -
Quodam namque tempore, dum iret in via, fessus sedit sub una arbore. Venit
ibi avis philomena cepitque dulciter cantare in arboris ramusculo. Tunc beatus
Franciscus exhilaratus spiritu ait: Soror mea philomena, laudemus Deum alternatim
et videamus, si tu vinces me in Dei laude, an ego te. Cumque beatus Franciscus
alta voce, cum magna devotione cepisset cantando Deum laudare, quo cessando
incepit et philomena, tandem beatus Franciscus fatigatus cessavit, quia tunc erat
aeger, avis vero cantabat. Tunc ingemuit vir Dei cum lacrimis dicens: O dulcis
Domine Iesu, ecce ista avicula, cui vitam aeternam non promisisti, superavit in
tua laude me, cui vitam promisisti. Adiuva igitur Domine Deus infirmitatem
humanam.
Keywords: sanctus Francisus,
arbor,
philomena cantans,
cantare,
fatigari
Reference:
Location: 112. c. 06.
OS112_E04 -
Nam media nocte Christus
Dominus natus est, et eadem hora captus, ligatus, illusus et examinatus, propterea
ad memoriam horum laudamus Deum in matutis.
Keywords: Christus,
nox,
natus,
captus
Reference:
Location: 112. c. 06.
OS112_E05 -
Hora autem prima diei Christus Dominus ad templum
docendus ibat et
populus ad eum manicabat,
id est mane festinabat.
Lu. XXI.
(Lc 21,38)
In ipsa hora ligatus Pilato fuit praesentatus ac eadem resurgens mulieribus
apparuit.
Keywords:
Christus,
templum,
Pilatus,
resurrectio,
mulieres
Reference: Lu. XXI.,
Lc 21,38
Location: 112. c. 06.
OS112_E06 -
Hora denique tertia Christus Dominus flagellatus,
spinis coronatus, illusus est, et linguis Iudaeorum crucifixus ac ad mortem
sententiatus. Eademque hora Spiritus Sanctus apostolis missus est, ideo hac hora
laudem dicimus et gratias Deo.
Keywords: Christus,
corona spinea,
flagellare,
crucifigere,
mors,
Spiritus Sanctus,
apostoli
Reference:
Location: 112. c. 06.
OS112_E07 -
Hora autem sexta Christus
Dominus pro nostra salute nudus clavis cruci affixus est, et in ipsa cruce
elevatus sanguine sacro defluente, a cin ipsa [os 112. c. 06.] hora fatigatus ex itinere sedebat
super fontem, ideo hac ipsa hora laudes et gratias Christo passo et docenti
exsolvimus.
Keywords: Christus,
cruci affigere,
clavis,
fons
Reference:
Location: 112. c. 06-07.
OS112_E08 -
Hora vero nona Christus in cruce clamans et
orans emisit spiritum, miles latus eius lancea perforavit. Eadem hora resurgens in
caelum ascendit, apostoli quoque ipsa hora orare consueverunt, ideo de his Deo
laudes agimus in sua ecclesia.
Keywords: Christus,
crux,
mors,
lancea,
ascensio in caelum,
apostoli,
oratio
Reference:
Location: 112. c. 07.
OS112_E09 -
Hora vero vespertina
sacramentum corporis et sanguinis confecit, pedes discipulorum lavit, ac eadem
hora de cruce depositus est, pro quibus Deo laudes dicit Ecclesia Catholica.
Keywords: Christus,
sacramentum,
corpus,
sanguis,
de cruce deponere
Reference:
Location: 112. c. 07.
OS112_E10 -
Hora
quidem completorii Christus Dominus orans sanguineas guttas sudavit et completis
suae passionis miseriis sepultus est, ideo de his laudes agit Ecclesia Sancta,
Keywords: Christus,
sanguineas guttas,
passio,
sepultura
Reference:
Location: 112. c. 07.
OS112_E11 -
Unde dixit [os 112. c. 08.] Dominus Adae:
Maledicta terra in opere tuo,
(Gn 3,17)
Keywords: Adam,
Dominus,
terra maledicta
Reference: Gn 3,17
Location: 112. c. 08-09.
OS112_E12 -
Unde legitur, quod cum quidam
usurarius ecclesiam de usuris construxsisset et episcopum ad illius dedicationem
invitasset, cumque episcopus cum clerico officium dedicationis ageret, vidit
diabolum stantem prae altare in habitu episcopali, qui dixit episcopo: Quare
ecclesiam meam consecras? Cessa iam, quia ad me pertinet eius interdictio, quia de
usuris est aedificata. Quo dicto episcopus inde cum clericis et populo fugit et
diabolus illam protinus cum magno strepitu destruxit.
Keywords: usurarius,
ecclesiam construere
de usuris,
dedicatio,
episcopus,
clericus,
diabolus,
apparitio, interdictio
Reference: unde legitur
Location: 112. c. 10.
OS112_E13 -
quod significatur per templi prophanationem a Ieroboam
III. Regis XII., qui
duos vitulos fecit ponens unum in Dan, alium in Bethel, quos fecit
propter avaritiam, ne regnum ad Roboam veniret.
(Cf III Rg 12,
28)
Keywords: profanatio templi,
Ieroboam,
duo vituli,
Dan,
Bethel,
avaritia
Reference: III. Regis XII.,
Cf III Rg 12,28
Location: 112. c. 11.
OS112_E14 -
Talis autem ecclesiae prophanatio bene figurata est per Nabuzardan, qui
interpretatur
princeps cocorum
III. Regis XXV.
Keywords: profanatio templi,
Nabuzardan,
princeps cocorum,
gula
Reference: III. Regis XXV.
Location: 112. c. 11.
OS112_E15 -
Et significat, quod spirituale Dei templum prophanatur per superbiam, quae
est quasi quoddam adulterium cum diabolo, vero sponso Christo derelincto, quod
figuratur
I. Machab. I.
per Antiochum, qui fuit superbissimus et ambiciosus et Dei domum
prophanavit.
(Cf I Mcc
1,21-25)
Keywords: prophanatio templi,
Antiochus, superbia,
ambitio
Reference: I. Machab. I.; Cf I
Mcc 1,21-25
Location: 112. c. 11.